1:1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit 1:2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 1:3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur 1:4 non sic impii %non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus %a facie terrae; 1:5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum 1:6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit 2:1 psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 2:2 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma 2:3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum 2:4 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos 2:5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos 2:6 ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius 2:7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te 2:8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 2:9 reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos 2:10 et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram 2:11 servite Domino in timore et exultate ei in tremore 2:12 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta 2:13 cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo 3:1 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui 3:2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me 3:3 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo %eius; diapsalma 3:4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum 3:5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma 3:6 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me 3:7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus 3:8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti 3:9 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua 4:1 in finem in carminibus psalmus David 4:2 cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam 4:3 filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma 4:4 et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum 4:5 irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma 4:6 sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona 4:7 signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo 4:8 a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt 4:9 in pace in id ipsum dormiam et requiescam 4:10 quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me 5:1 in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David 5:2 verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum 5:3 intende voci orationis meae rex meus et Deus meus 5:4 quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam 5:5 mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es 5:6 neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos 5:7 odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes %omnes; qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus 5:8 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo 5:9 Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam 5:10 quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est 5:11 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine 5:12 et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum 5:13 quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos 6:1 in finem in carminibus pro octava psalmus David 6:2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me 6:3 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea 6:4 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo 6:5 convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam 6:6 quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi 6:7 laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo 6:8 turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos 6:9 discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei 6:10 exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit 6:11 erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter 7:1 psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini 7:2 Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me 7:3 nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat 7:4 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis 7:5 si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis 7:6 persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma 7:7 exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti 7:8 et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere 7:9 Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me 7:10 consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus 7:11 iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde 7:12 Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies 7:13 nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum 7:14 et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit 7:15 ecce parturiit iniustitiam *et; concepit dolorem et peperit iniquitatem 7:16 lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit 7:17 convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet 7:18 confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi 8:1 in finem pro torcularibus psalmus David 8:2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos 8:3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem 8:4 quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti 8:5 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum 8:6 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum 8:7 et constituisti eum super opera manuum tuarum 8:8 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi 8:9 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris 8:10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra 9:1 in finem pro occultis filii psalmus David 9:2 confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua 9:3 laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime 9:4 in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua 9:5 quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam 9:6 increpasti gentes %et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum %saeculi; 9:7 inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu 9:8 et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum 9:9 et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia 9:10 et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione 9:11 et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine 9:12 psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius 9:13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum 9:14 miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis 9:15 qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion 9:16 exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum 9:17 cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis 9:18 convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum 9:19 quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem 9:20 exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo 9:21 constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma 9:22 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione 9:23 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant 9:24 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur 9:25 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret 9:26 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur 9:27 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo 9:28 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor 9:29 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem 9:30 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum 9:31 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum 9:32 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem 9:33 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum 9:34 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret 9:35 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor 9:36 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur 9:37 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum %saeculi; peribitis gentes de terra illius 9:38 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua 9:39 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram 10:1 in finem psalmus David 10:2 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer 10:3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde 10:4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit 10:5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum 10:6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam 10:7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum 10:8 quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius 11:1 in finem pro octava psalmus David 11:2 salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum 11:3 vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt 11:4 disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam 11:5 qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est 11:6 propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo 11:7 eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum 11:8 tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum 11:9 in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum 12:1 in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me 12:2 quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem 12:3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me 12:4 respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem 12:5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero 12:6 ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi 13:1 in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis; non est qui faciat bonum %non est usque ad unum; 13:2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum 13:3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt % non est timor Dei ante oculos eorum; 13:4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis 13:5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi non erat timor; 13:6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est 13:7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel 14:1 psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo 14:2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam 14:3 qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos 14:4 ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit 14:5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum 15:1 tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi 15:2 dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges 15:3 sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes voluntates meas in eis 15:4 multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea 15:5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi 15:6 funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi 15:7 benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei 15:8 providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear 15:9 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe 15:10 quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem 16:1 oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis 16:2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates 16:3 probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas 16:4 ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras 16:5 perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea 16:6 ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea 16:7 mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te 16:8 a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me 16:9 a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt *super me; 16:10 adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia 16:11 proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram 16:12 susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis 16:13 exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam 16:14 ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis 16:15 ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua 17:1 in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit 17:2 diligam te Domine fortitudo mea 17:3 Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus 17:4 laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 17:5 circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me 17:6 dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis 17:7 cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo %sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius 17:8 et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis 17:9 ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo 17:10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 17:11 et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum 17:12 et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris 17:13 prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et carbones ignis 17:14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones ignis; 17:15 et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos 17:16 et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae 17:17 misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis 17:18 eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me 17:19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus 17:20 et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me 17:21 %et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam %et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi 17:22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo 17:23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me 17:24 et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea 17:25 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius 17:26 cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris 17:27 et cum electo electus eris et cum perverso perverteris 17:28 quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis 17:29 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas 17:30 quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum 17:31 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum 17:32 quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum 17:33 Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam 17:34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me 17:35 qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea 17:36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit 17:37 dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea 17:38 persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant 17:39 confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos 17:40 et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me 17:41 et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti 17:42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos 17:43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos 17:44 eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium 17:45 populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi 17:46 filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis 17:47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae 17:48 Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis 17:49 et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me 17:50 propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo 17:51 magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum 18:1 in finem psalmus David 18:2 caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum 18:3 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam 18:4 non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum 18:5 in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum 18:6 in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam %suam; 18:7 a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius 18:8 lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis 18:9 iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos 18:10 timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa 18:11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum 18:12 etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa 18:13 delicta quis intellegit ab occultis meis munda me 18:14 et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo 18:15 et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus 19:1 in finem psalmus David 19:2 exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob 19:3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te 19:4 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma 19:5 tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet 19:6 laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur 19:7 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius 19:8 hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus 19:9 ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus 19:10 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te 20:1 in finem psalmus David 20:2 Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer 20:3 desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma 20:4 quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso 20:5 vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi 20:6 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum 20:7 quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo 20:8 quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur 20:9 inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat %omnes; qui te oderunt 20:10 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis 20:11 fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum 20:12 quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt %stabilire; 20:13 quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum 20:14 exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas 21:1 in finem pro adsumptione matutina psalmus David 21:2 Deus Deus meus respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum 21:3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi 21:4 tu autem in sancto habitas Laus Israhel 21:5 in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos 21:6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi 21:7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis 21:8 omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput 21:9 speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum 21:10 quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae 21:11 in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu 21:12 ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet 21:13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me 21:14 aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens 21:15 sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei 21:16 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me 21:17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos 21:18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me 21:19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem 21:20 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice 21:21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam 21:22 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam 21:23 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te 21:24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum 21:25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me; 21:26 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum 21:27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi 21:28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium 21:29 quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium 21:30 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram 21:31 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi 21:32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus; 22:1 psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit 22:2 in loco pascuae %ibi; me conlocavit super aquam refectionis educavit me 22:3 animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum 22:4 nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt 22:5 parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est 22:6 et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum 23:1 psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et %universi; qui habitant in eo 23:2 *quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum 23:3 quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius 23:4 innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo 23:5 hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo 23:6 haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma 23:7 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae 23:8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio 23:9 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae 23:10 quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma 24:1 psalmus David ad te Domine levavi animam meam 24:2 Deus meus in te confido non erubescam 24:3 neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur 24:4 confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me 24:5 dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die 24:6 reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt 24:7 delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine 24:8 dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via 24:9 diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas 24:10 universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius 24:11 propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim 24:12 quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit 24:13 anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram 24:14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis 24:15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos 24:16 respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego 24:17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me 24:18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea 24:19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me 24:20 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te 24:21 innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te 24:22 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis 25:1 psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor 25:2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum 25:3 quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua 25:4 non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo 25:5 odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo 25:6 lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine 25:7 ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua 25:8 Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae 25:9 ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam 25:10 in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus 25:11 ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei 25:12 pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam %te; Domine 26:1 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo 26:2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt 26:3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo 26:4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius 26:5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui 26:6 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino 26:7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me 26:8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram 26:9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus 26:10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me 26:11 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos 26:12 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi 26:13 credo videre bona Domini in terra viventium 26:14 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum 27:1 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum 27:2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum 27:3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum 27:4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis 27:5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos 27:6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae 27:7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei 27:8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est 27:9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum 28:1 psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum 28:2 adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius 28:3 vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas 28:4 vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia 28:5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani 28:6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium 28:7 vox Domini intercidentis flammam ignis 28:8 vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades 28:9 vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam 28:10 Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum 28:11 Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace 29:1 psalmus cantici in dedicatione domus David 29:2 exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me 29:3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me 29:4 Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum 29:5 psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius 29:6 quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia 29:7 ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum 29:8 Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus 29:9 ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor 29:10 quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam 29:11 audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus 29:12 convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia 29:13 ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi 30:1 in finem psalmus David 30:2 in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me 30:3 inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias 30:4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me 30:5 educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus 30:6 in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis 30:7 odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi 30:8 exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam 30:9 nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos 30:10 miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus 30:11 quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt 30:12 super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me 30:13 oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum 30:14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt 30:15 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu 30:16 in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me 30:17 inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua 30:18 Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum 30:19 muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione 30:20 quam magna multitudo dulcedinis tuae %Domine; quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum 30:21 abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum 30:22 benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita 30:23 ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te 30:24 diligite Dominum omnes sancti eius %quoniam; veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam 30:25 viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino 31:1 huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 31:2 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus 31:3 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die 31:4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma 31:5 delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma 31:6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt 31:7 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma 31:8 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos 31:9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te 31:10 multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit 31:11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde 32:1 psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio 32:2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi 32:3 cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione 32:4 quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide 32:5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra 32:6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum 32:7 congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos 32:8 timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem 32:9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt 32:10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum %et reprobat consilia principum; 32:11 consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem 32:12 beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi 32:13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum 32:14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram 32:15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum 32:16 non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae 32:17 fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur 32:18 ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius 32:19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame 32:20 anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est 32:21 quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus 32:22 fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te 33:1 David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit 33:2 benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo 33:3 in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur 33:4 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum 33:5 exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me 33:6 accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur 33:7 iste pauper clamavit et Dominus exaudivit %eum; et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum 33:8 vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos 33:9 gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo 33:10 timete Dominum %omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum 33:11 divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma 33:12 venite filii audite me timorem Domini docebo vos 33:13 quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos 33:14 prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum 33:15 deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam 33:16 oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum 33:17 facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum 33:18 clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 33:19 iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit 33:20 multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos 33:21 Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur 33:22 mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent 33:23 redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum 34:1 huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me 34:2 adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi 34:3 effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum 34:4 confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala 34:5 fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos 34:6 fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos 34:7 quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam 34:8 veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso 34:9 anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo 34:10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum 34:11 surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me 34:12 retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae 34:13 ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur 34:14 quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar 34:15 et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi 34:16 dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis 34:17 Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam 34:18 confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te 34:19 non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis 34:20 quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant 34:21 et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri 34:22 vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me 34:23 exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam 34:24 iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi 34:25 non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum 34:26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me 34:27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius 34:28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam 35:1 in finem servo Domini David 35:2 dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius 35:3 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium 35:4 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret 35:5 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit 35:6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes 35:7 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine 35:8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt 35:9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos 35:10 quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen 35:11 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde 35:12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me 35:13 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare 36:1 ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem 36:2 quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident 36:3 spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius 36:4 delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 36:5 revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet 36:6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem 36:7 subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias 36:8 desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris 36:9 quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram 36:10 et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies 36:11 mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 36:12 observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis 36:13 Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius 36:14 gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde 36:15 gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur 36:16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas 36:17 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus 36:18 novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit 36:19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 36:20 quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt 36:21 mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet 36:22 quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt 36:23 apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet 36:24 cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam 36:25 iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes 36:26 tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit 36:27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi 36:28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit 36:29 iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam 36:30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 36:31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius 36:32 considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum 36:33 Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi 36:34 expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis 36:35 vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani 36:36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius 36:37 custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico 36:38 iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt 36:39 salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis 36:40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo 37:1 psalmus David in rememorationem de sabbato 37:2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me 37:3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam 37:4 non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum 37:5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me 37:6 putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 37:7 miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar 37:8 quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea 37:9 adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei 37:10 Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus 37:11 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum 37:12 amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt 37:13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur 37:14 ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum 37:15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones 37:16 quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus 37:17 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt 37:18 quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper 37:19 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo 37:20 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique 37:21 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem 37:22 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me 37:23 intende in adiutorium meum Domine salutis meae 38:1 in finem Idithun canticum David 38:2 dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me 38:3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est 38:4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis 38:5 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi 38:6 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma 38:7 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea 38:8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est 38:9 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me 38:10 obmutui %et; non aperui os meum quoniam tu fecisti 38:11 amove a me plagas tuas 38:12 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane %conturbatur; omnis homo diapsalma 38:13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei 38:14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero 39:1 in finem David psalmus 39:2 expectans expectavi Dominum et intendit mihi 39:3 et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos 39:4 et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino 39:5 beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas 39:6 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum 39:7 sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti 39:8 tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me 39:9 ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei 39:10 adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti 39:11 iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo 39:12 tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me 39:13 quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me 39:14 conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice 39:15 confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala 39:16 ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge 39:17 exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum 39:18 ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris 40:1 in finem psalmus David 40:2 beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus 40:3 Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius 40:4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius 40:5 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi 40:6 inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius 40:7 et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur 40:8 in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi 40:9 verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat 40:10 etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem 40:11 tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis 40:12 in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me 40:13 me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum 40:14 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat 41:1 in finem in intellectum filiis Core 41:2 quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus 41:3 sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei 41:4 fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus 41:5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis 41:6 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei 41:7 Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico 41:8 abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt 41:9 in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae 41:10 dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus 41:11 dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus 41:12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus 42:1 psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me 42:2 quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus 42:3 emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua 42:4 et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus 42:5 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus 43:1 in finem filiis Core ad intellectum 43:2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis 43:3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos 43:4 nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis 43:5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob 43:6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis 43:7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me 43:8 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti 43:9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma 43:10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris 43:11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi 43:12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos 43:13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris 43:14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro 43:15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis 43:16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me 43:17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis 43:18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo 43:19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua 43:20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis 43:21 si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum 43:22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis 43:23 exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem 43:24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae 43:25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster 43:26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum 44:1 in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto 44:2 eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis 44:3 speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum 44:4 accingere gladio tuo super femur tuum potentissime 44:5 specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua 44:6 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis 44:7 sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui 44:8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis 44:9 murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te 44:10 filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate 44:11 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui 44:12 et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum 44:13 *et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis 44:14 omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis 44:15 circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi 44:16 adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis 44:17 pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram 44:18 memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi 45:1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus 45:2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis 45:3 propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris 45:4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma 45:5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus 45:6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo 45:7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra 45:8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma 45:9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram 45:10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne 45:11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra 45:12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob 46:1 in finem pro filiis Core psalmus 46:2 omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis 46:3 quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram 46:4 subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris 46:5 elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma 46:6 ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae 46:7 psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite 46:8 quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter 46:9 regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam 46:10 principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt 47:1 canticum psalmi filiis Core secunda sabbati 47:2 magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius 47:3 fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni 47:4 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam 47:5 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum 47:6 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt 47:7 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis 47:8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis 47:9 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma 47:10 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui 47:11 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua 47:12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine; 47:13 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius 47:14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram 47:15 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula 48:1 in finem filiis Core psalmus 48:2 audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem 48:3 quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper 48:4 os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam 48:5 inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam 48:6 cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me 48:7 qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur 48:8 frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam 48:9 et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum 48:10 et vivet * adhuc; in finem 48:11 non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas 48:12 %et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis 48:13 et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis 48:14 haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma 48:15 sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum 48:16 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma 48:17 ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius 48:18 quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo *pone; gloria eius 48:19 quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei 48:20 introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen 48:21 homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis %insipientibus; et similis factus est illis 49:1 psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum 49:2 ex Sion species decoris eius 49:3 Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida 49:4 advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum 49:5 congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia 49:6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma 49:7 audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum 49:8 non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper 49:9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos 49:10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves 49:11 cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est 49:12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius 49:13 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo 49:14 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua 49:15 et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma 49:16 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum 49:17 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum 49:18 si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas 49:19 os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos 49:20 sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum 49:21 haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam 49:22 intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat 49:23 sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei 50:1 in finem psalmus David 50:2 cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee 50:3 miserere mei Deus secundum %magnam; misericordiam tuam %et; secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam 50:4 amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me 50:5 quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper 50:6 tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris 50:7 ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea 50:8 ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi 50:9 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor 50:10 auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata 50:11 averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele 50:12 cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis 50:13 ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me 50:14 redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me 50:15 docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur 50:16 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam 50:17 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam 50:18 quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis 50:19 sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet 50:20 benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem 50:21 tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos 51:1 in finem intellectus David 51:2 cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech 51:3 quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate 51:4 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum 51:5 dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma 51:6 dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam 51:7 propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma 51:8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent 51:9 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua 51:10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi 51:11 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum 52:1 in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus 52:2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum 52:3 Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum 52:4 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 52:5 nonne scient %omnes; qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis 52:6 Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos 52:7 quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel 53:1 in finem in carminibus intellectus David 53:2 cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos 53:3 Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me 53:4 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei 53:5 quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma 53:6 ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae 53:7 avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos 53:8 voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum 53:9 quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus 54:1 in finem in carminibus intellectus David 54:2 exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam 54:3 intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum 54:4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi 54:5 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me 54:6 timor et tremor venit super me et contexit me tenebra 54:7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam 54:8 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma 54:9 expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate 54:10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate 54:11 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius 54:12 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus 54:13 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo 54:14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus 54:15 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu 54:16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum 54:17 ego %autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me 54:18 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam 54:19 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum 54:20 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum 54:21 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius 54:22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula 54:23 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto 54:24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine 55:1 in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth 55:2 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me 55:3 conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me 55:4 ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo 55:5 in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro 55:6 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum 55:7 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam 55:8 pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus 55:9 vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua 55:10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es 55:11 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo 55:12 in me sunt Deus vota *tua; % quae; reddam laudationes tibi 55:13 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium 56:1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca 56:2 miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas 56:3 clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi 56:4 misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam 56:5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus 56:6 exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua 56:7 laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma 56:8 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam 56:9 exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo 56:10 confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus 56:11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua 56:12 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua 57:1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione 57:2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum 57:3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant 57:4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa 57:5 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas 57:6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter 57:7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus 57:8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur 57:9 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem 57:10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos 57:11 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris 57:12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra 58:1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum 58:2 eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me 58:3 eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me 58:4 quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes 58:5 neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi 58:6 exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma 58:7 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem 58:8 ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit 58:9 et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes 58:10 fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus 58:11 Deus meus voluntas eius praeveniet me 58:12 Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine 58:13 delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur 58:14 in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma 58:15 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem 58:16 ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt 58:17 ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae 58:18 adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea 59:1 in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina 59:2 cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia 59:3 Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis 59:4 commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est 59:5 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis 59:6 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui 59:7 salvum fac dextera tua et exaudi me 59:8 Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor 59:9 meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus 59:10 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt 59:11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam 59:12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris 59:13 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis 59:14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos 60:1 in finem in hymnis David 60:2 exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae 60:3 a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me 60:4 quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici 60:5 inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma 60:6 quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum 60:7 dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis 60:8 permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius 60:9 sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem 61:1 in finem pro Idithun psalmus David 61:2 nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum 61:3 nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius 61:4 quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae 61:5 verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma 61:6 verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea 61:7 quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo 61:8 in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est 61:9 sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum 61:10 verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum 61:11 nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere 61:12 semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei 61:13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua 62:1 psalmus David cum esset in deserto Iudaeae 62:2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea 62:3 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam 62:4 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te 62:5 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas 62:6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum 62:7 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te 62:8 quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo 62:9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua 62:10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae 62:11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt 62:12 rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua 63:1 in finem psalmus David 63:2 exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam 63:3 protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem 63:4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram 63:5 ut sagittent in occultis inmaculatum 63:6 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos 63:7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum 63:8 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum 63:9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos 63:10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt 63:11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde 64:1 in finem psalmus David *canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci 64:2 te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem 64:3 exaudi orationem ad te omnis caro veniet 64:4 verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis 64:5 beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum 64:6 mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe 64:7 praeparans montes in virtute tua accinctus potentia 64:8 qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes 64:9 et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis 64:10 visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius 64:11 rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans 64:12 benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate 64:13 pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur 64:14 induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent 65:1 in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra 65:2 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius 65:3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui 65:4 omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma 65:5 venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum 65:6 qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso 65:7 qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma 65:8 benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius 65:9 qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos 65:10 quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum 65:11 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro 65:12 inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium 65:13 introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea 65:14 quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea 65:15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma 65:16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae 65:17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea 65:18 iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus 65:19 propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae 65:20 benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me 66:1 in finem in hymnis psalmus cantici 66:2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma 66:3 ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum 66:4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 66:5 laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma 66:6 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 66:7 terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster 66:8 benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae 67:1 in finem David psalmus cantici 67:2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius 67:3 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei 67:4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia 67:5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius 67:6 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo 67:7 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris 67:8 Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma 67:9 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel 67:10 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam 67:11 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus 67:12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa 67:13 rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia 67:14 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri 67:15 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon 67:16 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis 67:17 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem 67:18 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto 67:19 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus 67:20 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma 67:21 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis 67:22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis 67:23 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris 67:24 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso 67:25 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto 67:26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum 67:27 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel 67:28 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali 67:29 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis 67:30 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera 67:31 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt 67:32 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo 67:33 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma %psallite Deo; 67:34 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis 67:35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus 67:36 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus 68:1 in finem pro his qui commutabuntur David 68:2 salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam 68:3 infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me 68:4 laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum 68:5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam 68:6 Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita 68:7 non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel 68:8 quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam 68:9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae 68:10 quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me 68:11 et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi 68:12 et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam 68:13 adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum 68:14 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae 68:15 eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum 68:16 non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum 68:17 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me 68:18 et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me 68:19 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me 68:20 tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam 68:21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni 68:22 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto 68:23 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum 68:24 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva 68:25 effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos 68:26 fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet 68:27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt 68:28 adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua 68:29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur 68:30 ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me 68:31 laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude 68:32 et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas 68:33 videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra 68:34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit 68:35 laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis 68:36 quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam 68:37 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea 69:1 in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus 69:2 Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina; 69:3 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam 69:4 avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt %mihi; euge euge 69:5 exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum 69:6 ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris 70:1 David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum 70:2 in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me 70:3 esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu 70:4 Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui 70:5 quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea 70:6 in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper 70:7 tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis 70:8 repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam 70:9 non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me 70:10 quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum 70:11 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat 70:12 Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice 70:13 confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi 70:14 ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam 70:15 os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam 70:16 introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius 70:17 Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua 70:18 et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam 70:19 et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi 70:20 quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me 70:21 multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me 70:22 nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel 70:23 exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti 70:24 sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi 71:1 in Salomonem 71:2 Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio 71:3 suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam 71:4 iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem 71:5 et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum 71:6 descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram 71:7 orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna 71:8 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum 71:9 coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent 71:10 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent 71:11 et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei 71:12 quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor 71:13 parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet 71:14 ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo 71:15 et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei 71:16 erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae 71:17 sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum 71:18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus 71:19 et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat 71:20 defecerunt laudes David filii Iesse 72:1 psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde 72:2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei 72:3 quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns 72:4 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum 72:5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 72:6 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua 72:7 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis 72:8 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt 72:9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra 72:10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis 72:11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso 72:12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias 72:13 %et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas 72:14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino 72:15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi 72:16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me 72:17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum 72:18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur 72:19 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam 72:20 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges 72:21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt 72:22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi 72:23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum 72:24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me 72:25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram 72:26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum 72:27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te 72:28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion; 73:1 intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae 73:2 memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo 73:3 leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto 73:4 et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa 73:5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus 73:6 exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt %eam; 73:7 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui 73:8 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra 73:9 signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius 73:10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem 73:11 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem 73:12 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae 73:13 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis 73:14 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum 73:15 tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham; 73:16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem 73:17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea 73:18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum 73:19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem 73:20 respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum 73:21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum 73:22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die 73:23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper 74:1 in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici 74:2 confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua 74:3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo 74:4 liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma 74:5 dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu 74:6 nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem 74:7 quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus 74:8 quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat 74:9 quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae 74:10 ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob 74:11 et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti 75:1 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium 75:2 notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius 75:3 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion 75:4 ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma 75:5 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis 75:6 turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis 75:7 ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos 75:8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua 75:9 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit 75:10 cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma 75:11 quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi 75:12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili 75:13 et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae 76:1 in finem pro Idithun psalmus Asaph 76:2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me 76:3 in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea 76:4 memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma 76:5 anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus 76:6 cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui 76:7 et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum 76:8 numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc 76:9 aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem 76:10 aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma 76:11 et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi 76:12 memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum 76:13 et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor 76:14 Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster 76:15 tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam 76:16 redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma 76:17 viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi 76:18 multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt 76:19 vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra 76:20 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur 76:21 deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron 77:1 intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei 77:2 aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio 77:3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis 77:4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit 77:5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis 77:6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis 77:7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant 77:8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius 77:9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli 77:10 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare 77:11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis 77:12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos 77:13 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem 77:14 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis 77:15 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa 77:16 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas 77:17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso 77:18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis 77:19 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto 77:20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo 77:21 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel 77:22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius 77:23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit 77:24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis 77:25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam 77:26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum 77:27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata 77:28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum 77:29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 77:30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum 77:31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit 77:32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius 77:33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione 77:34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum 77:35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est 77:36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 77:37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius 77:38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam 77:39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens 77:40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso 77:41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt 77:42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis 77:43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos 77:44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent 77:45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos 77:46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae 77:47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina 77:48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni 77:49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos 77:50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit 77:51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham 77:52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto 77:53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare 77:54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis 77:55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel 77:56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt 77:57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum 77:58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt 77:59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel 77:60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus 77:61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici 77:62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit 77:63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae 77:64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur 77:65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino 77:66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis 77:67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit 77:68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 77:69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula 77:70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum 77:71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam 77:72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos 78:1 psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam 78:2 posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae 78:3 effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret 78:4 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt 78:5 usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus 78:6 effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt 78:7 quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt 78:8 ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis 78:9 adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum 78:10 ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est 78:11 introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum 78:12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine 78:13 nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam 79:1 in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus 79:2 qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare 79:3 coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos 79:4 Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 79:5 Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui 79:6 cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura 79:7 posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos 79:8 Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 79:9 vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam 79:10 dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram 79:11 operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei 79:12 extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius 79:13 ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam 79:14 exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam 79:15 Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam 79:16 et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi 79:17 incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt 79:18 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi 79:19 et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus 79:20 Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 80:1 in finem pro torcularibus Asaph 80:2 exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob 80:3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara 80:4 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae 80:5 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob 80:6 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit 80:7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt 80:8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma 80:9 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me 80:10 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum 80:11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud 80:12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi 80:13 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis 80:14 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset 80:15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam 80:16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo 80:17 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos 81:1 psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat 81:2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma 81:3 iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate 81:4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate 81:5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae 81:6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes 81:7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis 81:8 surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus 82:1 canticum psalmi Asaph 82:2 Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus 82:3 quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput 82:4 super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos 82:5 dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra 82:6 quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt 82:7 tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni 82:8 Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum 82:9 etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma 82:10 fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison 82:11 disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae 82:12 pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum 82:13 qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei 82:14 Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti 82:15 sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes 82:16 ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos 82:17 imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine 82:18 erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant 82:19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra 83:1 in finem pro torcularibus filiis Core psalmus 83:2 quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum 83:3 concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum 83:4 etenim passer invenit %sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus 83:5 beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma 83:6 beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit 83:7 in valle lacrimarum in loco quem posuit 83:8 etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion 83:9 Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma 83:10 protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui 83:11 quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 83:12 quia misericordiam et veritatem %diligit; Deus gratiam et gloriam dabit Dominus 83:13 non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te 84:1 in finem filiis Core psalmus 84:2 benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob 84:3 remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma 84:4 mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae 84:5 converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis 84:6 numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem 84:7 Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te 84:8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis 84:9 audiam quid loquatur % in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor 84:10 verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra 84:11 misericordia et veritas obviaverunt % sibi; iustitia et pax osculatae sunt 84:12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit 84:13 etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum 84:14 iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos 85:1 oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam %et; exaudi me quoniam inops et pauper sum ego 85:2 custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te 85:3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die 85:4 laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi 85:5 quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te 85:6 auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae 85:7 in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me 85:8 non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua 85:9 omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum 85:10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus 85:11 deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum 85:12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum 85:13 quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori 85:14 Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo 85:15 et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax 85:16 respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae 85:17 fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me 86:1 filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis 86:2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob 86:3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma 86:4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic 86:5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus 86:6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma 86:7 sicut laetantium omnium habitatio in te 87:1 canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae 87:2 Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te 87:3 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam 87:4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit 87:5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio 87:6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt 87:7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis 87:8 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma 87:9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar 87:10 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas 87:11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma 87:12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione 87:13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis 87:14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 87:15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me 87:16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus 87:17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me 87:18 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul 87:19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria 88:1 intellectus Aethan Ezraitae 88:2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo 88:3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis; 88:4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo 88:5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma 88:6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum 88:7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei 88:8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt 88:9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo 88:10 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas 88:11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos 88:12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti 88:13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt 88:14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua 88:15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam 88:16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt 88:17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 88:18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum 88:19 quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri 88:20 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea 88:21 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum 88:22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum 88:23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum 88:24 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam 88:25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius 88:26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 88:27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae 88:28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae 88:29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi 88:30 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli 88:31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 88:32 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint 88:33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum 88:34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea 88:35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita 88:36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar 88:37 semen eius in aeternum manebit 88:38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma 88:39 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum 88:40 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius 88:41 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem 88:42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis 88:43 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius 88:44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello 88:45 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti 88:46 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma 88:47 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua 88:48 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum 88:49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma 88:50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua 88:51 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium 88:52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui 88:53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat 89:1 oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione 89:2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus 89:3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum 89:4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte 89:5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt 89:6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat 89:7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus 89:8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui 89:9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur 89:10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur 89:11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam 89:12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia 89:13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos 89:14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris 89:15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala 89:16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum 89:17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige; 90:1 laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur 90:2 dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum 90:3 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero 90:4 in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis 90:5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno 90:6 a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano 90:7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 90:8 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis 90:9 quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum 90:10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo 90:11 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 90:12 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 90:13 super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem 90:14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum 90:15 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum 90:16 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum 91:1 psalmus cantici in die sabbati 91:2 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime 91:3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem 91:4 in decacordo psalterio cum cantico in cithara 91:5 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo 91:6 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae 91:7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec 91:8 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi; 91:9 tu autem Altissimus in aeternum Domine 91:10 *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem 91:11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi 91:12 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea 91:13 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur 91:14 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt 91:15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt 91:16 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo 92:1 laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur 92:2 parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es 92:3 elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam *elevabunt flumina fluctus suos; 92:4 a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus 92:5 testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum 93:1 psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit 93:2 exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis 93:3 usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur 93:4 effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam 93:5 populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt 93:6 viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt 93:7 et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob 93:8 intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite 93:9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat 93:10 qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam 93:11 Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt 93:12 beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum 93:13 ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea 93:14 quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet 93:15 quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma 93:16 quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem 93:17 nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea 93:18 si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me 93:19 secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam 93:20 numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto 93:21 captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt 93:22 et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae 93:23 et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster 94:1 laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro 94:2 praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei 94:3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos 94:4 quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt 94:5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt 94:6 venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos 94:7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius 94:8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra 94:9 sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea 94:10 quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde 94:11 et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam 95:1 quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra 95:2 cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius 95:3 adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius 95:4 quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos 95:5 quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit 95:6 confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius 95:7 adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem 95:8 adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius 95:9 adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra 95:10 dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate 95:11 laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius 95:12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum 95:13 a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua 96:1 huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae 96:2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius 96:3 ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius 96:4 adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra 96:5 montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae 96:6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius 96:7 confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius 96:8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine 96:9 quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos 96:10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos 96:11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia 96:12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius 97:1 psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius 97:2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam 97:3 recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri 97:4 iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite 97:5 psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi 97:6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini 97:7 moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo 97:8 flumina plaudent manu simul montes exultabunt 97:9 a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate 98:1 psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra 98:2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos 98:3 confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est 98:4 et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti 98:5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est 98:6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos 98:7 in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis 98:8 Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum 98:9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster 99:1 psalmus in confessione 99:2 iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione 99:3 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius 99:4 introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius 99:5 quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius 100:1 David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam 100:2 et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae 100:3 non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi 100:4 cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam 100:5 detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam 100:6 oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat 100:7 non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum 100:8 in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem 101:1 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam 101:2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat 101:3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me 101:4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt 101:5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum 101:6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae 101:7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio 101:8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto 101:9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant 101:10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam 101:11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me 101:12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui 101:13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem 101:14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus 101:15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur 101:16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam 101:17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua 101:18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum 101:19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum 101:20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit 101:21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum 101:22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem 101:23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino 101:24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi 101:25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui 101:26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli 101:27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur 101:28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient 101:29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur 102:1 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius 102:2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius 102:3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas 102:4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus 102:5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua 102:6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus 102:7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas 102:8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors 102:9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur 102:10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis 102:11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se 102:12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras 102:13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se 102:14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus 102:15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit 102:16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum 102:17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum 102:18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea 102:19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur 102:20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius 102:21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius 102:22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino 103:1 ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti 103:2 amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem 103:3 qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum 103:4 qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem 103:5 qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi 103:6 abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae 103:7 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt 103:8 ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis 103:9 terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram 103:10 qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae 103:11 potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua 103:12 super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem 103:13 rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra 103:14 producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra 103:15 et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat 103:16 saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit 103:17 illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum 103:18 montes excelsi cervis petra refugium erinaciis 103:19 fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum 103:20 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae 103:21 catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi 103:22 ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur 103:23 exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum 103:24 quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua 103:25 hoc mare magnum et spatiosum *manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis 103:26 illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei 103:27 omnia a te expectant ut des illis escam in tempore 103:28 dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate 103:29 avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur 103:30 emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae 103:31 sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis 103:32 qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant 103:33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum 103:34 iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino 103:35 deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino 104:1 alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius 104:2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius 104:3 laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum 104:4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper 104:5 mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius 104:6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 104:7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 104:8 memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes 104:9 quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac 104:10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum 104:11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 104:12 cum essent numero breves paucissimos et incolas eius 104:13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum 104:14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges 104:15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari 104:16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit 104:17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph 104:18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius 104:19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum 104:20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum 104:21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae 104:22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret 104:23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham 104:24 et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius 104:25 convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius 104:26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum 104:27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham 104:28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos 104:29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 104:30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum 104:31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum 104:32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum 104:33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum 104:34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 104:35 et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum 104:36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum 104:37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 104:38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos 104:39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem 104:40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos 104:41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina 104:42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum 104:43 et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia 104:44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt 104:45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant 105:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 105:2 quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius 105:3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore 105:4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo 105:5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua 105:6 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus 105:7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum 105:8 et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam 105:9 et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto 105:10 et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici 105:11 et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit 105:12 et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius 105:13 cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius 105:14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso 105:15 et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum 105:16 et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini 105:17 aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron 105:18 et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores 105:19 et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile 105:20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum 105:21 obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto 105:22 mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro 105:23 et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos 105:24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius 105:25 et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini 105:26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto 105:27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus 105:28 et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum 105:29 et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina 105:30 et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio 105:31 et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum 105:32 et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos 105:33 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis 105:34 non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis 105:35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum 105:36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum 105:37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis 105:38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus 105:39 et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis 105:40 et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam 105:41 et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos 105:42 et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum 105:43 saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis 105:44 et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum 105:45 et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae 105:46 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos 105:47 salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua 105:48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat 106:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 106:2 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos 106:3 a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari 106:4 erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt 106:5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit 106:6 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos 106:7 et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis 106:8 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 106:9 quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis 106:10 sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro 106:11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt 106:12 et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret 106:13 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos 106:14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit 106:15 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 106:16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 106:17 suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt 106:18 omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis 106:19 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos 106:20 misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum 106:21 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 106:22 et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione 106:23 qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis 106:24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 106:25 dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius 106:26 ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat 106:27 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est 106:28 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos 106:29 et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius 106:30 et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum 106:31 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 106:32 exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum 106:33 posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim 106:34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea 106:35 posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum 106:36 et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis 106:37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis 106:38 et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit 106:39 et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore 106:40 effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via 106:41 et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias 106:42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum 106:43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini 107:1 canticum psalmi David 107:2 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea 107:3 exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo 107:4 confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus 107:5 quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua 107:6 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua 107:7 ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me 107:8 Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar 107:9 meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus 107:10 Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt 107:11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam 107:12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris 107:13 da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis 107:14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros 108:1 in finem David psalmus 108:2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est 108:3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis 108:4 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam 108:5 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea 108:6 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius 108:7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum 108:8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter 108:9 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua 108:10 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis 108:11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius 108:12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius 108:13 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius 108:14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur 108:15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum 108:16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam 108:17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare 108:18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius 108:19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur 108:20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam 108:21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me 108:22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me 108:23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae 108:24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum 108:25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua 108:26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam 108:27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam 108:28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur 108:29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua 108:30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum 108:31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam 109:1 David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 109:2 virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum 109:3 tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te 109:4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 109:5 Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges 109:6 iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum 109:7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput 110:1 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione 110:2 magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius 110:3 confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi 110:4 memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus 110:5 escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui 110:6 virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo 110:7 ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium 110:8 fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate 110:9 redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius 110:10 initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum %saeculi; 111:1 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis 111:2 potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur 111:3 gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi 111:4 exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus 111:5 iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio 111:6 quia in aeternum non commovebitur 111:7 in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino 111:8 confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos 111:9 dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria 111:10 peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit 112:1 alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini 112:2 sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum 112:3 a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini 112:4 excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius 112:5 quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat 112:6 et humilia respicit in caelo et in terra 112:7 suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem 112:8 ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui 112:9 qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem 113:1 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro 113:2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius 113:3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum 113:4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium 113:5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum 113:6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium 113:7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob 113:8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum 113:9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam 113:10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum 113:11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit 113:12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 113:13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 113:14 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur 113:15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo 113:16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis 113:17 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 113:18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 113:19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est 113:20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron 113:21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus 113:22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros 113:23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram 113:24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum 113:25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum 113:26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum 114:1 alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae 114:2 quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te 114:3 circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni 114:4 et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam 114:5 misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur 114:6 custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me 114:7 convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi 114:8 quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu 114:9 placebo Domino in regione vivorum 115:10 alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis 115:11 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax 115:12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi 115:13 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo 115:14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius 115:15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 115:16 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea 115:17 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo 115:18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 115:19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem 116:1 alleluia laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes populi 116:2 quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in saeculum 117:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 117:2 dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 117:3 dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius 117:4 dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius 117:5 de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus 117:6 Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo 117:7 Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos 117:8 bonum est confidere in Domino quam confidere in homine 117:9 bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus 117:10 omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos 117:11 circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum in eos 117:12 circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini * quia; ultus sum in eos 117:13 inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me 117:14 fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem 117:15 vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum 117:16 dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem 117:17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini 117:18 castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me 117:19 aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino 117:20 haec porta Domini iusti intrabunt in eam 117:21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 117:22 lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 117:23 a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris 117:24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea 117:25 o Domine salvum fac o Domine prosperare 117:26 benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini 117:27 Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris 117:28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 117:29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 118:1 alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 118:2 beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum 118:3 non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt 118:4 tu mandasti mandata tua custodire nimis 118:5 utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas 118:6 tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis 118:7 confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae 118:8 iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque 118:9 beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos 118:10 in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis 118:11 in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi 118:12 benedictus es Domine doce me iustificationes tuas 118:13 in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui 118:14 in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis 118:15 in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas 118:16 in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos 118:17 gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos 118:18 revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua 118:19 incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua 118:20 concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore 118:21 increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis 118:22 aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi 118:23 etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis 118:24 nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae 118:25 deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum 118:26 vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas 118:27 viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis 118:28 dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis 118:29 viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei 118:30 viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus 118:31 adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere 118:32 viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum 118:33 he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper 118:34 da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo 118:35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui 118:36 inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam 118:37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me 118:38 statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo 118:39 amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda 118:40 ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me 118:41 vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum 118:42 et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis 118:43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi 118:44 et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi 118:45 et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi 118:46 et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar 118:47 et meditabar in mandatis tuis quae dilexi 118:48 et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis 118:49 zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti 118:50 haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me 118:51 superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi 118:52 memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum 118:53 defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam 118:54 cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae 118:55 memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam 118:56 haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi 118:57 heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam 118:58 deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum 118:59 cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua 118:60 paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua 118:61 funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus 118:62 media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae 118:63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua 118:64 misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me 118:65 teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum 118:66 bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi 118:67 priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi 118:68 bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas 118:69 multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua 118:70 coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum 118:71 bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas 118:72 bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti 118:73 ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua 118:74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi 118:75 cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me 118:76 fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo 118:77 veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est 118:78 confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis 118:79 convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua 118:80 fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar 118:81 caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi 118:82 defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me 118:83 quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus 118:84 quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium 118:85 narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua 118:86 omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me 118:87 paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua 118:88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui 118:89 lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo 118:90 in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet 118:91 ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi 118:92 nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea 118:93 in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me 118:94 tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi 118:95 me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi 118:96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis 118:97 mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est 118:98 super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est 118:99 super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est 118:100 super senes intellexi quia mandata tua quaesivi 118:101 ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua 118:102 a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi 118:103 quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo 118:104 a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis 118:105 nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis 118:106 iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae 118:107 humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum 118:108 voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me 118:109 anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus 118:110 posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi 118:111 hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt 118:112 inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem 118:113 samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi 118:114 adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi 118:115 declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei 118:116 suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea 118:117 adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper 118:118 sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum 118:119 praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua 118:120 confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui 118:121 ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me 118:122 suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi 118:123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae 118:124 fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me 118:125 servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua 118:126 tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam 118:127 ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion 118:128 propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui 118:129 fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea 118:130 declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis 118:131 os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam 118:132 aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum 118:133 gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia 118:134 redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua 118:135 faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas 118:136 exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam 118:137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum 118:138 mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis 118:139 tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei 118:140 ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud 118:141 adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus 118:142 iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas 118:143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea 118:144 aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam 118:145 cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram 118:146 clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua 118:147 praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi 118:148 praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua 118:149 vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me 118:150 adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt 118:151 prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas 118:152 initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea 118:153 res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus 118:154 iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me 118:155 longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt 118:156 misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me 118:157 multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi 118:158 vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt 118:159 vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me 118:160 principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae 118:161 sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum 118:162 laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa 118:163 iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi 118:164 septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae 118:165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum 118:166 expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi 118:167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer 118:168 servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo 118:169 thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum 118:170 intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me 118:171 eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas 118:172 pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas 118:173 fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi 118:174 concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea 118:175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me 118:176 erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus 119:1 canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me 119:2 Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa 119:3 quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam 119:4 sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis 119:5 heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar 119:6 multum incola fuit anima mea 119:7 cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis 120:1 canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi 120:2 auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram 120:3 non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te 120:4 ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel 120:5 Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam 120:6 per diem sol non uret te neque luna per noctem 120:7 Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus 120:8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum 121:1 canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus 121:2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem 121:3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum 121:4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini 121:5 quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David 121:6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te 121:7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis 121:8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te 121:9 propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi 122:1 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo 122:2 ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri 122:3 miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione 122:4 quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis 123:1 canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel 123:2 nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines 123:3 forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos 123:4 forsitan aqua absorbuisset nos 123:5 torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem 123:6 benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum 123:7 anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus 123:8 adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram 124:1 canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat 124:2 in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum 124:3 quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas 124:4 benefac Domine bonis et rectis corde 124:5 declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel 125:1 canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati 125:2 tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis 125:3 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes 125:4 converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro 125:5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent 125:6 euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos 126:1 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit 126:2 vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum 126:3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris 126:4 sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum 126:5 beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta 127:1 canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius 127:2 labores manuum tuarum *quia; manducabis beatus es et bene tibi erit 127:3 uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae 127:4 ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum 127:5 benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae 127:6 et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel 128:1 canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel 128:2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi 128:3 supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam 128:4 Dominus iustus concidet cervices peccatorum 128:5 confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion 128:6 fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit 128:7 de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit 128:8 et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini 129:1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine 129:2 vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae 129:3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit 129:4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius 129:5 speravit anima mea in Domino 129:6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino 129:7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio 129:8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius 130:1 canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me 130:2 si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea 130:3 speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum 131:1 canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius 131:2 sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob 131:3 si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei 131:4 si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem 131:5 et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob 131:6 ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae 131:7 introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius 131:8 surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae 131:9 sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt 131:10 propter David servum tuum non avertas faciem christi tui 131:11 iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam 131:12 si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam 131:13 quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi 131:14 haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam 131:15 viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus 131:16 sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt 131:17 illic producam cornu David paravi lucernam christo meo 131:18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea 132:1 canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum 132:2 sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius 132:3 sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum 133:1 canticum graduum ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini %in atriis domus Dei nostri; 133:2 in noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite Domino 133:3 benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram 134:1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum 134:2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 134:3 laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave 134:4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi 134:5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis 134:6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis 134:7 educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis 134:8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus 134:9 emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius 134:10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes 134:11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan 134:12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo 134:13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem 134:14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur 134:15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 134:16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 134:17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum 134:18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis 134:19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino 134:20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino 134:21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem 135:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 135:2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius 135:3 confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius 135:4 qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius 135:5 qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius 135:6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius 135:7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius 135:8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius 135:9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius 135:10 qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius 135:11 qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius 135:12 in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius 135:13 qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius 135:14 et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius 135:15 et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius 135:16 qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius 135:17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius 135:18 et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius 135:19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius 135:20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius 135:21 et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius 135:22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius 135:23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius 135:24 et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius 135:25 qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius 135:26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius 136:1 David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion 136:2 in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra 136:3 quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion 136:4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena 136:5 si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea 136:6 adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae 136:7 memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea 136:8 filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis 136:9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram 137:1 ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi 137:2 adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum 137:3 in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute 137:4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui 137:5 et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini 137:6 quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit 137:7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua 137:8 Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias 138:1 in finem David psalmus 138:2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam 138:3 intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti 138:4 et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea 138:5 ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam 138:6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam 138:7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam 138:8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades 138:9 si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris 138:10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua 138:11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis 138:12 quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius 138:13 quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae 138:14 confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis 138:15 non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae 138:16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis 138:17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum 138:18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum 138:19 si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me 138:20 quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas 138:21 nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam 138:22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi 138:23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas 138:24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna 139:1 in finem psalmus David 139:2 eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me 139:3 qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia 139:4 acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma 139:5 custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos 139:6 absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma 139:7 dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae 139:8 Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli 139:9 non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma 139:10 caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos 139:11 cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent 139:12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu 139:13 cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum 139:14 verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo 140:1 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te 140:2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 140:3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis 140:4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum 140:5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum %autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum 140:6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt 140:7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum 140:8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam 140:9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem 140:10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam 141:1 intellectus David cum esset in spelunca oratio 141:2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum 141:3 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio 141:4 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi 141:5 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam 141:6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium 141:7 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me 141:8 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi 142:1 psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia 142:2 et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 142:3 quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi 142:4 et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum 142:5 memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar 142:6 expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma 142:7 velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum 142:8 auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam 142:9 eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi 142:10 doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta 142:11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam 142:12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum 143:1 David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum 143:2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me 143:3 Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum 143:4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt 143:5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt 143:6 fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos 143:7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum 143:8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis 143:9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi 143:10 qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno 143:11 eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis 143:12 quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi 143:13 promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis 143:14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum 143:15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius 144:1 laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi 144:2 per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi 144:3 magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis 144:4 generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt 144:5 magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt 144:6 et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt 144:7 memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt 144:8 miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors 144:9 suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius 144:10 confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi 144:11 gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur 144:12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui 144:13 regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis 144:14 adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos 144:15 oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno 144:16 aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione 144:17 iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 144:18 prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate 144:19 voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos 144:20 custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet 144:21 laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi 145:1 alleluia Aggei et Zacchariae 145:2 lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus 145:3 in filiis hominum quibus non est salus 145:4 exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum 145:5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius 145:6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis 145:7 qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos 145:8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos 145:9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet 145:10 regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem 146:1 alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda * decoraque; laudatio 146:2 aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit 146:3 qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum 146:4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans 146:5 magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus 146:6 suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram 146:7 praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara 146:8 qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum 146:9 et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum 146:10 non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei 146:11 beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius 147:12 alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion 147:13 quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te 147:14 qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te 147:15 qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius 147:16 qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit 147:17 mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit 147:18 emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae 147:19 qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel 147:20 non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis 148:1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis 148:2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius 148:3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen 148:4 laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est 148:5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt 148:6 statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit 148:7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi 148:8 ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius 148:9 montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri 148:10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae 148:11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae 148:12 iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini 148:13 quia exaltatum est nomen eius solius 148:14 confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi 149:1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum 149:2 laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo 149:3 laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei 149:4 quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute 149:5 exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis 149:6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum 149:7 ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis 149:8 ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis 149:9 ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius 150:1 alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius 150:2 laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius 150:3 laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara 150:4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo 150:5 laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis 150:6 omnis spiritus laudet Dominum .