Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev 8quest Next timeline

Johannes Trithemius: Liber octo quaestionum ad Maximilianum Caesarem de fide et intellectu

(Book of eight questions from Emperor Maximilian, regarding faith and intellect).

This book addresses eight theological questions submitted to Trithemius by Emperor Maximilian. It deals with the influences of demons, sorcery, witchcraft, and the supposed miracles of pagans.

http://www.literature.at/webinterface/library/ALO-BOOK_V01?objid=11936

uni-koeln.de




[1] NOTES:

IOANNIS TRITEMII

Abbatis ſancti Iacobi apud Herbipolom: quondam vero Spanhemenſis: Liber Octo questionum ad Maximilianum Ceſarem.

§ Cum priuilegio Cesaree maiestatis de non imprimendo in regno. imperio, & terris suis nec alubi impressis isthic vêdêdis intra decennium sub penis in priuilegio expressis decem marcarum auri puri et amissione librorum eorundem omnium. zc~.

[1515]


[2]
RICHARDIS BRVLII
FORO IVLIANI
EPIGRAMMA.
Quis neget esse deum celi terreque parentem
          Tam ferus est nemo qui neget esse deum
Ipse deus toto passim veneratur in orbe
          Diuersa petitur sed tamen ille via.
Barbarus hunc certa colit omnia lege monentem:
          Thura sacro nato spirituique negat.
Iactitat Ebreus se dohmata vera tenere:
          Et duce Mose dei se genus esse putat.
A christi populus qui nomen nomine sumpsit:
          Constanter trinum concinit esse deum.
Maximus imperio qui presidet æmilianus:
          Assidue christi remque decusque iuuat:
Querit (vt augusto fas talia querereregi:)
          Cur sectas summus totsinit esse deus.
Cur se non cunctis pariter mortalibus infert:
          Cur voluit duris multa latere notis.
Ordine Trittemius regi pater omnia pandit:
          Ille cucullati duxque decorque gregis.
De sancta quicunque fide dubitare solebas
          Hec lege: mox christi certus alumnus eris.


                    TELOS

[5] [Pages obviously out of sequence]

AD SERENISSI-
mum inuictissimumque orbis dominum Maximili-
anum Cesarem Ioannis Tritemij Abbatis
Peapolitani Liber octo Questio
num. In nomine christi incipit

PARVI MANDATIS tuis Maximiliane Cesar inuictissime: & eas questiones octo quas mihi dudum ad celsitudinem tuam vocati in Castello Bopardiano proposuisti. q~ potui breuitate absoluens: in hanc formam libelli consignaui Voluisti autem (si recte memini) vt quantum fieri potuit in earum solutione viam sequerer nature: p'pter *s qui credulitati minus concedunt. Quod mihi tamen non in omnibus possibile videbatur: pro eo que materia questionum in plerisque locis theologicis potius q~que naturalibus subiacebat principijs. Nam & si Christiana religio inter oîm mortalium sectas nature legibus vitinior & magis conformis habeatur & proxima: articuli tamen fidei nostre principales non omnes secundum viam nature communem sunt probabiles. Quod idea factum necessario credimus vt & fides locum habeat: & firma credulitas merito suo non careret. Medium itaque pro viribus iter disputationis de mandato ingressus. parti nature, partim quoque diuinarum sum vsus testimonio scripturarum. Enim uero que nos credere conuenit. humanis non sunt argumentationibus temere discutienda: quoniam vt sacer inquit gregorius Fides non habet meritum: cui humana ratio p~bet experimentum. Cum timore igitur dei & reuerentia [6] intemerate religionis nostre christiane ita respondere ad propositas questiones institui: vt a diffinitionibus ecclesie romane nec ioco nec serio discedam. Vnde quicquid vel scripsi vnquam vel scriptutus sum: eius determinationi & iudicio totum volo esse subiectum.

DE FIDE ET IN-
tellectu. questio prima

PRima questio serenissime maiestatis tue ista fuit. Quare op~s deus credi a mortalibus voluit potibus: q~ue sciri & intelligi: eo videlicet modo cognitionis & intelligentie quo a sctîs angelis cognoscitur et intelligitur    ¶ Ad hanc questionem sacratissime maiestati tue ita coram positum respondisse me memini Qmnipotentes deus que est sine principio intellectus purus. sempiternus. et incommutabilis. supra omnem existens nobis cognoscibilem positionem: infinitis perfectionibus longe perfectior: sua sapientissima voluntate duos a principio intellectus ex nihilo creauit: angelicum videcliet [sic] & humanum. Angelicus in principio conditionis sui in omnium scibilium actu factus est: & omnia nouit. Humanus vero primo quidem in omnium potentia consistit: sed omnia ignorat. In fine autem per multas & continuas sursum actiones / similis euadet angelico: sciens & deum & omnia que ad cognitionem promisse cognitionis & intelligentie pertinent. Differunt autem intellectus angelicus & humanus / sicut duo quelibet opposita: vt actus scilicet & potentia: lux et tenebre: scientia et ignorantia: habitus & priuatio: principium et finis: immobile et mobile: sunstantia et accidens v'itas et similitudo: natura et ars: sanitas et infirmitas: totum & pars. Est enim intellectus angelicus. vt actus. lux. scientia. habitus. principium. immobile. immediatum. simplex substantia [7] veritas. natura & totum. Humanus vero sicut potentia. tenebre ignorantia. priuatio. finis. mobile, mediatum. compositum. accidens. similitudo. ars et pars. Vnde quecunque angelico intellectui conueniunt a principio hec eadem in sunt humano a fine postea c~que carnis sarcinam deposuerit: quoniam sicuti principium & natura perficit angelicum: ita finis & ars post multas tandem exercitationes sursum erigit humanum. Quo circa inter duos istos intellectus magna esta principio inequalitas. qui tamen in fine tandem equantur vbi tantus erit ab arte humanus: quantus a natura precessit angelicus. Vnde constat intellectum angelicum mox vt creat9 fuit a principio sine vlla sui actione vel motu immobiliter substantialiterque & a natura nouisse omnia que intelligere potest: ac euasisse creatum in instanti omnium scientia plenum atque perfectum. Humanum vero quoniam in omnium ignorantia & priuatio ne creatus est. & pro sui exercitatione temporaliter destinatus in corp9 oportet continua actione. motu & arte. in dei teru~que omnium noticiam peruenier: quem tandem equabit angelico finis potentiam eius commutans in actum: ipsumque de solo potente atque possibili exeuntem in essentiam: de vacuo efficiet plenum: de imperfecto perfectum: de priuato habentem de tenebroso lucidum: de nocturno diurnum: de lunari solarem: & de terreno celestem: quod fieri mente in corpore colligata non potest: sctõ decente christophilo paulo. Quamdiu sumus in carne: peregrinamur a domino. Deum cognoscere: intellectus est puri. simplicis. atque perfecti: sed humanus intellectus q~ue diu moratur in corpore impurus est mixus / in stabilis & imperfectus: & ob hoc cognitionis dei & rerum celestium sine fide omnium ignarus Vtriusqueaunt intellectus tam humani vedelicet q~ue angelici est idem obiectum / summum illud videlicet incommutabile bonum. vnicum rerum principium deus: in quod naturali [8] cognitionis affectu recurrunt. Angelicus verosi comparetur humano est sicut natura ad artem: & vt simpliciter intellectus ad rationem. qui est disciplinarum principijs attiguus: ratio vero per principia ad conclusiones discurrit. Vnde manifestum est que angelicus immobiliter proprium apprehendit obiectum: ad quod humanus per medium angelicum post multas sui exercitationes sicut est dictum tandem aliquando discurrens sibi parat ascensum. Separatur autem intellectus humanus medio angelici cognitionis perfectione sui naturalis obiecti: fitque propterea necessario mobilis: per medium illius ad suum recurrens principium. Omnis enim motus de extremo per medium fit ad extremum: vbi vero nullum est medium: immediata iam sunt extrema & proxima. ac propter hoc immobilia. Intellectus aût humanus quasi tenebroso in carcere positus quandiu retinet~ in corpore. sensu & ratione mouetur ad intelligendum. quamuis confuse & imperfecte nimis: atque propterea medium inter se patitur & deum quem diximus angelicum maximum portans corpus destinate perfectionis impedimentum: sicut quidam sapientie amator dixit. Corpus quod corrumpitur aggrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Deum igitur nobis credere potius q~ue scire vel intelligere omnino necessarium fuit: porpterea que penitus impossibile sit illam super diuinam & incircumscriptibilem maiestatem comprehendi a nobis qui nihil intelligimus sine ministerio sensuum & discursu rationis. Deus aût longe supra omnem positionem existens. nec sensibus mortalium nec rationi manet subiectus. quemadmodum ad mosen dixisse legitur. Non videbit me homo & viuet. Hinc quoque & diuus in q't euangelista ioannes Deum nemo vidit unq~ue. Nec mirum. Deus enim cum sit primus & sempiternus intellectus purissimus / simplicissimus. perfectissimus immobilis / creator incomprehensibilis / summis [9] & supra omnem positionem procul immensas & incircumscripibilis: comprehendi ab humano intellectu non potuit qui est impurus. compositioni subiectus. imperfectus mobilis. creatus comprehensibilis / infimus. & sub mensura positionis constitutus. ¶ Ad eam vero questionem que ex prima videbatur oriri Vtrum deus cum sit omp~s humano se intellectui quemadmodum angelico potuerit dare cognoscibilem. dico Deum omnia posse nemo sane mentis vnqusam negauit. Ea vero que contradictionem implicant deum non posse dicimus: propterea que ordini sapientie contrariantur incommutabilis disponentis vniuersa: quemadmodum destructio constructioni totius non dubitatur esse contraria simul & si dixero penitus aduersa Necque enim decuit. neque fieri vllatenus potuit. vt deus ab intellectu humano: comprehenderetur quoniam si mortalis homo nature dictu deum comprehenderet immortalem: certe iam non homo. necque mortalis: sed angelus videretur esse dicendus: fieretque vel homo deo. vel deus homini comparandus. Quandiu enim intermediat angelicus intellectus: non potest humanus intelligere deum. Intermediat autem vsque ad mortem carnis: qua mens libertatem assecuta naturalem: euadet prorsus angelo equalis. Cernis iam credo imperator manifestum: que neque decuit neque possibile fuit vt intellectus hamanus comprehenderet diuinum: creatus creantem: tamporalis eternum: mutabilis incommutabilem: infirmus omnipotentem: cum finiti vt quidam philosophus ait nulla sit ad infinitum proportio Est ergo necessarium mortalibus deum credere immortalem: quem nulla comprehendere manifesta possumus ratione. Quamuis ordo totius vniuersi prouidentem omnia declaret auctorem: & nihil preter ipsum sine principio intelligamus in esse productum: tamen quid et quomõ sit deus mens capere non potest humana: [10] quoniam cum longe sit supra omnia que nos de ipso possumus intelligere / aut quiscumque mortalis: procul extra & supra omnem cum (? = c~ or e~) positionem vt sacer dyonisius inqt. Quippe qui neque aîa est. neque sensus: neque imaginationem aut opinionem: aut rationem. aut intelligentiam habet: neque ratio est. neque intelligentia: neque dicitur. neque intelligitur. Neque numerus est. neque multitudo. neque ordo. neque magnitudo. neque. paruitas. neque equalitas. neque similitudo. neque dissimilitudo. neque stat. neque mouetur. neque agit quietem neque virtutem habet. neque virtus est. neque lux est. neque viuit neque vita est. neque substantia est. neque seculum. neque tempus. neque tactus est ipsius spiritalis. neque forma. neque veritas est. neque regnum neque sapientia. neque vnum. neque vnitas. neque deitas. aut bonitas. neque spiritus est. quantum scire ipsi possumus. Neque filii neque patris est denominatio: neque aliud aliquid ex his q~ nobis aut alteri cui quam in mundo est cognitum. Neque aliquid eorum est que non sunt: neque eorum que sunt. Neque ea que sunt illum sciunt sicuti ipse est. Neque sermo ipsius est. neque nomen neque scientia: neque tenebre neque lux est. neque error neque ℣itas: neque est ipsius vlla omnino positio. neque error ablatio. Nam & super omnem positionem est perfecta &l singularis omnium causa. Et super omnem ablationem excellentia ipsius est. illius videlicet qui simpliciter absolutus ab omnibus & super omnia est. Dicimus itaque Dyonisius inquit vt omnium causa super cuncta cum sit. neque sine substantia neque sine vita est: neque ratione neque mente caret: neque corpus est neque figura neque species. neque qualitatem aut quantitatem aut molem habet. Neque in loco est. neque cernitur. neque tactum sensibilem habet. neque sensit neque sensibilis est: neque temeritati aut perturbationi est obnoxia carnalibus agitata passionibus. Neque inualida est sensibilibus subiecta casibus: neque indigua [sic] luminis est neque immutationem [11] aut corruptionem seu diuisionem siue fluxum admittit: neque aliud quicquam sensibilium aut est aut habet. Vnde cum sit lone super omnem positionem excellens a supposita non potuit comprehendi creatura que sensibus vtitur necessario ad intelligendum: sicut verum peripateticus dixit: nihil nostro esse in intellectu: nisi prius fuerit in sensu. Deus ergo qui mortalium sensibus non est subiectus: intellectum procul excedit humanum. qui secundum positionem affirmantem veraciter est omnino in omnibus: & secundum ablationem negantem. quo propius acceditur nihil est oîm que cognitioni mortalium subijciuntur. Enimuero cum sit super omnia: nihil eorum esse potest q~ illi sunt subiecta. Propterea pulchre similitudinem dedit empedocles dicens. Deus est sphera cuius centrum vbique: circumferentia nusquam. Erigat se nunc quantum potest intellectus humanus: et qui deum comprehendere nititur: huius imaginate centrum sphere simul ac nusquam terminantem circumferentiam recte intelligens comprehendat. Que si hanc intelligerepropositionem similitudinis proprie non sufficit: super omnem positionem existentem dei essentiam quare inuestigare contendit? Cusani quondam presbiteri eccl'ie romane cardinalis commosellani mei viri temporibus illis doctissimi. aliam de deo similitudinem te Cesar inuictissie non tedeat audire q dicit. Deus est infinite longitudinis linea recta: que circulum facit. Videamus nunc igitur. Si linea est recta. quomodo circulum facit? Que si facit circulum: quõ recta? Sunt enim circulus & linea recta naturaliter opposita. Verumtamen infinite longitudinis linea cum neque principium habeat neque finem: circulum necessario facit: quamuis non curua sed recta proponatur imaginanda. Cum ergo deus sit infinitus. maximus sine quantitate: optimus sine qualitate: omnia in omnibus sine circumscriptione: supra omnia sine excludente positione: [12] non fuit poſſibile que ab intellectu circumſcriptibili humano qui sensuum ministerio vtitur ad intelligendum comprehenderetur: & quod ei promittit~ purificato tandem in patria: confuso & impuro cõ cederetur in via. Postea vero quam mens nostra carne tandem solicta ad centrum suum quod deus est munda. simplex pura. perfecta & consummata euaserit. angelis parens effecti deum perfecte cognoscemus & omnia: quemadmodum et sanctus christophylus ad corinthios dicit. Videmus nunc per speculum & in enigmate: tunc aût facie ad faciem. Id circo diximus angelicum intellectum nature ductu suo principio immobiliter adherentem. quia actus & habitus est purus. qui cum sit conditione naturaliter simplex. compositionis nullo potest impediri commertio. Humanus vero intellectus quod iam sufficienter constat esse declaratum. cum sit potentia & priuatio. propter corporis sui commercium impurus. eo quidem vsque perfecto retardatur ab actu quo vsque tandem carne solutus: in consortium similitudinis transierit angelorum: tunc primu ad veram dei agnitionem admittendus. Que si interea fidei christiane presenti. ac diuine cognitioni future. necessarius ad salutem comparetur affectus amoris: eadem cum sanctis angelis beatitudo sempiterna dei cultoribus preparata donabitur. Sin autem deprauata mens nimio carnis sue commertio dei amorem contempserit: euadet quidem intellectus argastulo resolutus ad mensuram sibi ex natura competentem cognitione sublimis: sed erit tanto miserior. quanto ex mala voluntate demonibus inuenitur esse similior. Solutionem itaque preposite questionis vt licuit conclusurus: dico non esse possibile que omnipotens deus perfecte intelligatur a nobis quandiu mortales in carne versamur.

[3]

DE FIDE NECES-
saria ad salutem: Questio Secunda.

[Pages obviously out of sequence]

Secunda inuicte maiestatis tue q~stio ista fuit. Cum pars orbis parua legibus ho die fidei sit subiecta christiane: Vtrum plurimorum opinio illa sine iniuria veritatis videatur admittenda qui existimant vnumquemque in sua religione quam credit esse veram atque salutarem. vnius dei cultorem extra fidem christianam & sine baptismate posse saluari: mõ nihil constet de religione christi. ¶ Ad hanc questionem rñdere simpliciter iuxta intentionem vulgarem iudicaui superfluum cum sciam hodie multos inc' christianos quas impia pietas pro salute hominum per dicorum in deum facit esse crudeles. Sed q'a iuste considerationis causa serenissimam celsitudinem tuam vt ista quereres excitauit: non quia nescias quid sit in hac positione catholice tenendum: sed vt haberes quod veritatem obijcias impugnantibus quantum potero breuiter ad interrogata respondebo. Si extra fidem christianam quisquam saluari posset. christ9 omnipotentis dei filius super fluo et sine causa videretur hõ factus. Nam si extra christum est salus: non est saluator oîm christus. Verum quia dei vni genitum filium pro salute humani generis. nasci hominem in numdo. pati. mori. & resurgere tercia die secundum scripturas oportuit: non frusta neque superfluo. neque sine causa in hunc mundum venit. Quod cum ita sit. quisquis extra fidem christi saluari quempiam posse esserit. non christianum sed aduersarium se fidei ac christi desertorem ostendit. Quicumque enim non credit in christum filium dei: frustra salutem sibi pollicetur eternam. Nam ipse qui veritas est Iesum christus in sctõ Euangelio dicit. Qui non crediderit: condemnabitur. Et iterum. Qui non credit. iam iudicatus est: q'a non credit [4] in nomine vnigeniti filij dei. Er rursus pauca subiungit dicens. Qui credit in filium habet vitam eternam: qui aût incredulus est filio non videbit vitam: sed ira dei manet super eum. Sctûs quoque christophylus ait. Sine fide impossibile est placere deo. Aperta est nunc omnibus in christum veraciter credentibus proposite questionis solutio q'a per ipsum saluatorem mundi est salus: & quicunque non credit in eum: saluus esse non potest. Nec licet christiano terminos religionis sue quouis modo excedere: vt hanc questionem aliter q~ue christus docuit presumat enucleare. Quisquis vero hanc fidei normam contrarium asserendo egreditur: que non recte sentiat de christo saluatore fidelium / manifeste demonstrat~. Vult enim christum declarare mendacem: quicunque alicui extra christum pollicetur salutem. Nos au~t sacratissimis euangelij confirmati sanctionibus firmiter credimus er indubitanter per nunciamus. nemine extra fidem christi posse saluari: quantumliber vnum colat deum quantumlibet sctem vl' iuste viuat: quantumlibet religioni sue paterne vel alteri confidat. Christus est salus: & extra fidem christianam nemo saluabitur Ad quid enim christus dei filius mori pro mundi peccatis voluit: si vnusquisque extra fidem eius in sua traditione paterna saluari potuisset? Impossibile fuir ab origine mundi p9 lapsum generis h*~ani quem piam aliter quam in sanguine domini nostri Iesu christi ad vitam saluari eternam. Quid enim que maior pars homimum [sic] extra fidem Iesu hodie manet? Non ne ipse saluator mundi dudum in sctõ euangelio predicix: q~m multi sunt vocati pauci vero electi? Et iterum dicit. Intrate per angustam portam. q~m lata est porta & speciosa est via q~ ducit ad p'ditionem: & multi sunt q' intrat per eam Quid pictamus deo salus nostra conducere potest: que bonorum nostrorum non indiget? Siue enim multi saluent~. siue da~nentur. deus ipse oîm incommutabilis est dominus nohil ei accedit si omnes saluentur: nihil [13] deficit si totus pereat mundus. Est infallibilis ordo diuine prouidentie / maiestatis: qui damnandos non minus complectitur: q~que saluandos singulos videlicet & vniuersos. Nemo certe damnandorum patitur iniuriam: quoniam sicut in primo homine cecidimus omnes: ita nemo saluatur nisi in sanguine Iesu christi permisericordiam: & nemo damnatur nisi in perfidia sua & de merito per iusticiam.

Expermissis alia suborint non parue difficultatis questio: quam curiositas hominum de fide christi recte sentientibus consueuit obijcere. Quare omp~s deus cum sit iustus et misericors tot milia hominum creare non desinit: quos damnandos certissime precognouit? Quare non parcit miseris & quos declinaturos prenouit ad malum: in tanta multitudine non produceret in interitum? Melius enim videretur non esseq~ue male esse. ¶ Ad hanc questionem ille respondeat: si quis dei se consiliarium putat Quis ego sum vt causam diuine voluntatis edisseram. Omnia enim quecumque voluit dñs fecit in celo & in terra: & non est qui voluntati eius possit resistere. Hinc dicit quidam vir sapiens ad deum. Quis tibi imputabit: si perierint nationes quas tu fecisti? Constituit omnipotens vicissitudinis ordinem rebus: quem nulla vnquam plenitudine mutationis reuocabit. Quemadmodum enim permittit solem suum oriri super bonos & malos: ita vsque in finem seculi homines concipi. nasci. & crescere sinit pios & impios. Non sunt in deo cogitationes hominum: neque mutat consilium ex tempore: sed incommutabilis cum sit ac sempiternus: omnia simul & semel volens ac semper ab eterno inuariabiliter preordinauit. Semel loquitur deus testante sacra scriptura & non addit: quoniam quicquid vult immobiliter vult & nullam recipit commutationem. Vt ergo nascantur homines boni & mali: pij & impij. fideles & perfidi. peccatores & sancti: saluandi & damnandi. iustissima ratione [14] deus permittit: qui hunc ordinem rebus omnibus tribuit. Nihil deo perit: qui omnium est dñs. & non minus malorum q~ue bonorum hominum atque spirituum / corroboratuæ vbique tenet imperium. Christus Iesus ex deo patre deus sine tempore. & ex virgine homo in tempore mediator constitutus dei & hominum ipse est per quem accessum habemus ad deum. ipse est saluator omnium fidelium: de quo male sentit. qui sine fide christiana. quem / piam posse saluari temere concedit. Omnipotentia dei respicit ordinem rerum quem constituit secundum: cuius inuio labilem seriem rectitudinis nemo sine fide christi saluabitur: nemo qui non credit in dei filium iustificatur. Vana igitur atque stultissima pietate mouentur qui aliquem extra fidem christi in toto mundo & qualibet secta putant esse saluandum: cum sit eius sententie manifeste contrarium. Audiant ipsum saluatorem iterum in euangelio dicentem. Nemo venit ad patrem nisi per me. Ego enim sum via veritas & vita. Si nemo venit ad patrem nisi per filium: nemo certe saluabitur nisi per ipsum. Quis iudeum saluabit atque paganum: cum nemo saluari possit nisi per christum? Christus autem illos dumtaxat indubitanter saluabit: qui corde. sermone. & opere credunt in eum Non saluabit iudeum. non sarracenum. non paganum. non alium quemlibet infidelem.. quia non credunt in ipsum. sed eius doctrinam despiciunt: fidem contemnunt, & sanctum nomen eius blasphemantes tota die vilipendunt. Ip~e namque in euangelio dixit. Qui me erubuerit & meos sermones: & ego erunescam eum coram patre meo. et sanctis angelis eius. Dicite mihi nunc qui christum colitis & aliquem in sua secta quam veram putat extra fidem christianam posse saluari contenditis. Euangelium christi verum creditis an falsum? Si verum quare vos sentitis illi contrarium? Christus enim dicit: q non crediderit in filium dei: ira dei manet [15] super eum: & iam iudicatus est & condemnabitur" & qa nemo venit ad patrem nisi per me. Vos aût nescio qua temeritate seducti contrarium ingeritis. dicentes hominem extra fidem christi / in religione sua paterna quam credit esse veram & deo placere confidentem: vel secundum legem nature innocenter viuentem: & presertim cum de fide christi forsitan nihil audierit vnquam: in sua confidentia esse saluandum. Hoc christus non dixit: sed qui crediderit in vnigenitum filium dei saluabitur: qui vero non crediderit condemnabit~. Neminem excepit: nullam conditionem admisit: q~m qui pro omnibus venerat pati: per solam fidem omnium prouiderat saluti. Si fides in saluatorem defuerit. iam nulla confidentia incredulum saluabit. Dixit enim sctûs presul Augustinus de fide ad petrum. Firmissime tene: & nullatenus dubites. non solum omnes paganos / sed etiam omnes iudeos hereticos. atque scismaticos: qui extra ecclesiam catholicam presentem finiunt vitam / in ignem eternim ituros: qui paratus est diabolo / et angelis eius. Cernitis nunc quo vos stulta commiseratio trahat: qui deum humanis legibus metientes vt in cunctus faciatis misericordem eius vnigenitum filium dominum & saluatorem nostrum Iesum christum non timetis iudicare mendacem. Sed christus verax est qui non credentes in eum dicit esse damnandos: vos aût temerarii atque mendaces / q extra fidem eius quempiam posse saluari confiditis. Qui veratit' credit in xp~m: neminem prorsus extra vnitatem eccl'ie Christianorum catholicam patit' dici saluandum. Contrarium quisquis dixerit: que verus & bonus christianus non sit ostendit. Hec est enim catholice traditionis inuiolabilis sententia: quam ip~e dominus Iesus dei filius in sancto euangelio diffiniuit: neminem videlicet extra fidem eius saluandum. quam epse instituit. docuit. & proprio sanguine confirmauit. Quisquis ergo saluandum hominem in qualibet secta extra fidem Iesu [16] Christi affirmauerit. vel in corde suo crediderit. non est bonus christianus: sed potium apostata & anthichristi discipulus: cum quo nisi respiscat se nouerit apud inferos perpetuo cruciandum. Anthichristus enim est non christianus: qui non credentem in dominum iesum sine saluatore dicit esse saluandum. Nemo igitur sapientissime Cesar in conspectu maiestatis tue compareat: nemo te sibi adherentem sentiat: qui homines extra fidem Iesu christi saluandos putat Omnis enim qui aliquem saluandum extra christi fidem crediderit: et christum & euangelium eius abnegauit. Que vero damnandos omnes qui non sunt christiani dicimus: non crudelitatis sed vere pietatis indicium est. Prestat enim veritati firmiter credere: c~que homini mendaciter consentire. Que omnes iudei. pagani / gentiles. sarraceni scismatici / heretici & infideles absque dubio in eternum sint damnandi cum demonibus: sanctorum testatur ecclesia: que non alium de c~que christi sermonibus hanc sumpsit & confirmauit sententiam. Sic enim dixit. Qui credit in filium. habet vitam eternam: per quod fide & opere boni designantur christiani. Qui autem incredulus est filio: non videbit vitam. sed ira dei manet super eum. Hic omnes denotantur iudei. pagani / sarraceni / gentiles & quicunque non credunt in dominum nostrum Iesu christum. De scismaticis vero et hereticis manifesta est christi sententia in euangelio dicentis. Qui ecclesiam audire noluerit: sit tibi sicut ethnicus & publicanus. Ethnici sunt gentiles / & publicani manifesti & publici peccatores: de quorum damnatione certissima. sanctorum non dubitat ecclesia. Quis enim christianorum gentiles & enormes peccatores manifestosque dubitauerit esse damnandos? Cum ergo scismatici & heretici omnes sanctorum contemnant ecclesiam. gentilibus & publicanis damnandis per suis delictis & demeritis rectissime dicunt~ siniles: & penas sempiterne damnationis [17] cum eis iuste subibunt equales. Ecce quos christi saluatoris iusta damnauit sententia: hominum stultum commiseratio: ne dicam crudelitas impias saluandos esse presumit? Cupiunt in homines perditos esse misericordes: et non verentur in deum se exhibere crudeles. Quos ille per iusticiam deputauit ad mortem: isti presumptione pessima reuocandos asserunt ad vitam. Non est bonum nec vtile christiano: siue serio siue ioco contradicere christo. Impius est non christianus: quuisquis infideles dicit esse saluandos. Adam primo homine pereunte peccauimus omnes & ira dei super totum genus manebat humanum: ab origine mundi vsque ad christum. Venit christus de virgine natus. qui deus et homo innocens a pctõ: mortem crucis voluntarie subiuit: & inter deum & hominem mediator factus: iram culpe originalis ab his qui credunt in eum remouit Sic enim dicit Qui credit in vnigenitum dei filium. habet vitam eternam. Qui aût incredulus est filio non videbit vitam: sed ira dei manet super eum. Enimuero sine fide Iesu christi nemo saluabitur: quantumlibet iuste & sancte viuere in sua religione videatur. Omnipotens etenim deus sine baptismate materiali potest saluare credentem: sed non potest sine fide saluum facere negantem. Nemo saluat~ inuictus: quia nemo credit nisi voluntarius. Nouit enim dominus qui sunt eius / quoniam credentes in filium saluat per penitentiam incredulos vero condemnat per iusticie equitatem.

¶ Hinc interclusa pulsauit animum questio noua. Quid de infantibus et fatuis non credentium paganorum & iudeorum sit sentiendum. Ad quam breuit' rñdendum. Sicuti infantes christianorum in fide parentur baptisati saluant~: ita pueri omnium infidelium non baptisati in parentur perfidia damnabuntur. Similis e~ de fatuis vtriusque religionis sententia: vt quemadmodum christianorum baptisatos fatuos indubitanter saluandos credimus: ita non credentium damnandos sine dubio dicamus. [18] Rursum hic querit~ quid de illis sit hominibus catholice sentiendum. qui nouiter repertas in mari magno insulas de quibus apud cosmographos veteres nulla sit mentio inhabitant: & nihil vnquam sicut informati sumus de christiana religione penitus audiuerunt. Breuis & proscriptis ad omnia conformis datue responsio. quoniam veritas neminem a damnatione non credentem penitus excepit: non insulanum: non orbi nostro contiguum: non alium quemquam. siue prope siue remote morantem: sed indifferenter & sine diffinition sersonarum conclusit dicens. Qui crediderit & baptisatus fuerit saluus erit: qui vero non crediderit condemnabitur: & ira dei manet super eum Quis remouet iram dei ab homine: nisi dominus noster Iesus christus q mediator est dei & dominum? Quo medio. nisi p fidem formatam in ipsum qui mortem gustauit innocens? Cum ergo sine fide nemo saluetur: non possumus ignorantibus christum polliceri salutem: quos constat in eum non habere fidei pietatem. Necessario itaque dicemus omnes esse damnandos qui non credunt in filium dei: siue auditum habeant de illo: siue illum penitus ignorent. Vnum vero concedimus q~m si qui inter eos qui christum ignorant secundum legem nature bene vixerunt. vnum deum inuocantes. etiam si aliqñ peccauerint modo penitentiam ante mortem egissent minus grauiter damnatos aut damnandos: c~que illi qui vel christum audientes contemnunt. vel inter vtrosque maleac sordide vixerunt. Iustus enim est deus qui nulli facit in iuriam: sed reddit vnicuique secundum opera sua. Manet aût ira dei super omnez qui non credit in vnigenitum filium eius propter primi homines peccatum originale: q quo nemo iustificatur nisi per fidem & baptisma domini & saluatoris nostri Iesu christi. Originale vero peccatum si fuerit in homine solum sicut in paruulis nisi remoueatur per christum damnat habentem ad penam damni dûtaxat: qua videlicet arcetur [19] a visione dei et fruitione felicitatis sanctorum in eternum. Adultus vero qui mortaliter peccat duplici pena post mortem puniet~ / damni videlicet & sensus: vt & deum non videat. & penas ignis iehen ne sine fine sentiens numquam euadat. Iudei aût & sarraceni ac reliqui omnes qui fidem christi audientes contemnut / ad penam damni & sensus vtramque sine dubio damnant~: siue ad legem nature viuant alioquin innocenter siue contratium. Inter illos vero qui auditum numquamque habuerunt de christo: si qui ad legen nature vsque ad mortem viuerent innocentes: non puto causam prebuisse q~ dicantur vel credant~ ad penam sensus damnandi: c~que uis dei visione quam damni penam appellauere theologi priuentur in eternum. Nemo enim dei patris omnipotentis intuebitur faciem: nisi fuerit per fidem in christo renatus. ¶ Iam nunc in eos concludamus sententiam: qui nobis ista scd'm christi doctrinam catholice asserentibus. fatua consideratione obiiciunt. ad quid omnipotens deus cum summe sit bonus tot milia hominum creare voluit: quos ab eterno p~sciuit esse damnandos Nam si comparatio christianorum fiat ad infideles: vicesima pars hominum totius mundi vix hodie credit in dominum nostrum Iesum christum. Huius questionis immensa curiositas multos sepe pulsauit: quorum se fides in christum esset firma & feruens in eis amore deuotio: tam inconsueta & ardua non q~rerent. Quis enim tante vel doctrine vel sctîtatis hõ reperit~ inter mortales: vt p~ter ip~m deum causam nobis apiat diuine voluntatis? Causa enim voluntatis dei est incomprehensibil': quem ip~e causa e~ sue rectissime voluntatis. Ordo sempiternus inuiolabil': & sicut in superioribus dixi. deus nulli facit iniuriam. Nonne cum iudicaret deus vniuersale diluuium super terram: octo homines in arch dumtaxat saluati sunt: ceteri omnes aq~rum inundatione perierunt. Causa peundi fuit pctûz. vt ℣o creatent~ non fuit alia causa quam incircumscriptibi l' bonitas dei. Que pauci saluantur per euntinus multis. p~cessit figura mysterium: & archa noe p~iane fidei [20] sacramentum. Quoniam quidem sicut extra noe archam omnes in diluuio perierunt: ita nunc omnes qui sunt extra vnitatem catholice ecclesie christianorum sine dubio in eternum peribunt in peccatis suis. tam iudei c~que pagani. heretici simul atque scismatici. Iusticia dei damnat: quos bonotas creauit. Misericordia vero saluat: quos gratia confirmauit: quia vt dicit sanctus apl'us. non est volentis neque currentis: sed miserentis dei: quoniam cuius vult miseretur: & quem vult indurat. Recte pensiculemus humani libertatem arbitrii: & iustam sciemus voluntatem dei.

DE MIRACVLIS
Infidelium. Questio Tercia.

TErtia serenissime maiestatis tue questio fuit. Si nemo extra fidem saluat~ vnde miracula infidelibus: quem fieri stupenda etiam apud incredulos multorum relatione cognouimus.

¶ Huius questionis vt mihi videtur non erit difficilis solutio: si & scripturis fidem: & naturalibus anime viribus necessariam adhibeamus considerationem. Est autem miraculum accidens nouum & insolitum: quod preter consuetudinem euenit: & homines in admirationem trahit. Vnde aliter boni christiani: aliter mali: atque aliter infideles miracula faciunt Boni quidem christiani miracula faciunt per publicam iusticiam: mali vero per publice iusticie signa: sed infideles per priuatos cum demonibus contractus / implicitos vide licet siue explicitos. De bonis quidem dixit in sctõ euangelio dñs. Signa aût eos qui crediderint hec sequentur. In nomine meo demonia eijcient: linguis loquentur nouis serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint non eos nocebit. Super egros manus imponent: & bene habebunt. De malis vero christianis miracula in nomine Iesu christi [21] facientibus ita scriptum in euangelio legimus Multi dicent mihi in illa die. Domine domine non ne in nomine tuo prophetauimus & in nomine tuo demonia eiecimus: & in nomine tuo virtutes multas fecimus. Et tunc confitebor illis. quia numquamque noui vos: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem Extra vero ecclesiam dei vbi nomen domini nostri Iesu christi non inuocatur si qua fiunt p~ter nature vl' artis humane consuetudinem miranda. demonum cooperatione fieri bonus nemo dubitat christianus. Et huiuscemodi opera serenitas tua Cesarea miranda potius dicenda ℣tutis discretione censet q~que miracula. Et non discedit a ratione hec sententia veritatis: quatenus inter prodigia lucis & tenebrarum. necessaria discretio haberet? Quatuor mirandorum effectores inuenio: sed vnicum qui vera facit miracula deum principaliter vt causam omnium bonorum recognosco. Quo circa primus & maximus omnium effector mirabilium deus est: qui totum signis / miraculis atque virtutibus mundum implens illustrauit: cui reliquorum nullus est comparandus qui creauit celum & terram / mare et omnia que in eis sunt: qui solus est omnipotens iustus sanctus & rectus: bonus / incomprehensibilis maximus / gloriosus / immensus & sempiternus. Eius inferiora cetera sunt omnis: q~m quicquid in hoc mundo mirabiliter potest contingere: ninus est certe quam ipse totus mundus, quem ipse potuit ex nihilo creare Omne quoque miraculum quod fieri per hominem potest minus est homine ipso: quem deus creator omnium ad imaginem et similitudinem suam ab initio formauit. Et quamuis miracula dei visibilium naturarum inter mortales assiduitate videndi iam pene vilescant: tamen si ea sapienter intueamur: maiora & rariora inusitationis cunctis apparebunt. Modus autem in deo faciendi miracula. est voluntas incommutabilis dei / que cum sit omnipotens facit omnia quecunque voluerit in celo et interra Ipse enim dixit & fctam [22] sunt: ipse mandauit & creata sunt. Voluntas dei ordinata est & sempiterna: propterea miracula eius ceteris in comparabiliter sunt maiora. Cunctis enim huius mundi miraculis maius est quod cernimus totum vniuersum: & quicquid continetur in eo dei voluntate creatum. Operatur omnia diuina voluntas incommutabilis perseuerans / quem & principio cater & fine: sed quicquid vult deus semper vult: quia cum idem sit apud eum & velle & posse. non est penes incommutabilem laborare. Vnde cuncta miracula vniuersalia que conditor facit vniuersorum & bonis & malis spectanda exhibuit: atque post generalia que iam vsu viluerunt apud mortales: in singul' pene creaturis infinita quoque specialiter miranda demonstrauit. ¶ Secundus miraculorum effector bonus est angelus: qui miranda plerumque mortalibus tam ℣tute naturali quam diuina potestate operat'. Mittuntur enim beatissimi illi spiritus ordinatione diuina in ministerium fidelibus: qui & bonis & malis ea q~ sunt nature beneficia prestant: solis aût credentibus in deum & dominum norstrum Iesum christum dona gratie salutaris administrant. Vnde non est dubium ea miracula que fiunt inuocatione diuini nominis in ecclesia sctorum. ministerio & cooperatione ipsorum exihiberi. Sed miranda infidelium si q~ vel hodie fiunt vel olim fctamlegunt': aut conficta aut ementita sunt: aut de monum ludificatione patrantur. Non enim fieri potest vt ministerio bonorum angelorum infideles quicque miracula faciant: quem vbi christus iesus dei filius non creditur: nulla gratie signa per bonus spiritus impijs & reprobis hominibus exhibentur Enimuero cum sint in errore false religionis abstinati: si quid miraculi fuerint in sua estimatione assecuti: per ministerium fieri demonum nullatenus ê dubitandum. Nam cum sint bonis angelis omnino dissimiles. nullam eorum assequuntur familiaritatem. Nullus aût contemptor fidei christiane deo placere potest: sed quisquis omnipotenti [23] deo displicere cõuincit': familiaritate sctõrum angelorum procul dubio priuatur. Per hoc tñ non retractamus omnem hominem bono alicui spiritui esse commissum: cuius ministerio etiam si sit in credulus dei filio. beneficia nature suscipiat: quamuis ad dona gratie non pertingat His vero qui credunt in dominum nostrum Iesum christum non solum nature beneficia conferunt etiam gratie munera ministrant. Manifestum est ergo que si qua fiunt apud infideles miracula / non dei munere / neque sanctorum ministerio angelorum fieri poterunt: cum extra vnitatem ecclesie omnes sint positi: er signa per iusticiam publicam ab impijs nequeant operari. Deus etenim sicut dictum est iram suam originalem ab homine non remouet nisi per fidem Iesu christi: sed omnis qui incredulus est dei filio / non videbit vitam eternam / sed ira dei manet super eum. Omnis ergo sup' quem manet ira dei deo placere non poterit: & ideo si qua ad eius p~ces fiunt miranda. non dei virtute nec angelorum ministerio: sed demonum potius suppositione credantur actitata. ¶ Tertius mirandorum effector est diabolus: q quasi simea imitari gliscit quodcunque viderit / & mentes hominum maxime infidelium varijs illusionibus de cipit: & sibi credentes q~dam miraculorum similitudine seducit. Neque enim difficile iudico demonibus sensus Iudificare posse hominum: quos constat natura cunctis mortalibus conditos subtiliores. Scire aût cogitationes mortalium nisi coniectura quadam non possunt: cum videlicet interiora nostra quibusdam signis facimus manifesta. Demones futura p~nunctiant: & aliquando vera dicunt: aliqñ decipiuntor coniecturantes & fallunt. Ab initio mundi rem antecedentia / quedam signa nouerunt: quorum experientia & vsu / verum quod futurum est non nuncumque prenuntiant: qm~ cum nota sibi rem p~cedentua signa viderint / statim quid in cogitatione sit hominis conijciunt. Sepius tñ fallunt: quoniam falluntur & ipsi. Cum enim de aliquo [24] interrogantur negocio quod nesciunt: quemadmodum si nuncius procul emissus cito / vel quo die sit reuersurus. statim in ictu oculi puenient in eum locum vbi illum esse nouerunt: quem cum viderint iam inchoasse iter ad reuertem dum deitas studiose numerant: & subito reuersi ad interrogantem. certo absentem die confirmant esse venturum. Que si ille aut moram in via traxerit: aut aliorsum declinauerit: certe demones / iudicio suo deceptos iam / necesse est falli. Libenter se vaticinijs immiscent. et satis promptuli sunt ad p~dicendum futura hominibus honoris & estimationis gratia: qm~ haberi admiratione digni maxime cupiunt: honores diuinos appetunt: & timeri a mortalibus valde concupiscunt Quemadmodum pueri in abdito latitantes aut discurrentes laruati subito erumpentes de latibulus suis coeuos nil tale suspicantes ex inopinato terrore concutiunt. & rursus ne cognoscantur se iterum abscondunt: qui cum nescientes territos considerant: quasi magnum ex hoc videantur assecuti honorem gloriantur. Horum demones quidam exemplo terre magis affixi. & qui circa homines versantur nimis inqeti / quos veteres appellauere bacuceos homines / noctibus territant: & nihil magis q~que estimationem diuinitatis a mortalibus querunt. Vnde & coram his cum quibus ratione similitudinis esse permittuntur varias ludificationes non nuncumque faciaunt: et se terribiles in mentibus pro vt casus dederit offendunt Quotiens possunt humani similitudinem corporis libenter induunt: sed non semper conueniuentem aeris materiam vnde vestiantur inueniunt. Proptera sepius apparent apparent monstrousi si & horribiles: quoniam congruos v'l humores v'l vapores ad psectionem optate apparentie non habuerunt. Quanto aût magis terrenis affixi sunt mansionibus: tanto ex casu ad materiam facti sunt obtusiores. Vnde propter ignorantiam. quam inobedientia contraxerunt p~dictiones demonum frequenter [25] sunt false: licet diuina permissione aliquando etiam verificentur. Nam vt sanctissimus ille ioannes chrysostomus inquit. concessum est diabolo interdum veritatem dicere: vt mendatium suum rara veritate commendet: quia si nunc~que diceret verum. neminem posset decipere: et nequac~que ad temptandum sufficeret eius seductio. Mirandum igitur non est si demones hominibus infidelibus aliqñ vera videantur predicere: qui vaticinia in idolis quandam gentilibus poterant exhibere. Neque mirandum si curam quandoque p~stent infirmantibus. cum naturas nouerint omnium herbarum: seque facilime applicare possint egrotis: & v'l auferre morbos quos prius intulerunt: vel sensibus ad tempus subtrahere quos casus inflixit. Vtitur' enim omnipotens deus iure imperatorie maiestatis vniuersorum. etiam demonum ministerio tam ad probationem fideliym q~e ad vindictam impiorum. Qui cum sint affectione peruersi & in sua rebellione obstinati atque superbi: diuinas estimationes & honores maxime cupiunt: & propterea inuocationibus infidelium quas ad deos suos effundere solent: q~si ipsi sint dij libenter occurrunt. Mortuos qñque apud infideles resuscitare videntur ad vitam: & curiosis hominibus miranda ostendunr: vt eos in errore pristino quasi miraculis consumatos reddant omnino ptinaces. Mortuos tamen verenon suscitant. sed hominum sensus varie decipiunt: quoniam quidem aut ipsi cadauero mortuorum ingressi ad tempus illa circumferunt tancunque viua: aut illis in locum remotiorem subductis. aliquod in specie vita defuncti simulachrum intuentibus exhibent videndum: sicut nos quorundam experientia hominum informauit. Manifestum credimus demones omnia posse ostendere in falsa quadam similitudine: quecunque sancti faciunt miracula in veritate. Omnia demonum miracula aut sunt fantasmata: aut naturali quadam industria facta Nam si homines in ocultoribus nature [26] mysterijs experti. quadam obstrusa ceteris applicatione materie ad formam inconsuetos & mirandos p'ducunt effectus: sicuti ex rore celi naturales formare anguillas. ex vitulinis carnibus apes: ex quibusdam radicibus herbarum serpentes: & his multa similia ne dicam maiora. sicut nos inplerisque probatio fecit expertos: quis neget demones subtiliores nature & maiores experientie plura posse operari naturaliter miranda: que nulli hominum sunt manifesta. ¶ Quartus vero miraculorum operator est homo: qui quatuor modis operatur miranda: que nescientibus vel causam cel modum non videntur humana. Et primo quidem inuocatione diuini nominis: qñ in fide domino nostri Iesu christi concurrit meritum accepte sctîtatis. Quoquidem mõ sctî apostoli & imitatores eorum / virtute dei simul & merito sctîtatis in vnitate fidei miracula fecerunt. Sed isto mõ facere miracula infideles nequeunt: q necessariuk iter fidei ad salutem non incedunt. Nam & si vnum plerique eorum credunt in deum: quia tñ credere in mediatorem dei et hominum renuunt: a dei misericordia procul valde excesserunt. Omnia vero p'mittente sctõ euangelio credentibus in deum & dominum nostrum Iesum christum sunt possibilia: his videlicet qui fidem rectam sctîs quoque decorant operibus Enimuero quemadmodum sine fide impossibile est placere deo: ita etiam fides sine operibus mortua est. Omnia namque concedert nobis omnipotens deus que in fide christi petimus: si faceremus omnia secundum fidem que debemus. Credere firmiter et operare fideliter. & impetrabis omnia semper. ¶ Secundo facit miracula homo similitudine angelice puritatis Quanto enim mens nostra in fide Iesu christi confirmata per dilectionem purior euaserit: tanto sctîs angelis effecta similior. eorum familiaritatem maiorem asseq~tur Quisquis aût sanctorum angelorum omnimodam familiaritatem assecutus fuerit: cum voluerit in miraculis deo largiente choruscahit. [27] Reuelant enim sancti angeli hominibus puris et in dei amore feruentibus archana ceteris abscondita: & multa faciunt eis mandato creatorus manifesta. Nam p'pe est dominus inuocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium se faciet dominus: & deprecatones eorum exaudiet: et saluos faciet eos. Quisquis enim per gratiam cum christo vnicus est: angelorum crebra visitatione reficitur: sepius cum necessitas expostulat eorum ministerio signis & virtutibus illustratur Hinc ê que etiam varijs depressi languoribus ad suffragia sctorum se cumferunt: & p'missa domini reuoluentes animo quod suis meritis nequeunt alienis consequuntur. Quorum in fide christi sanctam deuotio salutem domino p'cipit: quem & puritate adiuta conscientie proprie & suffulta merito sctîtatis aliene in spê certam non temere consurgit. fiunt aût in ecclesia dei miracula virtute diuina triplici respectu vel medio. Aliqñ namque deus omnipotens miraculum operatur minsiterio angelorum / meritis dumtaxat ipsius operantis: quemadmodum sanctus Marrinus cecum & claudum sanauit inuitos. Aliquando solius merito patientis fiunt miracula: sicuti plures curatos legimus per malos Christianos. quos infirmi optimos in fide crediderunt Tertio huiusmodi sanitatos fieri vtriusque merito pacientis videlicet simul & operantis non est dubitandum: Christo dicente ad quandam in sancto euangelio. Si potes credere: omnia possibilia sunt credenti. Vsque enim fides requiritur ad miraculum / vt dominus noster Iesus christus veniens in patriam suam miraretur q~que non poterat ibi facere virtutem vllam propter incredulitatem illorum. Sed nihil horum apud infideles agitur: vbi nec in operante sanctitas / nec in patiente fides orthodoxa inuenitur. ¶ Tertio igitur miracula facit homo mediante cooperatione diabolice prauitatis. & hoc fieri potest tripliciter. manifesta videlicet in inuocatione demonum implicatione & suppositione. [28] Inuocatione manifesta necromantici et muliercule quas vulgo maleficas nuncupamus miranda faciunt: qui similitudine voluntatis depreuati in consortium demonum transierunt. Nam sicut in ecclesia dei sacramenta signa sunt gratie inuisibilis spiritus sancti: ita in scola demoniorum characteres quidam & inuocationis modi note sunt pacti hominis & spiritus maligni. Vnde maleficis demonum signa preferentibus maligni spiritus inuocati libenter consueuerunt occurrere: & horrenda maleficia simul miranda quedam exhibere Sed aliter malefice atque necromantici demonum inuocatione mirandos producunt effectus. Malefice quodam professionis genere subijciuntur demonibus: quorum ministerio aerem turbant tempestates suscitant: fruges deuastant: homines & iumenta infirmant. Agunt cum demonibus spurcissime voluptatis feda commerita: & eos pernitiosis carminibus quos voluerint ab inferis reuocant in aspectum: Harum facta non miracula sed potius maleficia dicenda sunt: & extremo suplicio merito punienda. Necromantici vero non professione manifesta: sed implicita conditione demonibus se subijciunt: dum eos non solum coniurationibus & ostensione characterum. sed etiam sacrificijs fumigijs & votis ad circulum visibiles compellere pollicentur. Horum infinita sunt scelera. q~m in consortium demonum v'l implicite vel explicite omnes conspirare manifestum est. Quamuis autem necromantici non omnes vel arte vel opere sint pares: in perniciem tamen propriam damnabili curiositate omnes sunt concordes: qua demonum suffragio cupiunt assequi: quod naturaliter nequeunt inuenire. Omnia eorum & opera & volumina superstitionibus & impietate sunt plena: & ob id procul a finibus credentium exterminanda. Magna incantatorum & necromanticorum in oriente multitudo est: qui suis prestigijs humanum genus miserabilitur [29] decipiunt: & pene totam Asysm maiorem & minorem a fide christi dudum auerterunt. Tribus modis fieri prestigia possunt: ministerio demonum: operatione nature: & deceptione artis humane. Miracula infidelium vno istorum fieri modo nullus dubitabit verus christianorum: vbi radix ponitur determinata operantis. Sunt autem hodie complures inter christianos demonum operibus / dediti. incantatores: malefici / & reprobi circa fidem: qui multos nimia curiositate decipiunt: & suis artibus impossibilia promittunt. ¶ Implicatione vero demonum quando que fiunt miranda: quotiens videlicet homo non satis recte in fide firmatus aliquid operatur vel optat aliter quam decet christianum: etiam si nullum credit esse peccatum: quod cum fieri non debeat nihilo minus diabolus se intromiscens optatum plerumque p~stat effectum. Tale namque est illud quo spasmatici plerumque vtuntur. In die sacro parasceues annulum cuiuscumque metalli sub officio fabricant: quem semper postea in digito cordiali portant. Vanissima sunt hec / nullam penitus radicem veritatis habentia Attamen vidisse me quosdam eadem vanitate curatos a spasmo negare non possum. Item verbis & herbis fortissimas quosdam aperuisse seras mihi constat: quod neque dei virtute neque violentia rerum appositarum existimo fctm~. Innumera que vidi & audiui possem introducere similia: quorum effectus manifesti quid sunt aliud q~que quedam demonum miracula? Sunt denique nonnulli homines nimium curioso. q characteribus. scedulis. annulis / figuris / monilibusque & vocabulis ignotis fidem & confidentiam pertinaciter adhibentes. mirandos sepe consequuntur effectus: quos neque sctîtatis merito / neque dei concessos miseratione. sed perfida potius credulitate subministrasse diabolum minime dubitamus. Demones enim maximam humani generis inuidiam habentes: vt animas p'dant mortalium: libenter occurrunt vanis [30] operationibus impiorum. Quid nam sunt aliud characteres. & occultorum interpretationes nominum: quam esculenta quedam & potagia demoniorum? Quicunque caracteribus mirabiles effectus permittentibus fidem adhibet: & fidem christi & ecclesiam sanctorum implicite negauit. Heu quot odie christiani. quot sacerdotes (vt maioribus parcam) superstitionibus & multis & variis vtuntur in actionibus quotidianis: quibus implicatas demonum sequuntur pactiones: in contumeliam christiane fidei & propriam condemnationem. Et quia hec mala iam nimium sunt inter christianos multiplicata retraxit omnipotens manum: & tradidit eos in dicionem perfidorum: vt exactores penarum illos sentiant: quorum imitatione non deo viuo & vero. sed vanis superstitionibus pertinaciter militabant ¶ Suppositione aût demonum miranda fieri manifeste cognoscimus si diligentius veritatem inquirimus. Iudei namque sarraceni / pagani / siue gentiles / q non credunt in deum nostrum Iesum christum si qua faciunt miracula: non dei virtute non angelorum ministerio: non sanctitatis merito / sed demonum credimus suppositione facta. Nam quotiens / omnipotentem deum in cuius vnigenitum filium non credunt pro alocuius mirandi effectus miseratione inuocant: sciens diabolus q~m non est peccatoribus salus: & quia non exaudit altissimus pctõres infideles: vt eos in erroribus conseruet pertinaces: se occulte per deo inuocato applicat: & si potest permittente domino quod postulatur orantibus p~stat. Hac diabolus suppositione tanto liberius vtitur: quanto minus a fide christi & ecclesie sacramentis impeditur. Manet enim ira dei super omnes infideles qui non credunt in eius vnigenitum filium: & sunt in potestate diaboli: ac ideo se inuocantibus ingerit loco dei. Vnde in suis erroribus obcecati deum inuocant in cuius filium non credunt: quos in ira manentes audire cum despicit: falsus miraculorum [31] o p~ator diabolus accedit. Credunt ergo Iudificationibus diaboli: qui credere contemnunt veris miraculis dei. A demonibus falsa miracula suis conuenientia erroribus accipiunt: q veritate, id est christum sequi credendo noluerunt. Multi sunt enim apud infideles qui vnum deum creatorem omnium colentes: idola non adorant. er firmiter credunt in sua se fide saluandos. Verum quia misterium dñice incarnationis credere despiciunt: manet super eos ira dei & in suis fatuitatibus euanescunt. Existimantes sibi deum esse proximum in quem non recte credunt. subiciuntur demonibus: quorum falsis miraculis fidem adhibentes in suis erroribus mendatio confirmantur. Cuius rei similitudinem introduxisseo Cesar non pigeat. Erat homo qdam custos porcorum qui scedulam bacillo incluserat nomen diui martyris Blasij continentem: cui tantum fidei detulit vt baculo in medio gregis terre affixo lupum ab accessu prohibitue crederet omnem. Hac stulta confidentia per longam experientiam tandem roborata: ibat homo securus quocumque volebat dimittens sine periculo in nemore porcos cum luporum iam nullus haberet aceessum. Contigit p transire videntem absente pastore qui cernens demonem custodiam habere gregis. dixit ad eum.Qd' miser hic agis? Qui rñdit istos custodio porcos. At ille. Quis tibi curam porcoru3 commisit? Iterum rñdit. Stilta confidentia pastoris. Nam scedulam q~ndam bacillo inclusam magne pictat esse ℣tutis: quam blasij cuiusdam meriris lupi aeceant' a porcis: suam peccauit in legem: & nostras sequitur vanitates. Verum qa inuocatus non comparet: ego ne hõ confidentiam suam amitteret porcos eius custodio: & me p'blasio libens suppono. Ira inqt mortales vanis coniurationibus nos molestant. vt nisi velimum estimationem nostri & honorem apud eos pdere omnem: necesse sit eorum inuocationibus stultis plerumque occurramus. Huius similitudine fctî demones misericors infideles decipiunt: [32] & miracula que orantes a deo postulant: malignorum spirituum suppositione sepius assequuntur. In his enim que dei vel cultum respiciunt vel honorem libenter se demones ingerunt: & qui manifestos honores assequi nequeunt: occultis nimirum delecta~. ¶ Simul notandum que ab initio mundi. nulli vnquam religioni vl' secte principa;iter excellenti defuere miracula: quamuis non omnia ex vno principio sint facta. Nam quicquid miraculorum in vera religione factum est: non aliunde q~ue a deo factum est. Habuit enim lex nature miracula sua: habuit lex scripta: habet iam simul & gratia. Qui religionem dedit omnipotens deus: ipse etiam miracula facit. In falsis aût religionibus vbi veritas non colit~: si qua fiunt miracula non deus sed diabolus operatur. Deus enim cum sit veritas religiones falsas non instituit: & ideo suis miracul' numquamque mendacium illustrauit. Mahumet qui malo demone plenus falsam religionem instituit: non ex deo sed cooperatione demonum falsis eam miraculis exornauit. Demon etenim qui causam dedit erroris: etiam miraculum (occasione tamen accepta) falsum potuit exhihere [*exhibere] deceptis. Vnde si Mahumeto nouam religionem rudi populo persuadenti penitus defuissent miracula: nemo ei forsitan adhibuisset fidem. Ostendit enim & ipse tam subtilitate ingenij quam cooperatione diaboli q~dam miranda populis: vt nouam doctrinam nouis quoque miraculis confirmasse vederetur. Paganis idolatris etiam non defuerunt miracula: si fidem historiis non negamus. Iudei vero ante incarnationem filij dei legem eius suscipientes per mosen diuinis frequentur miraculis fuerunt illustrati. At vero p9 dominicam resurrectionem euacuata lege mosaica q non credunt in vnigenitum filium dei manent sub ira indignationis eius: & cessauerunt eis omnia miracula veritatis. Vñ si qua hodie miranda faciunt demonum sunt opera: & manifesti indicia erroris. Maximo enim demones studio inuigtIant (!) [33] vt eos homines quos a via veritatis que christus ê semel fecerunt errantes: continuatione fraudis vsque ad mortem faciant in errore pertinaces. Enimuero cum deus gratiam suam infidelibus iusta ratione subtrahit: eorum deceptor malignus spiritibus incognitus accedit: & qui linge salute3 abesse conspicit: falsis miraculis quasi p'pe sit dñs mentes ignorantium seducit. Demonum igitur sunt opera quecunque infidelium miracula: quam sicut extra vnitatem christiane fidei non est salus mortalibus: ita sine christo non concedit~ mirabilium sanctissima virtus. Nunc etenim demones in insidijs latitantes tropheo christi dudum victiatque confusi: in aperto comparere vt ante incarnationem domini metuunt: & ideo se apud infideles pro bonis spiritibus mendaciter ostendunt. ¶ Sunt etiam qui proscriptis tribus adijciunt modis / quartum dicentes mentem siue spiritum ipsius hominis posse naturaliter miranda facere: modo sciat se ab omni aduentitio in seipsam supra sensum in vnitatem reuocare. Pollicentur enim qui talia astruunt nature miranda facere futura praedicere. secreta hominum pandere: morbos auferre: & hominum subito consilia immutare. Sed iste miraculorum modus non potest esse simpliciter naturalis certus communis & infallibilis: quam si verus esr quod ego non sum expertus. necesse est iam aliquid externe potestatis occurrere: & vel angelum bonum vel spiritum malignum cogitantem in parte occupare. Si autem nihil exterarum virtutum se intermiscet: necesse est vaticinantem vel ex coniecturis vel ex audaci præsumptione loquendi formare principium: & aliquando verum aliquando falsum pronunciare iudicium, Enimuero quam diu versatur in corpore spiritus: nihil naturaliter intelligit sine ministerio sensus. Vnum non obniterer penitus si confusum et rudem intellectum nostrum pari concedant ministerio adiuuari / Cernimus enim in his qui plerumque amoris interni ad Iesum desiderio carnis [34] modum contemplantes excedunt: a terra sursum leuatos in aera: quos non sua duntaxat acie mentis sed diuina nihilo minus virtute pondus excedere corporale putamus. Tria igitur memorate opinionis principia incognita multis: satis faciunt mea sententia paucis. vt mens in corpore posita mirandos extra se propria virtute operet~ effectus. Quid enim? Dicat mihi nature quisquis ignarus: vtrum corporale pondus operatione mentis alleuiari possit. Ego contestantibus mecum duobus rem dico expertam. Cum proseq~rer adolescent studia litterarum. in vno lecto quatuor eramus nocte quadam doemientes. Surrexit e latere meo coeuus & dormiens vt solebat in somnis domum oculis clausis & luna into lucente quintadecima quasi vigil circumambulabat Ascendit muros: & elucrum agilitate sua vincebat. Lectum quoque secundo & tertio sopitus transcendit: calcauit nos pedibus omnes: nec maius sensimus pondus: quam simus nos contigisset exiguus. Quocunque dormiens corpus mouebatur: subito ianuarum omnes vltro aperiebantur clausure Altiora domus edificia velocissime penetrauit: & more passeris herebat in tectis. Visa loquor: non vaga relatione audita. Hec anime non corporis videntur officia: quae sua naturali potestate vt ita dixerim quasi libere vtitur: quando ligatis sensibus carnis extra domicilium corporis euagatur. Sed cum non sit præposite questioni materia ex omni parte conuenientes: de causis horum mirabilium in alud tempus remittamus tractatum Haut enim credimus ista miranda sapientibus qui mentis humane virtutem & nobilitatem optime intellexerunt: vtpote quae solo corporis interiectu remorata. de reliquo par angelis estimatur. Fascinationum denique & varios modos protransimus et genera: quibus ad externa furiosus valde mirandos operatur effectus Multa etiam potest ad producendos mirabiles effectus fortissime confidentis imaginatio: siue in verum / siue inestimatum feratur obiectum. Vnde cu3 tot sint [35] operandi miranda & genera & modi: non est mirandum. si iudei. sarraceni. pagani. gentiles/ ac reliqui extra fidem. christi nonstituti quaecunque infideles qui facere miracula per publicam iusticiam nequeunt: miranda vel demonum suffragio vel articiosa industria committunt. Nec me fugit pari quidem rationi miracula sanctorum impugnari ab impijs quasi non virtute creatoris fiant sed potius implicatione vel suppositione diaboli. Quisquis christianam fidem solam veraciter credir esse veram: oî3 infidelium miracula cooperatione demonum non dubitat esse patrata. Si quis vero contrarium temere & pertinaciter senserit: infidelem se non christianum ostendit.

DE SCRIPTVRA
Sacra. Questio Quarta.

QVarta vero serinissime maiestatis tue questio fuit ista. Quare omnipotens deus scripturam scta~m tam nouicunque veteris testamenti mysteria fidei nostrae continentem. non dederit apertam / manifestam ///

[36] [37] [38] [39] [40] [41]

DE REPROBIS
atque maleficis. Questio quinta.

QVinta ...................................

[42] [43] [44] [45] [46] [47] [48]

DE POTESTATE
Maleficarum. Questio Sexta.

SExta inuictissime maiestatis tue questio fuit. Unde potestas hec tanta maleficis. qua patraretam multa varia & miranda possunt etiam in una hora; q'lia vel quanta nullus bonorum facere posset in oî vita sua. ¶ ..................................

[49] [50] [51] [52] [53] [54] [55] [56]

DE PERMISSIÕE
Diuina. Questio septima.

SEptima questio serenissime maiestatis tue: ista fuit. Quare ...................................

[57] [58] [59] [60] [61] [62] [63] [64] [65] [66]

DE PROVIDEN-
tia dei Questio Octaua.

[67] OCtaua serenitatis tue questio ista fuit. ................................... [68] [69] [70] [71] [72] [73] [74] [75] ....................................

AVCTORIS PRO-
testatio ad Cesarem.

HEc sunt MAximiliane Cesar inuictissime que mihi ad Octo Questiones a tua maiestate .......................................... [76] ...............

Ioannes Tritemius Abbas.



¶Impressum Oppenheym Impensis Iohannis
HAsselbergeñ/de Augia Constantiensis
dyocesis. Anno domini. M.D.XV.
xx. Mensis Septembris.

[finis]



Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev 8quest Next timeline