Glossed Bible. English, AD 1176

BL Harley 3038; written at St Mary Buildwas (Bildewas, Shropsh.,
Cist), AD 1176.  Leviticus glossatus, in one hand.

Repr. in: S. Harrison Thomson, Latin Bookhands of the Later
Middle Ages, 1100-1500 (Cambridge, 1969), pl. 86.

Text = Lev. 2:12-3:2, without 'modern' verse division.
Gloss = Origen and Hesychius in Latin translation.

uero non imponentur in odorem suauitatis.  Quicquid obtuleris
sacrificii. sale condies. nec auferes sal federis dei tui de
sacrificio tuo. in omni oblatione offeres sal.  Sin autem
obtuleris munus primitiarum frugum tuarum domino de spicis ad huc
uirentibus. torres eas igni, & confringes in morem farris. & sic
offeres primitias tuas domino. fundens super ea oleum & thus
imponens. quia oblatio domini est. de qua adolebit sacerdos in
memoriam muneris partem farris fracti. & olei. ac totum thus.  
Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio. & de bobus
uoluerit offerre. marem siue feminam. immaculata offerret coram
domino.  Ponetque manum super caput uictime sue. que immolabitur
in introitu tabernaculi. fundentque filii aaron sacerdotis
sanguinem per altaris...

Gloss on left side from top:

 OR[igenes].  Secundo in loco primiciarum .i. de initiis frugum
mandatur oblatio. quod in die pentecostes lex fieri iussit. sed
illis umbra data est [or colon?] ueritas nobis seruata est.  In
die autem pentecostem oblatio sacrificium oracionum. spiritus
sancti primitias apostolorum suscepit ecclesia.  uere hec fuerunt
recentia. quia nouum erat.  Vnde et musto pleni dicebantur. ignee
namque lingue supra singulos consederunt.

 ES[ichiu]S.  Non modo precipit eos dei noticiam sciue offerre.
qui in ea diu permanserunt. set et rudes.  Inde paulus mox ut
uocatus est. predicauit.  primitiuus deo est qui nouiter credere
cepit. qui dudum ei nullum sciencie fructum obtulit.  tales quia
nec dum subtiliter misteria proferunt. ut farinam offerant. aut
similam. necesse est. ut uirentia ac torrida atque confracta
offerant.  Quemadmodum enim fructus humidos necdum mole aptos ut
fiant farina aut simila. igne confringentes paleas separamus. sic
\/ nondum qui solidam. scienciam habent. nec subtilem et
theologiam, igne spiritus sancti indigent, ut littere paleas
separent quo sufficientem dei scientiam possideant.  oportet
autem oleum superfundere et thus ponere. per elemosinam quippe et
orationem. scientia diuina nobis perficitur.

Translation (Douay version) of Lev. 2.12-3.2:

[You shall offer only the firstfruits of them and gifts:] but
they shall not be put upon the altar, for a savor of sweetness. 
Whatsoever sacrifice thou offerest, thou shalt season it with
salt, neither shalt thou take away the salt of the covenant of
thy God from thy sacrifice.  In all thy oblations thou shalt
offer salt.  But if thou offer a gift of the firstfruits of thy
corn to the Lord, of the ears yet green, thou shalt dry it at the
fire, and break it small like meal, and so shalt thou offer thy
firstfruits to the Lord, pouring oil upon it and putting on
frankincense, because it is the oblation of the Lord.  Whereof
the priest shall burn for a memorial of the gift part of the corn
broken small and of the oil, and all the frankincense.  [3.1] And
if his oblation be a sacrifice of peace offerings, and he will
offer of the herd, whether male or female, he shall offer them
without blemish before the Lord.  And he shall lay his hand upon
the head of his victim, which shall be slain in the entry of the
tabernacle [of the testimony], and the sons of Aaron the priests
shall pour the blood round about upon the altar.

Glossed Bible. English, ca. 1282

MS BL Royal 2.E.iv, late xiii.  Minor prophets and Job with
marginal gloss.  At botton of this page, f. 2, a note not visible
on our xerox: 'Memoriale fratris Iohannis de Wrotham,' 'which probably
indicates that the MS was executed in Kent, perhaps at Christ
Church, Canterbury... A Johannes de Wrotham was vicar of Wrotham
in 1282.'

Repr. in George F. Warner and Julius P. Gilson, British Museum.
Catalogue of Western Manuscripts in the Old Royal and King's
Collections, 4 vols. (London, 1921), vol. 4, pl. 27.

The text here is the beginning of St. Jerome's prologue to the
Minor Prophets (Fischer-Weber 2:1374).  With interlinear and marginal
glosses.  

Non idem ordo est xii prophetarum apud hebreos qui et apud nos.
unde secundum id quod ibi legitur.  Hic quoque dispositi sunt.
osee cominaticus [ed: commaticus, 'cut up'] est; et quasi per
sententias loquens ioel planus in principio in fine obscurior. &
usque ad malachiam habent singuli proprietates suas quem hesdram
scribam legisque doctorem hebrei autumant. & quia longum est nunc
de omnibus dicere hoc tamen uos o paula et eustochium admonitas
uolo unum librum esse .xii. prophetarum. & osee sincronon ysaie
malachiam uero aggei et zacharie fuisse temporibus.  In quibus
autem tempus non prefertur in titulo sub illis eos regibus
prophetasse. sub quibus et hii qui ante eos [habent titulos
prophetaverunt.]

Gloss on right side:

IERONIMUS.  Materia osee triplex est. Alia est enim secundum
hystoriam. alia secundum allegoriam.  Loquitur enim secundum
hystoriam de x tribubus que uocantur israel et ephaym et ioseph
et samaria et iezrael propter diuersas causas que ex sequentibus
patebunt. in quo intendit per increpationem x tribuum. duas
tribus iudam et beniamyn in mandatis dei stabilire.  Secundum
tropologiam materia sunt heretici scripturam sacram deprauantes.
in quo intendet ecclesiasticos uiros contra eorum prauitates
munire.  Vnde apparebit quod quecumque osee contra ephraym
loquetur ad personam hereticorum referuntur.  Secundum allegoriam
materia sunt ecclesia et eccl[es]iastici uiri. prophetauerunt
autem eisdem temporibus osee et ysaias et ioel et amos & abdias
et ionas et micheas de captiuitate x tribuum et destructionem
illius regni quidam eorum uiderunt quod inceptum a ieroboam filio
habat usque ad osee annis cc.l. permansit.

Brown, plate 32: Commentary on the Epistle to Titus.

     Paulus ser-/ uus dei,/ etc.  Hanc / epistolam / scribit
/ Apostolus Ti-/ to, quem / creauit / episcopum, commonens eum
fore sol- / [10] licitum in ecclesiastica discipli- / na.  Tito
enim relicto Crete, /  episcopo ex humilitate et ex /
simplicitate nimis pa- / cienti, a Nicopoli scribit de / [15]
episcopali officio inperiose et potesta- / te tractando
prescripta ei sua auctoritate utili.  Debet  enim pontifex habere
maternam pie-  tatem et patris seueritatem, ut sit for- [20] tis
superbis et suauis modestis, ut non habens timoris euangelium nec
elationis supercilium urat et luce- at.  Unde in ueste legalis
pontificis erat cocus bis tinctus, qui habe- [25] bat speciem
ignis.  Ignis autem duo facit: urit et lucet.  Ita et pon- tifex
gladio predicationis, scilicet ignito eloquio, urere debet morda-
ci increpatione et metuenda comminatione, et lucere blandis fo-
uendo et delectabilia promittendo.  Ideo de manna dicitur quod
induraba- [30] tur ad ignem et liquescebat ad solem.  Et baculus
pontificalis ab inferio- ri pungit, et in summo in anteriori
extenditur in se rediens,  quia ecclesiasticus doctor gladio
uerbi pungere debet, idest aspere redar- guere peccantes, quod
est ex inferiori natura, et correctos [?] interiora dirigere, ita
tamen ut ad propriam conscientiam sui consideratione redeat [35]
si forte in se habeat que aliis annunciat [?].  Est igitur
intentio Apostoli instruere Tytum de episcopali officio atque
monere, ut id inperiose tractet et hereticos uitet.  Modus talis: 
Primo salutat; de- inde instruit eum de episcopali officio,
docens eum quid agere debeat et quales episcopos per ciuitates
constituere; deinde qualiter diuersos uel [40] sexu uel etate uel
conditione instituere debeat; postea monet eum de uitandis
hereticis.  Premittit autem salutationem dicens: Paulus, nomine,
seruus, conditione, non tamen peccati miseria [sic; should be
misera] seruitute, set dei quadam nobilitate, qualiter Moyses et
Dauid serui sunt appellati et Maria ancilla.  Apostolus autem
Iesu Christi, quasi dice- [45] ret humilitas non tollit
potestatem et dignitatem.  Apostolus dico secundum fidem
electorum dei, idest tenens et predicans fidem quam tenent uel
qua saluantur electi dei.  Et ideo magis pro ea laborandum est et
secundum agnitio- nem ueritatis, que ueritas est secundum
pietatem, idest Christi religionem.  Hoc ideo dicet [?] quia est
ueritas et in liberalibus artibus, set que nichil pertinet ad
Christia- [50] nam religionem.  Apostolus Christi sum, dico, et
hoc in spem uite eterne, idest per hoc sperans uitam eternam. 
Hec est res, hic est fructus apostolici of- ficii, per hoc
commendat officium apostolicum non tepidius esse agendum.
Sequitur:

Sermon on the Resurrection by Thomas of Maidstone, written in 1291.

From S. Harrison Thomson, plate 95.

Resurexio Christi tercio die a passione ipsius facta est.
Circa quam VII per ordinem sunt viden- da.  Primo de veritate
trium dierum.  Secundo quare non statim ut mortuus est re-
surexit.  Tercio qualiter resurexit.  Quarto quare resurexionem
accelerauit nec vsque ad generalem resurexionem distulit.  Quinto
quare resurexit.  Sexto quociens surgens [5] apparuit.  Septimo
qualiter electos a limbo extraxit et quid ibi egit.  Circa primum
nota quod Christus tribus diebus et tribus noctibus in sepulcro
fuisse dicitur secundum Augustinum per synodochen, vt prima dies
accipiatur secundum partem sui postremam, secunda secundum se
totam, tercia secundum partem suam primam.  Et sic erunt tres
dies, quorum quilibet suam noctem habuit precedentem.  Tunc enim
secundum Bedam mutatus est ordo dierum et noctium.  Ante enim
dies precedebant noctes, [10] nunc uero post passionem noctes
precedunt dies, et hoc mistice, quia homo primo de die gracie
cecidit in noctem culpe, per Christi passionem et resurexionem de
nocte culpe rediit ad diem gracie.  Circa secundum nota quod
conueniens fuit vt non statim post mortem resurgeret set usque in
diem tercium expectaret propter V raciones.  Primo propter
significacionem, vt scilicet ex hoc vna die significaretur quod
lux sue mortis curauit nostram duplam mortem, et ideo vna die
inte- [15] gra et duabus noctibus iacuit in sepulcro, ut per diem
intelligatur lux sue mortis, per duas noctes nostra dupla mors. 
Et hanc racionem assignat Glossa super illud Luce vltimo: 
'Oportu- it Christum pati,' etc.  Secundo propter probacionem,
quia sicut 'in ore duorum vel trium testium stat omne uerbum,'
sic in tribus diebus quis experitur omne factum nunc [?], vt
mortem probasse se ostende- ret tribus diebus iacuit in sepulcro. 
Tercio propter sue potencie ostensionem, quia si statim resu-
[20] rexisset, non uideretur habere potestatem ponendi animam
suam sicut resurgendi.  Quod tan- gi videtur I Corinthiorum XV
super illud 'Quoniam Christus mortuus est,' etc.  'Ideo, inquit,
de morte premittitur vt sicut uera mors ostenditur, ita uera
resurexio ostendatur,' vel vt dicunt isti phi- sici: 'Omne uulnus
die tercio magis grauare incipit,' Genesis 34.  Igitur vt
ostenderet verum esse se [marked for inversion = se verum esse]
me- dicum, eo die uoluit quasi uulnera sua vincere, quo ipsa
natura magis debuissent grauasse.  [25] Quarto propter
restaurandorum prefiguracionem.  Tres enim, vt ait Petrus
Rauennensis, dies esse voluit sue sepulture: que in celo sunt
restauraturus, que in terra reparaturus, et que apud in- feros
redempturus.  Quinto propter triplicis status iustorum
representacionem.  Hanc assignat racionem Gregorius super
Ezechielem dicens: 'Sexta feria Christus passus est, sabbato
quieuit in sepulcro, die autem dominico surexit a morte.  Presens
enim vita adhuc nobis sexta feria est, quia an- [30] gustiis et
doloribus cruciamur, set sabbato requiescimus, quia requiem anime
post mortem inuenimus. Die autem dominico iam cum corpore
resurgemus et in gloria anime eciam [?] cum carne gaudebimus. 
Dolor ergo nos in sexta, requies in septima, et gloria excipit in
octaua.'  Hec Gregorius.  Circam tercium nota quod primo surrexit
potenter quia uitute propria.  Iohannis X: 'Potestatem habeo
ponendi animam meam et i- terum sumendi eam.'  Secundo feliciter,
idest deposita omni miseria.  Matthei XXVI: 'Postquam surrexero,
prece- [35] dam vos in Galileam,' que scilicet interpretatur
transmigracio.  De qua transmigracione dicit Leo papa: 'Post
passionem Christi ruptis mortis vinculis infirmitas in uirtutem,
mortalitas in eternitatem, contumelia transiit in gloriam.' 
Tercio vtiliter, quia preda capta.  Ieremie IIII: 'Ascendit leo
de cubili suo, et predo gencium se leuauit.'  Et Iohannis +12+:
'Cum exaltatus fuero a terra,' scilicet animam reducendo  de
limbo et corpus de sepulcro, 'omnia traham ad meipsum.'  Quarto
mirabiliter, quia remanen- [40] te clauso sepulcro, quia sicut
exiuit  clauso matris utero, ad discipulos clauso hostio,
sic a morte clauso sepulcro.  Vnde vt legitur in hystoriis
ecclesiasticis quod cuidam monacho de stropheo suo quo accinctus
erat proiecto et non soluto miranti, facta est vox in aere: 'Sic
potuit Christus clauso prodire sepulcro.'  Quinto veraciter, quia
in corpore uero et proprio.  Quod uariis modis probauit.  Primo
scilicet per angelum qui non mentitur, secundo per frequentem
apparicionem

Sunday Sermons, c. 1300, England

London, British Library, MS Royal 3.A.XIII, f. 15.
In Royal catalogue, plate 29
I have expanded abbreviations and introduced modern
capitalization and punctuation.

[Rubric:] Dominica prima Aduentus.

Abiciamus opera tenebrarum et induamur arma lucis sicut in
die, etc., Romanorum 13.  Scriptum est Ad Hebreos 4.g:
'Adeamus cum fiducia ad tronum gracie eius et inueniemus graciam
et misericordiam in tempore oportuno.' Duplicem tronum legimus in
sacra scriptura.  Primus est in curia iusticie, secundus in curia
misericordie.  Primus exercet vindictam, secundus misericordiam. 
Igitur in curia iusticie coram trono summi regis exercetur de
peccatoribus vindicta, quoniam ibi corriguntur delicta; 
Apocalipsis 20.f: 'Vidi tronum magnum et sedentem super eum.'  Et
sequitur: 'Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in
conspectu troni et libri aperti sunt.'  Psalmus [or Psalmista]:
'Parauit in iusticia tronum suum,' etc.  Item est et alius tronus
in curia misericordie, quia sicut dictum est, est tronus regine,
de quo dicitur Ecc' [here Ecclesiastici] 24.a: 'Ego in altissimis
habito et tronus meus,' etc.  Est enim Virgo Beata columpna
peccatores fulciens et nubes ardorem diuine iusticie nobis
contemperans.  Ante eius tronum non inuenitur iusticia, sed
pocius misericordia.  De cuius trono potest dici illud
Prouerbiorum 20: 'Misericordia et veritas custodiunt regem.'  Sed
firmabitur clemencia tronus eius, eius scilicet de quo modo
loquimur.  Ecce quod in curia regis est veritas et misericordia
tanquam custodientes eius curiam.  Ibi veritas pro rege,
misericordia pro regina reuocans ad curiam misericordie tanquam
ad curiam alciorem condempnandos de rigore iusticie.  Firmatus
est enim clemencia tronus eius.  Et ad istum tronum nos inuitat
Apostolus dicens Hebreorum 4: 'Adeamus cum fiducia ad tronum
gracie eius.'  Hoc est, graciose matris eius, quoniam in auxilio
presentialiter oportuno 'inueniemus misericordiam,' quia crimina
relaxantur, 'et graciam,' quia ad graciam omnimodis promouentem. 
Vbi enim queremus misericordiam et graciam, preterquam in eius
sinu que inuenit et istam et illam, secundum illud Hester 2:
'Erat enim Hester formosa valde et incredibili pulcritudine
omniumque oculis graciosa et amabilis videbatur.  Inuenit- 
[column b] que graciam et misericordiam coram eo'?  Luce 2:
'Inuenisti graciam.'  Et hoc clamat Bernardus: 'Si vis inuenire
graciam, queras inuentricem Mariam.  Adeamus ergo cum fiducia,'
etc., quoniam indubitanter inueniemus graciam si deuote
salutauerimus eam dicentes, 'Aue maria, gracia plena,' etc.

Piers Plowman manuscript

A sample of MS Cambridge, Trinity College B.15.17, folio 14v, with some lines from the Middle English poem Piers Plowman, showing a well formed or set Anglicana book hand.

I owe this image to the Piers Plowman project undertaken by Prof. Hoyt Duggan at the University of Virginia. Information about the project and the complete image of this manuscript pages as well as images of other manuscripts can be found on: http://www.georgetown.edu going to 'The Labyrinth' - 'Manuscripts' - 'Hoyt Duggan'.