16:1 cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana Bethel
16:2 et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth
16:3 et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno
16:4 possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim
16:5 et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem
16:6 egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe
16:7 descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Iordanem
16:8 de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas
16:9 urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum
16:10 et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase