55:1 in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth
55:2 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me
55:3 conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me
55:4 ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
55:5 in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro
55:6 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum
55:7 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam
55:8 pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus
55:9 vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua
55:10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es
55:11 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo
55:12 in me sunt Deus vota *tua; % quae; reddam laudationes tibi
55:13 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase