134:1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
134:2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
134:3 laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave
134:4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
134:5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis
134:6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis
134:7 educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis
134:8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
134:9 emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius
134:10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
134:11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
134:12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
134:13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem
134:14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur
134:15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
134:16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
134:17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
134:18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis
134:19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
134:20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino
134:21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase