32:1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt
32:2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta
32:3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt
32:4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane
32:5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior
32:6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat
32:7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
32:8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit
32:9 mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum
32:10 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
32:11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros
32:12 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili
32:13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis
32:14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum
32:15 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
32:16 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit
32:17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum
32:18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta
32:19 grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas
32:20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase