Pseudo-Bernard, Meditationes piissimae.

Transcribed from Sancti Bernardi Opera omnia (Paris 1839), vol. 2, part i, cols. 661-691.

CAPUT I: De dignitate hominis.

1. Multi multa sciunt, et se ipsos nesciunt. Alios inspiciunt, et se ipsos deserunt. Deum quaerunt per ista exteriora, deserentes sua interiora, quibus interior est Deus. Idcirco ab exterioribus redeam ad interiora, et ab inferioribus ad superiora ascendam: ut possim cognoscere unde venio, aut quo vado; quid sum, vel unde sum; et ita per cognitionem mei valeam pervenire ad cognitionem Dei. Quanto namque in cognitione mei proficio, tanto ad cognitionem Dei accedo. Secundum interiorem hominem tria in mente mea invenio per quae Deum recolo, conspicio, et concupisco. Sunt autem haec tria memoria, intelligentia, voluntas sive amor. Per memoriam reminiscor; per intelligentiam intueor; per voluntatem amplector. Cum Dei reminiscor, in memoria mea eum invenio, et in ea de eo et in eo detector, secundum quod ipse mihi donare dignatur. Intelligentia intueor quid sit Deus in se ipso, quid in angelis, quid in sanctis, quid in creaturis, quid in hominibus. In se ipso est incomprehensibilis quia principium et finis; principium sine principio, finis sine fine. Ex me intelligo quam incomprehensibilis sit Deus, quoniam me ipsum intelligere non possum, quem ipse fecit. In angelis est desiderabilis, quia in eum desiderant prospicere; in sanctis est delectabilis, quia in eo assidue felices laetantur; in creaturis est admirabilis, quia omnia potenter creat, sapienter gubernat, benigne dispensat; in hominibus est amabilis, quia eorum Deus est, et ipsi sunt populus ejus. Ipse in eis habitat tanquam in templo suo, et ipsi sunt templum ejus; non dedignatur singulos neque universos. Quisquis eius meminit, eumque intelligit ac diligit, cum illo est.

2. Diligere eum debemus, quoniam ipse prior dilexit nos et ad imaginem et similitudinem suam nos fecit, quod nulli alii creaturae donare voluit. Ad imaginem Dei facti sumus; hoc est, ad intellectum et notitiam Filii, per quem intelligimus et cognoscimus Patrem, et accessum habemus ad eum. Tanta cognatio est inter nos et Dei Filium quod ipse imago Dei est, et nos ad imaginem ejus facti sumus; quam cognationem etiam ipsa similitudo testatur, quoniam non solum ad imaginem, sed et ad similitudinem illius facti sumus. Oportet itaque id quod ad imaginem est cum imagine convenire, et non in vacuum nomen imaginis participare. Repraesentemus ergo in nobis imaginem ejus in appetitu pacis, in intuitu veritatis, et in amore charitatis. Teneamus eum in memoria, portemus in conscientia, et ubique praesentem veneremur. Mens siquidem nostra eo ipso ejus imago est quo ejus capax est ejusque particeps esse potest. Non propterea ejus imago est, quia sui meminit mens, seque intelligit ac diligit; sed quia potest meminisse, intelligere, ac diligere a quo facta est; quod cum facit, sapiens ipsa fit. Nihil enim tam simile est illi summae Sapientiae quam mens rationalis, quae per memoriam, intelligentiam et voluntatem in illa Trinitate ineffabili consistit. Consistere autem in illa non potest nisi ejus meminerit, eumque intelligat, ac diligat. Meminerit itaque Dei, ad cujus imaginem facta est; eumque intelligat, diligat, atque colat, cum quo potest semper esse beata. Beata anima apud quam Deus requiem invenit, et in cujus tabernaculo requiescit. Beata quae dicere potest : "Et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo" [Eccli 24.12]. Negare siquidem requiem coeli ei non poterit.

3. Cur ergo nos deserimus et in his exterioribus Deum quaerimus, qui apud nos est, si nos velimus esse apud eum? Revera nobiscum est, et in nobis; sed adhuc per fidem, donec videre mereamur per speciem. "Novimus," inquit Apostolus, "habitare Christum per fidem in cordibus nostris" [Eph 3:17]; quia Christus in fide, fides in mente, mens in corde, cor in pectore. Per fidem ergo recolo Deum creatorem, adoro redemptorem, exspecto salvatorem. Credo videre in omnibus creaturis, habere in me ipso, et, quod his omnibus ineffabiliter jucundius atque beatius est, cognoscere in se ipso. Patrem namque et Filium cum sancto Spiritu cognoscere vita est aeterna, beatitudo perfecta, summa voluptas. Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta suavitas et quanta jucunditas maneat nos in illa visione, quando Deum facie videbimus; qui est lux illuminatorum, requies exercitatorum, patria redeuntium, vita viventium, corona vincentium. Ita in mente mea quamdam imaginem illius summae Trinitatis invenio, ad quam summam Trinitatem recolendam, inspiciendam , et diligendam, ut eius recorder, ea delecter, et eam complecter et contempler, totum id quod vivo debeo referre. Mens imago Dei est, in qua sunt haec tria; id est, memoria, intelligentia et voluntas. Memoriae attribuimus omne quod scimus, etiamsi non inde cogitemus. Intelligentiae tribuimus omne quod verum cogitando invenimus, quod etiam memoriae commendamus; voluntati, omne quod cognitum et intellectum bonum et verum esse expetimus. Per memoriam Patri similes sumus, per intelligentiam Filio, per voluntatem Spiritui Sancto. Nihil in nobis tam simile Spiritui Sancto est quam voluntas vel amor sive dilectio, quae excellentior voluntas est. Dilectio namque donum Dei est, ita quod nullum hoc dono Dei est excellentius. Dilectio namque quae ex Deo est et Deus est, proprie Spiritus Sanctus dicitur, per quam "charitas Dei diffusa est cordibus nostris" [Rom 5:5], per quam tota Trinitas in nobis habitat.

CAPUT II: De miseria hominis, horrore mortis, et districtione supremi Judicis.

4. Secundum exteriorem hominem de parentibus illis venio qui me ante fecerunt damnatum quam natum. Peccatores peccatorem in peccato suo genuerunt, et de peccato nutriverunt. Miseri miserum in hanc lucis miseriam induxerunt. Nil ex eis habeo nisi miseriam, et peccatum, et corruptibile hoc corpus quod gesto. Ad illos vero festino qui morte corporis hinc exierunt. Cum eorum sepulcra respicio, non invenio in eis nisi cinerem et vermem, fetorem et horrorem. Quod ego sum, ipsi fuerunt; et quod ipsi sunt, ego ero. Quid sum ego? Homo de humore liquido. Fui enim in momento conceptionis de humano semine conceptus; deinde spuma illa coagulata modicum crescendo caro facta est. Postea plorans et ejulans traditus sum mundi exsilio; et ecce jam morior plenus iniquitatibus et abominationibus. Jam jam praesentabor ante districtum Judicem, de operibus rationem redditurus. Vae mihi misero, cum venerit dies illa judicii et aperti fuerint libri, in quibus omnes mei actus et cogitationes Domino praesentandae recitabuntur! Tunc demisso capite prae confusione malae conscientiae in judicio coram Domino stabo trepidus et anxius, utpote commemorans scelerum commissa meorum. Et cum dicetur de me, 'Ecce homo et opera ejus,' reducam ante oculos omnia delicta et peccata mea. Quadam namque vi divina fiet ut cuique sua opera bona vel mala in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur; ut accuset, vel excuset scientia conscientiam, atque ita simul et singuli et omnes judicentur.

Iudicium faciet gestorum quisque suorum,
Cunctaque cunctorum cunctis arcana patebunt.

Quod enim nunc confiteri erubescimus, tunc omnibus manifestabitur; et quidquid hic dissimulando palpamus, totum illic vindex flamma comburet.

Ignis ubique ferox ruptis regnabit habenis.

Quantoque diutius Deus nos exspectat ut emendemus, tanto districtius judicabit si neglexerimus.

5. Cur ergo tantopere vitam istam desideramus in qua quanto amplius vivimus, tanto plus peccamus? Quanto est vita longior, tanto culpa numerosior. Quotidie namque crescunt mala et subtrahuntur bona; assidue variatur homo per prospera et adversa, et ignorat quando moriatur. Sicut enim in coelo stella coruscans velociter currit et repente deficit, et sicut scintilla ignis subito exstinguitur, et in cinerem redigitur,

Sic cito finitam datur istam cernere vitam.

Dum enim libenter ac jucundissime moratur homo in mundo, diuque se victurum arbitratur,

Ac multa in longum disponit tempus agenda;

subito rapitur in mortem, et ex improviso anima aufertur a corpore. Verumtamen cum magno metu magnisque doloribus anima separatur a corpore. Veniunt enim angeli assumere illam, ut perducant eam ante tribunal Judicis metuendi; et tunc illa memorans opera sua mala et pessima quae die noctuque gessit, contremiscit et quaerit illa fugere, induciasque petere, dicens: 'Date mihi vel unius horae spatium.' Tunc quasi loquentia simul opera, dicent: 'Tu nos egisti; opera tua sumus, non te deseremus, sed tecum semper erimus, tecum pergemus ad judicium.' Vitia quoque multis et multiplicibus criminibus eam accusabunt, multaque falsa testimonia adversus illam invenient, quanquam vera ad damnationem ejus satis possent sufficere. Daemones vero terribili vultu et horribili aspectu eam terrebunt; ingenti furore eam persequentur et comprehendent, tam terribiliter qam horribiliter volentes retinere et possidere, nisi sit qui eripiat. Tunc anima inveniens oculos clausos et os, aliosque corporis sensus per quos solebat egredi et delectari in his exterioribus, revertetur ad se: et videns se solam et nudam, ingenti horrore concussa, desperatione deficiet in se et cadet sub se; et quia amore mundi et carnis voluptate Dei amorem dereliquerat, derelinquetur a Deo misera in hora tantae necessitatis atque daemonibus tradetur in inferno crucianda.

6. Sic anima peccatoris in die qua ignorat, et hora qua nescit, rapitur a morte et segregatur a corpore, pergitque miseriis plena, tremens et dolens; et cum nullam excusationem habeat quam pro peccatis suis possit obtendere, contabescit et pertimescit ante Deum apparere. Ingenti horrore concutitur et multiplicibus cogitationum aestibus agitatur, cum urgente solutione carnis, et subductis e medio omnibus, se et illum terminum considerat cui appropinquat, et post paululum hoc invenit quod in perpetuum mutari non poterit. Considerat plane, quam districtus veniat aeternus Judex, et ante severitatem tantae justitiae, quas rationes vitae suae ponat. Si enim cuncta opera quae intelligere potuit, devitavit, ventura tamen coram districto Judice illa, magis quae in semetipsa non intelligit, pertimescit. Crescit pavor cum cogitat quod viam vitae hujus nequaquam sine culpa transire potuit; nec hoc quidem quod laudabiliter vixit, sine aliquo reatu est, si remota pietate judicetur. Quis enim considerare valeat, quanta mala per momenta temporum perpetramus, et quanta bona facere negligimus? Sicut enim peccatum est perpetratio mali, sic delictum est desertio boni. Gravis siquidem jactura est cum nec bona facimus nec bona cogitamus, sed cor nostrum per vana et inutilia sinimus vagari. Nimis tamen difficile est cor tenere et ab illicita cogitatione servare. Nimis etiam difficile est terrenas occupationes absque peccatis ministrare. Quapropter nullus semetipsum dijudicare et comprehendere perfecte potest; sed multis cogitationibus occupatus, sibimetipsi aliquo modo manet incognitus ut omnino quod tolerat nesciat. Propterea urgente exitu, subtiliori terretur metu, quia etsi illa quae scivit nunquam se praetermisisse meminit, formidat tamen ea quae nescit.

CAPUT III: De dignitate animae, et vilitate corporis.

7. O anima, Dei insignita imagine, decorata similitudine, desponsata fide, dotata spiritu, redempta sanguine, deputata cum angelis, capax beatitudinis, haeres bonitatis, rationis particeps, quid tibi cum carne unde ista pateris? Propter carnem aliena peccata tibi imputantur, et tuae justitiae 'quasi pannus menstruatae reputantur' [Isa 64:6], atque tu ipsa ad nihilum est redacta, et quasi nihilum et inane reputata. Nihil enim aliud est caro, cum qua tanta est tibi societas, nisi spuma caro facta, fragili vestita decore; sed erit, quando erit cadaver miserum et putridum et cibus vermium. Nam quantumcumque excolatur, semper caro est. Si diligenter consideres, quid per os et nares caeterosque corporis meatus egrediatur, vilius sterquilinium nunquam vidisti. Si singulas ejus miserias enumerare velis, quam sit onerata peccatis, irretita vitiis, pruriens concupiscentiis, occupata passionibus, polluta illusionibus, prona semper in malum, et in omne vitium proclivis, plenam omni confusione et ignominia invenies. Propter carnem 'homo vanitati similis factus est' [Ps 143:4], quia ex illa vitium concupiscentiae traxit, quo captivus tenetur et incurvatur, ut diligat vanitatem et iniquitatem operetur.

8. Attende, homo, quid fuisti ante ortum, et quid es ab ortu usque ad occasum, atque quid eris post hanc vitam. Profecto fuit quando non eras: postea de vili materia factus, et vilissimo panno involutus, menstruali sanguine in utero materno fuisti nutritus, et tunica tua fuit pellis secundina.

Sic indutus et ornatus progressus es ad nos;
Nec memor es quam sit vilis origo tui.
Forma, favor populi, fervor juvenilis, opesque
Subripuere tibi noscere quid sit homo.

Nihil aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum, cibus vermium.

Post hominem vermis, post vermem foetor et horror.
Sic in non hominem vertitur omnis homo.

Cur ergo superbis, homo, attendens quod fuisti vile semen et sanguis coagulatus in utero, deinde miseriis hujus vitae expositus et peccato, postea vermis et cibus vermium futurus in tumulo? Quid superbis, pulvis et cinis, cujus conceptus culpa, nasci miseria, vivere poena, mori angustia?

Unde superbit homo, cujus conceptio culpa,
Nasci poena, labor vita, necesse mori?

Cur carnem tuam pretiosis rebus impinguas et adornas, quam post paucos dies vermes devoraturi sunt in sepulcro; animam vero tuam non adornas bonis operibus, quae Deo et angelis ejus praesentanda est in coelis? Quare animam tuam vilipendis, et ei carnem praeponis? Dominam ancillari et ancillam dominari magna abusio est. Totus quidem iste mundus ad unius animae pretium aestimari non potest. Non enim pro toto mundo Deus animam suam dare voluit, quam pro anima humana dedit. Sublimis ergo est animae pretium, quae non nisi sanguine Christi redimi potuit. Quam ergo commutationem dabis pro anima tua, qui pro nihilo das illam? Nonne Dei Filius cum esset in sinu Patris a regalibus sedibus pro ea descendit, ut eam liberaret a potestate diaboli? Quam cum vidisset peccatorum funibus irretitam, jamjamque daemonibus tradendam, ut morte perpetua damnaretur, flevit super illam quae flere se nesciebat; nec solum flevit, sed etiam occidi se permisit, ut pretioso sanguinis sui pretio eam redimeret.

Aspice, mortalis, pro te datur hostia talis.

9. Agnosce, homo, quam nobilis est anima tua et quam gravia fuerint ejus vulnera, pro quibus necesse fuit Christum Dominum vulnerari. Si non essent haec ad mortem, et mortem sempiternam, nunquam pro eorum remedio Dei Filius moreretur. Noli ergo vilipendere animae tuae passionem, cui a tanta majestate tantam vides exhiberi compassionem. Fudit ipse lacrymas pro te: lava et tu per singulas noctes lectum tuum cordis compunctione et lacrymarum assiduitate. Fudit ipse sanguinem suum; funde et tu tuum quotidiana corporis afflictione; quem si semel ponere pro Christo non potes, saltem mitiori quodam sed longiori martyrio pone. Noli attendere quid caro velit sed quid spiritus poscit. Tunc enim gloriosus eris cum ad Deum suum redierit; ita tamen si de corpore nullum peccatum secum tulerit, et deterserit omne sordidum. Si vero dicis, 'Durus est hic sermo, non possum mundum spernere, et carnem meam odio habere': dic mihi, ubi sunt amatores mundi qui ante pauca tempora nobiscum erant? Nihil ex eis remansit nisi cineres et vermes. Attende diligenter quid sunt vel quid fuerunt. Homines fuerunt sicut tu: comederunt, biberunt, riserunt, duxerunt in bonis dies suos; et in puncto ad inferna descenderunt [Job 21:13]. Hic caro eorum vermibus, et illic anima ignibus deputatur, donec rursus infelici collegio colligati sempiternis involvantur incendiis, qui socii fuerunt in vitiis. Una namque poena implicat quos unus amor in crimine ligat. Quid profuit illis inanis gloria, brevis laetitia, mundi potentia, carnis voluptas, falsae divitiae, magna familia, et mala concupiscentia? Ubi risus, ubi jocus, ubi jactantia, ubi arrogantia? De tanta laetitia, quanta tristitia! Post tantillam voluptatem, quam gravis miseria! De illa exsultatione ceciderunt in magnam miseriam, in grandem ruinam, et in magna tormenta.

10. Quidquid illis accidit, tibi accidere potest, quia homo es: homo de humo, limus de limo. De terra es, et de terra vivis, et in terram reverteris, quando venerit dies illa ultima quae subito veniet, et forsitan hodie erit. Certum est quia morieris, sed incertum quando aut quomodo vel ubi. Quoniam mors ubique te exspectat, tu quoque, si sapiens fueris, ubique eam exspectabis. Si carnem sequeris, punieris in carne; si in carne delectaris, cruciaberis in carne. Si curiosas vestes requiris, pro ornatu vestium subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes [Isa 14:11]. Justitia enim Dei aliud judicare non potest nisi quod merentur opera nostra. Qui enim plus diligit mundum quam Deum, saeculum quam claustrum, gulam quam abstinentiam, luxuriam quam castitatem sequitur diabolum et ibit cum eo in supplicium aeternum. Quis, putas, tunc moeror erit, quis luctus, quae tristitia, cum separabuntur impii a consortio sanctorum et a visione Dei, et traditi in potestatem daemonum ibunt cum ipsis in ignem aeternum, ibique semper erunt sine fine in luctu et gemitu? Procul quippe a beata paradisi patria exsulantes cruciabuntur in gehenna perpetua, nunquam lucem visuri, nunquam refrigerium adepturi, sed per millia millium annorum in inferno cruciandi; nec inde unquam liberandi, ubi nec qui torquet aliquando fatigatur, nec qui torquetur aliquando moritur. Sic enim ignis ibi consumit ut semper reservet; sic tormenta aguntur ut semper renoventur. Juxta vero qualitatem culpae poenam sustinebit unusquisque gehennae, et similis culpae rei suis similibus jungentur cruciandi. Nihil aliud ibi audietur nisi fletus et planctus, gemitus et ululatus, moerores atque stridores dentium: nihilque ibi videbitur nisi vermes, et larvales facies tortorum, atque teterrima monstra daemonum.

Vermes crudeles mordebunt intima cordis:
Hinc dolor, inde pavor, gemitus, stupor, et timor horrens.

Ardebuntque miseri in igne aeterno in aeternum et ultra. In carne cruciabuntur per ignem, in spiritu per conscientiae vermem. Ibi erit dolor intolerabilis, timor horribilis, fetor incomparabilis, mors animae et corporis sine spe veniae et misericordiae. Sic tamen morientur ut semper vivant; et sic vivent ut semper moriantur. Ita anima peccatoris aut in inferno pro peccatis cruciatur, aut in paradiso pro bonis meritis collocatur. Nunc ergo alterum e duobus eligamus: aut semper cruciari cum impiis aut perpetualiter laetari cum sanctis. Bonum siquidem et malum, vita et mors, ante nos sunt posita; ut ad quod voluerimus, manum extendamus. Si tormenta non terrent nos, saltem invitent praemia.

CAPUT IV: De praemio patriae coelestis.

11. Praemium est videre Deum, vivere cum Deo, vivere de Deo, esse cum Deo, esse in Deo, qui erit omnia in omnibus; habere Deum, qui est summum bonum. Et ubi est summum bonum, ibi est summa felicitas, summa jucunditas, vera libertas, perfecta charitas, aeterna securitas, et secura aeternitas; ibi est vera laetitia, plena scientia, omnis pulchritudo, et omnis beatitudo.

Est ibi pax, pietas, bonitas, lux, virtus, honestas,
Gaudia, laetitia, dulcedo, vita perennis,
Gloria, laus, requies, amor, et concordia dulcis.

Sic cum Deo homo beatus erit, in cujus conscientia peccatum inventum non fuerit. Videbit Deum ad voluntatem, habebit ad voluptatem, fruetur ad jucunditaten. In aeternitate vigebit, in veritate fulgebit, in bonitate gaudebit. Sicut habebit permanendi aeternitatem , sic cognoscendi facilitatem et requiescendi felicitatem. Civis siquidem erit illius sanctae civitatis, cujus angeli cives sunt, Deus Pater templum, Filius ejus splendor, Spiritus Sanctus charitas. O civitas coelestis! mansio secura, patria fertilis et ampla, totum continens quod delectat; populus sine murmure, incolae quieti, homines nullam indigentiam habentes! 'Quam gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! sicut laetantium omnium habitatio est in te' [Ps 86:3, 7]. Omnes laetantur in laetitia et exsultatione; omnes delectantur de Deo, cujus aspectus pulcher, facies decora, eloquium dulce. Delectabilis est ad videndum, suavis ad habendum, dulcis ad perfruendum. Ipse per se placet et per se sufficit ad meritum, sufficit ad praemium; nec extra illum quidquam quaeritur, quia totum in illo invenitur quidquid desideratur. Semper libet eum aspicere, semper habere, semper in illo delectari et illo perfrui. In illo clarificatur intellectus et purificatur affectus ad cognoscendam et diligendam veritatem. Et hoc est totum bonum hominum, nosse scilicet et amare Creatorem suum.

12. Quae ergo nos agit vesania, vitiorum sitire absinthium, hujus mundi sequi naufragium, vitae labentis pati infortunium, impiae tyrannidis ferre dominium; et non magis convolare ad sanctorum felicitatem, ad angelorum societatem, ad solemnitatem supernae laetitiae, et ad jucunditatem contemplativae vitae, ut possimus intrare in potentias Domini et videre superabundantes divitias illas bonitatis? Ibi vacabimus et videbimus quam dulcis est Dominus et quam magna multitudo dulcedinis ejus. Videbimus gloriae decorem, sanctorum splendorem, et regiae potestatis honorem. Cognoscemus Patris potentiam, Filii sapientiam, Spiritus Sancti benignissimam clementiam; et ita habebimus notitiam illius summae Trinitatis. Nunc corpora per corpus videmus, imagines etiam corporum spiritu cernimus; tunc vero ipsam Trinitatem puro mentis intuitu videbimus. O beata visio! videre Deum in se ipso, videre in nobis, et nos in eo felici jucunditate et jucunda felicitate! Quidquid desiderabimus, totum habebimus, nihil amplius desiderantes; et quidquid videbimus, amabimus, ipso amore beati: beati dulcedine amoris et suavitate contemplationis. Haec erit summa illius contemplationis, haec erit summa illius felicitatis, quoniam intelligetur in suo puro esse sincera divinitas, comprehendetur in ea incomprehensibilis Trinitas. Patebunt arcana divinitatis; videbitur et amabitur Deus: et haec visio et delectatio totum cor hominis implens et satians, tota erit illius beatitudinis consummatio. Una erit omnium lingua, jubilatio indefessa, unus affectus, amor aeternus. Patebit veritas, implebitur charitas, et erit integra corporis et animae societas [or satietas?]. Fulgebit sicut sol humanitas glorificata, quieta erit et concors carnis et spiritus societas; angelorum et hominum erit gaudium unum, unum colloquium, unum convivium. Non languebit amor, nec liquefiet dilectio. Praesentibus omnibus bonis, nulla erit dilationis afflictio, quoniam beatifica divinae majestatis praesentia omnibus erit omnia, et erit communis omnium omnipotentia, sapientia, pax, justitia, et intelligentia. Non erit in illa pace diversitas linguarum, sed pacifica et concors concordia morum et affectuum. In torrente illius voluptatis nihil ultra appetet cumulata satietas; tanta erit felicitas. Ibi siquidem erit cumulus felicitatis, supereminens gloria, et superabundans laetitia.

13. Sed ad haec quis idoneus? Profecto verus poenitens, bonus obediens, amabilis socius, fidelis servus. Verus poenitens semper in labore et dolore: dolet de praeteritis, laborat pro futuris cavendis. Vera siquidem poenitentia est sine temporis intermissione de peccatis dolere. Sic plangit commissa ut non committat plangenda. Irrisor namque est et non verus poenitens qui adhuc agit quod poeniteat. Si ergo vis verus poenitens esse, cessa a peccato et noli amplius peccare, quoniam inanis est poenitentia quam sequens coinquinat culpa. Omnis bonus obediens dat suum velle et suum nolle, ut possit dicere: 'Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum' [Ps 107:2]. Paratum quodcumque praeceperis facere, paratum ad nutum citius obedire, paratum tibi vacare, proximis ministrare, me ipsum custodire, et in coelestium contemplatione requiescere. Amabilis socius omnibus est officiosus et nulli onerosus. Omnibus est officiosus, quia devotus ad Deum, benignus ad proximum, sobrius ad mundum; Domini servus, proximi socius, mundi dominus. Superiora habet ad gaudium, aequalia ad consortium, inferiora ad servitium. Nulli est onerosus sed inferiora redigit ad utilitatem mediorum et ad honorem superiorum: superiora sequens, inferiora trahens; ab illis possessus, ista possidens. Fidelis servus est in contemplatione Dei et custodia sui. Custodiae ergo tuae adhibe prius omnem diligentiam. Deinde intelligens te nunquam posse sufficere ad te custodiendum tua industria, divinam implora clementiam. Itemque ad contemplandam in te Creatoris tui voluntatem bonam et beneplacentem atque perfectam, angelicam exora tutelam, patrociniumque omnium cum Christo regnantium super te roga. Curre per singulos, supplica singulis, et simul omnibus clama et dic: 'Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei' [Job 19:21]. Recipite fugitivum vestrum, sed fratruelem, sed consanguineum in sanguine Redemptoris. En pauper stat ad ostium, clamat et pulsat. Aperite pulsanti, et conducite eum usque ad Regem, ut prostratus coram eo indicem ei omnes miserias et omnes necessitates quas patior. Ad extremum vero praelato tuo cor tuum cum omni progenie reconsigna. Nullum in eo remaneat peccatum quod non pura confesione deleatur. Jesum Christum etiam super cor tuum sicut signaculum pone. Cum enim Christus cordis ostium custodit et est cordis ostiarius, ut per illum ingrediantur et egrediantur omnes familiae cordis, consequenter adsunt millia millium angelorum ad fores exteriorum sensuum excubantium, nec audet alienigena irrumpere terribiles illas acies propter ostiarii reverentiam et angelorum custodiam.

CAPUT V: De quotidiano sui ipsius examine.

14. Integritatis tuae curiosus explorator vitam tuam in quotidiana discussione examina. Attende diligenter quantum proficias vel quantum deficias; qualis sis in moribus, et qualis in affectibus; quam similis sis Deo, vel quam dissimilis; quam prope, vel quam longe, non locorum intervallis, sed morum affectibus. Stude cognoscere te; quam multo melior et laudabilior es, si te cognoscis, quam si te neglecto cognosceres cursum siderum, vires herbarum, complexiones hominum, naturas animalium, et haberes omnium coelestium et terrestrium scientiam. Redde ergo te tibi, et si non semper vel saepe, saltem interdum. Rege tuos affectus, dirige actus, corrige gressus. In te nihil remaneat indisciplinatum. Pone omnes transgressiones tuas ante oculos tuos. Statue te ante te, tanquam ante alium; et sic temetipsum plange. Plora iniquitates et peccata quibus Deum offendisti; indica ei miserias tuas, ostende illi malitiam adversariorum tuorum. Cumque coram eo in lacrymis te maceraveris, precor te ut memor sis mei.

15. Ego enim ex quo cognovi te, in Christo diligo te; et illuc mentionem tui defero, ubi et illicita cogitatio supplicium et honesta promeretur praemium. Ad altare namque Dei cum peccator sto sed sacerdos, tui me comitatur memoria. Tu vero mihi vicem reddes, si me amaveris, et orationum tuarum participem feceris. Ibi recordatione tecum esse praesens desidero, ubi pro te et tuis familiaribus devotas preces coram Deo fundis. Nec mireris, si dixi, Praesens; quoniam si me amas, et ideo amas quia imago Dei sum, ita tibi praesens sum ut tu ipse tibi. Quidquid enim tu es substantialiter, hoc ego sum. Imago enim Dei est omnis anima rationalis. Proinde qui in se imaginem Dei quaerit, tam proximum quam se quaerit, et qui illam in se quaerendo invenerit, in omni homine eam cognoscit. Visio enim animae intellectus est. Si ergo te vides, me vides, qui nihil aliud sum quam tu. Et si Deum diligis, me imaginem Dei diligis, et ego Deum diligendo diligo te. Et ita dum unum quaerimus et ad unum tendimus, semper invicem praesentes sumus, sed in Deo in quo nos diligimus.

CAPUT VI: De attentione orationis tempore habenda.

16. Cum ad orandum sive ad psallendum ecclesiam intraveris, fluctuantium cogitationum tumultus exterius relinque, curamque exteriorum penitus obliviscere, ut soli Deo possis vacare. Fieri enim non potest ut aliquando cum Deo loquatur qui cum toto mundo etiam tacens fabulatur. Intende ergo illi qui intendit tibi; audi illum loquentem tibi, ut ipse exaudiat te loquentem sibi. Ita fiet, si divinis laudibus solvendis debita reverentia et sollicitudine assistas, super singula verba divinae Scripturae diligenter intendas. Non quod ego ista faciam dico, sed quod facere vellem, et non fecisse poenitet, et non facere piget. Tu vero cui major gratia concessa est, votis et devotis precibus pias aures Domini ad te flecte, lacrymis et suspiriis pro tuis excessibus illum clementer exora, atque canticis spiritualibus in omnibus operibus suis illum lauda et glorifica. Nihil enim magis supernis civibus spectare libet, nil Regi summo jucundius exhibetur, sicut ipse testatur: 'Sacrificium laudis honorificabit me' [Ps 49:23]. O quam felix esses si spiritualibus oculis semel intueri posses quomodo praeveniunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum [Ps 67:26]! Videres procul dubio qua cura quove tripudio intersunt cantantibus, assistunt orantibus, adsunt meditantibus, supersunt quiescentibus, providentibus atque procurantibus praesunt. Diligunt siquidem suos concives supernae potestates, et pro iis qui haereditatem capiunt salutis, sollicite congaudent, confortant, instruunt, protegunt, providentque omnibus. Omnes enim ipsi desiderant adventum nostrum, quoniam ipsi de nobis exspectant civitatis suae ruinas restaurari. Diligenter quaerunt et libenter audiunt bona de nobis; solliciti discurrunt medii inter nos et Deum, nostros gemitus fidelissime ad eum portantes, ipsiusque gratiam devotissime ad nos reportantes. Non dedignabuntur esse socii nostri qui jam facti sunt ministri nostri. Exsultare eos fecimus quando conversi sumus ad poenitentiam. Festinemus ergo de nobis eorum laetitiam adimplere. Vae tibi quicumque es, qui desideras redire ad vomitum, reverti ad lutum. Putasne placatos habebis eos in judicio quos tanto et tam sperato privare vis gaudio? Exsultaverunt quando venimus ad religionem, tanquam super his quos ab ipsa inferni porta cernerent revocari. Quid vero tunc erit si ab ipsa janua paradisi viderint redire et retrorsum abire eos qui jam alterum pedem habebant in coelo? Nam etsi corpora inferius, sed corda sursum.

17. Curramus ergo non passibus corporis sed affectibus mentis, sed desideriis, sed suspiriis, quoniam non solum angeli sed angelorum Creator nos exspectat. Exspectat nos Deus Pater tanquam filios et haeredes, ut constituat nos super omnia bona sua. Exspectat nos Dei Filius tanquam fratres et cohaeredes, ut fructum suae nativitatis et pretium sui sanguinis Deo Patri offerat. Exspectat nos Spiritus Sanctus: ipse siquidem est charitas et benignitas in qua ab aeterno praedestinati sumus; nec quin praedestinationem suam adimpleri velit. Ergo quia omnis coelestis curia exspectat nos et desiderat, desideremus eam quanto possumus desiderio. Cum magna namque confusione et rubore ad illam veniet quisquis videre eam vehementer non desiderat. Quicumque vero iugi oratione et assidua cogitatione in illa conversatur, et securus hinc egredietur et cum magna laetitia recipietur in illam. Ubicumque ergo fueris, intra temetipsum ora. Si longe fueris ab oratorio, noli quaerere locum, quoniam tu ipse locus es. Si fueris in lecto aut in alio loco, ora, et ibi est templum. Frequenter orandum, et flexo corpore mens est erigenda ad Deum. Sicut enim nullum est momentum quo homo non utatur vel fruatur Dei bonitate et misericordia, sic nullum debet esse momentum quo eum praesentem non habeat in memoria.

18. Sed dicis: 'Ego quotidie oro, et orationis meae nullum fructum video, sed sicut accedo ad illam, sic et redeo. Nemo mihi respondet, nemo loquitur, nemo quidpiam donat, sed incassum laborasse videor.' Sic loquitur humana stultitia, non attendens quid inde Veritas promittat dicens: 'Amen dico vobis quia quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis' [Matt 21:22, Mark 11:24]. Noli ergo vilipendere orationem tuam, quoniam ille ad quem oras non vilipendit eam; sed antequam egrediatur de ore tuo, ipse scribi eam jubet in libro suo. Et unum e duobus indubitanter sperare debemus, quoniam aut dabit nobis quod petimus aut quod nobis noverit esse utilius. Cogita itaque de Deo quidquid melius potes, et de te quidquid deterius vales. De illo amplius credere debes quam cogitare potes. Omne tempus in quo de Deo non cogitas, hoc te computes perdidisse. Omnis siquidem res aliena est a nobis, tempus autem tantum nostrum est. Vaca ergo, et ubicumque fueris, tuus esto. Noli te rebus tradere, sed commodare. Quocumque loco consistis, cogitationes tuas jacta in Deum et aliquid salutare in animo tuo versa. Omnis siquidem locus ad meditandum congruus est.

19. Tota ergo facultate animum colligens libere tecum habita, et in latitudine cordis tui deambulans, ibidem coenaculum grande stratum Christo exhibe. Mens namque sapientis semper est apud Deum. Illum semper ante oculos habere debemus per quem sumus, vivimus, et sapimus. Ipsum namque, ut essemus, habemus auctorem; ipsum etiam, ut sapientes simus, debemus habere doctorem, et ut beati simus, internae suavitatis largitorem. Et in hoc imaginem ejus, hoc est illius summae Trinitatis, in nobis cognoscimus. Nam sicut ille est, et sapiens est, et bonus est, sic et nos pro modulo nostro et sumus et nos esse scimus, et id esse et nosse diligimus. Utere igitur te ipso velut Dei templo, propter illud quod in te est simile Deo. Honor siquidem Deo summus est illum venerari et imitari. Imitaris si pius es. Templum enim sanctum est Deo mens pia, et altare optimum cor ejus. Veneraris si misericors es, sicut ipse omnibus misericors est. Hostia siquidem acceptabilis est Deo facere bonum omnibus pro Deo. Fac omnia sicut Filius Dei, ut dignus sis eo qui te dignatus est filium vocare. In omnibus vero quae agis Deum esse praesentem cognosce. Cave ergo ne in eo quod male delectat vel visio tua vel cogitatio tua remoretur; nec dicas aut facias quod non licet, etiam si libet; nec aliquo facto vel signo Deum offendas, qui ubique praesens cernit quidquid facis. Magna custodia tibi necessaria est, quoniam ante oculos Judicis vivis cuncta cernentis. Cum illo tamen semper es securus si talem te praeparaveris ut tecum adesse dignetur. Si tecum non est per gratiam, adest per vindictam. Sed vae tibi si ita tecum est. Imo vae tibi si ita tecum non adest. Illi namque irascitur Deus quem peccantem non flagellat, nam quem flagellando non emendat, in futuro damnat.

CAPUT VII: De custodia cordis et studio orationis.

20. Certum est quoniam mors ubique minatur tibi. Diabolus insidiatur ut rapiat animam tuam quando egredietur de corpore; tu vero noli timere, quoniam Deus qui in te habitat (si tamen in te habitat) eripiet te et a morte et a daemone. Fidelis enim socius est nec deserit sperantes in se, nisi ipse prior deseratur. Deseritur autem cum cor per pravas et inutiles cogitationes vaga mente discurrit. Idcirco omni sollicitudine et custodia illud custodire et tenere debes, ut in illo Deus requiescere possit. In omni namque creatura quae sub sole mundi vanitatibus occupatur nihil humano corde sublimius, nihil nobilius, nihil Deo similius reperitur. Quapropter nihil aliud quaerit a te nisi cor tuum. Munda ergo illud per puram confessionem et assiduam orationem, ut mundo corde Deum videre possis per continuam Dei circumspectionem. In omni loco esto ei subjectus et intentus, et compone mores tuos ut sis in te placatus. Dilige omnes homines, et omnibus te amabilem exhibe, ut sis pacificus et Dei filius. Sic eris bonus monachus, sanctus, humilis, et rectus; et cum talis fueris, memento mei.

21. Vae mihi, qui ista dico et ista non facio; et si aliquando facio, non diu persevero. Ista habeo in memoria et non servo in vita; haheo in sermonibus et non in moribus. Legem in corde et in ore tota die rumino, et contraria legi ago. Lego de religione in ea, et plus diligo lectionem quam orationem. Verumtamen nihil aliud me docet divina Scriptura nisi religionem amare, unitatem servare, charitatem habere. Ego autem miser et miserabilis citius curro ad lectionem quam ad orationem; libentius volo legere quam Missas auscultare. Exspectat me aliquis volens de necessitate sua mihi loqui; ego vero librum aliquem accipio, quem ille vel ille vellet habere. Lego in eo, et legendo amitto fructus charitatis, pietatis affectus, compunctionis fletus, Missarum utilitatem, ccelestium contemplationem. Nil tamen in hac vita dulcius sentitur, nil avidius sumitur, nil ita mentem ab amore mundi separat, nil sic animam contra tentationes roborat, nil hominem ita excitat et adjuvat ad omne opus bonum et ad omnem laborem, quam gratia contemplationis.

CAPUT VIII: De incuriae seu negligentiae inter orandum detestatione.

22. Miserere mei, Deus, quoniam ibi plus pecco ubi peccata mea emendare debeo. In monasterio namque saepe dum oro non attendo quod dico. Oro quidem ore, sed mente foris vagante orationis fructu privor. Corpore sum interius, sed corde exterius; et ideo perdo quod dico. Parum enim prodest sola voce cantare sine cordis intentione. Propterea magna perversitas, imo magna insania est, quando cum Domino majestatis loqui in oratione praesumimus et insensati aurem avertimus, et ad nescio quas ineptias convertimus cor. Magna quoque insania, et graviter vindicanda, cum vilissimus pulvis loquentem ad se audire dedignatur Creatorem universitatis. Ineffabilis vero est dignatio divinae bonitatis, quae quotidie conspicit nos infelices aures avertentes, obdurantes corda, et nihilominus clamat ad nos dicens: 'Redite, praevaricatores, ad cor' [Isa 46:8]. 'Vacate, et videte quoniam ego sum Deus' [Ps 45:11]. Loquitur mihi Deus in psalmo, et ego illi; nec tamen, cum Psalmum dico, attendo cujus psalmus sit. Idcirco magnam injuriam Deo facio cum illum precor ut meam precem exaudiat quam ego qui fundo non audio. Deprecor illum ut mihi intendat; ego vero nec mihi nec illi intendo sed, quod deterius est, immunda et inutilia in corde versando fetorem horribilem ejus aspectibus ingero.

CAPUT IX: De instabilitate cordis humani.

23. Nihil est in me corde meo fugacius; quod quoties me deserit et per pravas cogitationes defluit, toties Deum offendit. Cor meum cor vanum, vagum, et instabile, dum suo ducitur arbitrio et divino caret consilio, in se ipsi non potest consistere; sed omni mobili mobilius per infinita distrahitur et hac atque illac per innumera discurrit. Et dum per diversa requiem quaerit, non invenit, sed in labore miserum, a requie vacuum manet; sibi non concordat, a se dissonat; a se resilit, voluntates alternat, consilia mutat, aedificat nova, destruit vetera, destructa reaedificat, eadem iterum atque iterum alio et alio modo mutat et ordinat, quia vult et non vult, et nunquam in eodem statu permanet. Sicut enim molendinum velociter volvitur et nihil respuit sed quidquid imponitur molit; si autem nihil apponitur se ipsum consumit: sic cor meum semper est in motu et nunquam requiescit; sed sive dormiam sive vigilem, somniat et cogitat quidquid ei occurrit. Et sicut molendinum arena si imponatur exterminat, pix inquinat, palea occupat, sic cor meum cogitatio amara turbat, immunda maculat, vana inquietat et fatigat. Ita cor meum dum futurum non curat gaudium nec divinum quaerit auxilium, ab amore coelestium elongatur et in amore terrestrium occupatur. Cumque elabitur ab illis et involvitur in istis, vanitas illud recipit, curiositas deducit, cupiditas allicit, voluptas seducit, luxuria polluit, torquet invidia, turbat iracundia, cruciat tristitia; sicque miseris casibus submergitur omnibus vitiis, quoniam unum Deum, qui ei sufficere poterat, dimisit.

24. Per multa dispergitur, et huc illucque quaerit ubi requiescere possit, et nihil invenit quod ei sufficiat donec ad ipsum redeat. A cogitatione in cogitationem ducitur, et per varias occupationes et affectiones variatur, ut saltem a varietate ipsarum rerum impleatur quarum qualitate satiari non potest. Sic labitur cordis miseria subtracta divina gratia. Cumque ad se revertitur et discutit quod cogitavit, nil reperit; quia non opus fuit, sed importuna cogitatio, quae componit multa de nihilo. Sic denique decipit imaginatio, quam daemonum format illusio. Imperat mihi Deus ut praebeam illi cor meum; et quia imperanti Deo non sum obediens et subditus, mihi sum rebellis et contrarius. Unde mihi subjugari non potero, donec illi fuero subjectus, mihique serviam nolens qui ei nolo servire volens. Idcirco plura machinatur cor meum uno momento quam omnes homines perficere possent uno anno. Cum Deo sum unitus, et ideo in me ipso sum divisus. Cum illo vero uniri non possum nisi per charitatem, nec subjici nisi per humilitatem, nec vere humilis esse nisi per veritatem.

25. Expedit ergo ut in veritate me discutiam et cognoscam quam vilis, quam fragilis, et quam labilis sum. Deinde cum omnes miserias meas cognovero, necesse est illi inhaeream per quem sum, sine quo nihil sum et nihil facere possum. Et quia a Deo peccando recessi, nisi per veram confessionem ad illum redire non possum. Fateri ergo oportet quod fatendum est, quia nunquam eo modo aut ea intentione qua peccavi peccata confessus sum, nec omnium recordatus sum aut propter vetustatem aut propter multitudinem. Si autem confessus sum, non pure confessus sum propter turpitudinem. Confessionem etiam meam divisi, ut diversis sacerdotibus diversa manifestarem, et ita venia carui, ad quam per partes pervenire putavi. Exsecranda namque fictio est peccatum dividere et superficie tenus radere, non intrinsecus eradicare. Non enim utilis est confessio nisi sit in oris veritate et cordis puritate. Et ut tres sint qui testimonium nobis dent in coelo--Pater, Filius, et Spiritus Sanctus--addamus testes sacerdotes cordi nostro et ori, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.

26. Sed dicis: Sufficit mihi soli Deo confiteri, quia sacerdos sine eo a peccatis me absolvere non potest. Ad quod non ego sed beatus Jacobus respondet dicens: 'Confitemini alterutrum peccata vestra' [Jas 5:16]. Conveniens namque valde est, ut nos qui peccando Deo contumaces fuimus, poenitendo supplices sacerdotibus et ministris ejus simus; ut homo qui ad gratiam conservandam mediatore non eguit, jam eam recuperare non nisi per mediatorem hominem possit. Gemat ergo et suspiret; et anxius pro peccato timeat, et expavescat; sollicitus discurrat, auxiliatores et intercessores quaerat; prosternat se humiliter homini, qui humiliter adstare noluit Creatori. Nam et hoc saluberrimum est, ut homo corde poeniteat, et ore delictum suum confiteatur; quatenus Deus, qui pius adest per gratiam, cor ad poenitentiam compungat; deinde adsit, ut confitenti peccatorum veniam tribuat. Quod si forte peccator vere poeniteat, sed intercurrente articulo necessitatis ad confessionem pervenire non possit, confidenter credere debemus quod summus Sacerdos complet in eo quod mortalis non potuit. Et jam apud Deum factum constat quod homo quidem vere voluit sed non valuit adimplere, quia confessionem non contemptus exclusit, sed impedivit necessitas.

CAPUT X: De impatientia correctionis et accusatione propriorum defectuum ac vitiorum.

27. In capitulo, ubi peccata mea emendare debui, peccatis peccata addidi. Cum de illis accusatus fui, aut aliquo modo excusavi aut ex toto negavi; aut, quod deterius est, defendi et impatienter respondi, cum nullum sit peccatum a quo non sim contaminatus, aut contaminari non possim. Justum est ergo, ut omni excusatione remota emendationem promittam, undecumque aut a quocumque accuser, quatenus sic liberari valeam a peccato perpetrator vel perpetrando. Multitudinem iniquitatum mearum expavescens aliorum transgressiones reprehendere timui, et ideo mortis auctor exstiti, quia virus quod clamando expellere potui non expuli. Indignatus sum adversus alios qui me de vitiis meis reprehendebant, et quos amare debui odivi. Illa quae mihi nocebant vel displicebant, desideravi ut non essent. Sciebam tamen quod in natura sui erant bona, et a bono factore facta, sed ideo mihi nocebant quia malus eram et male illis utebar. Nihil enim mihi contrarium est nisi ego ipse. Mecum est quidquid mihi nocere potest, et ego ipse mihi sarcina sum.

28. Optavi etiam ut Deus peccata mea nesciret, aut punire nollet, aut non posset; et ita volui Deum esse insipientem, injustum, et impotentem; quod si esset, Deus non esset. Non est superbia super superbiam meam. Propterea longe a salute mea verba delictorum meorum. Suspecta est siquidem Deo superbia et odiosa, nec fieri potest ut cum eo in gratiam revertatur. Diversum utriusque hospitium, nec in eodem cohabitant animo quibus non licuit cohabitare in coelo. In coelo nata est, sed velut immemor qua via inde cecidit, illuc postea redire non potuit. Cum aer pluvia, vel nimio frigore, aut calore turbatus fuit, contra Deum inique murmuravi. Omnia namque quae ad usum vitae accepimus, ad usum culpae convertimus. Quapropter justum est ut qui in cunctis peccavimus, in cunctis feriamur. Saepe ad sacrum Mysterium vocem meam fregi ut dulcius cantarem; magis delectabar in vocis modulatione quam in cordis compunctione. Deus vero, cui non absconditur quidquid illicitum perpetratur, non quaerit vocis lenitatem sed cordis puritatem. Nam dum cantor mulcet populum vocibus, Deum irritat pravis moribus. Licentiam loquendi vel aliquid faciendi saepe nimia importunitate vel calliditate a praelatis meis extorsi, non attendens miser quoniam ille se decipit qui occulte vel aperte satagit, ut hoc ei Pater spiritualiis injungat quod ipse desiderat.

29. Acum vel cultellum vel aliquid utile multoties nimium desideravi, nec confessus sum, quia peccatum non aestimabam propter rei vilitatem. Verumtamen non multum distat quaecumque substantia vilis vel pretiosa requiratur, dum aequaliter sit corruptus affectus. Non enim cultellus in vitium est sed cultelli appetitus; neque aurum in vitium est sed auri cupiditas. In labore non laboravi quantum debui vel quantum potui. In silentio etiam fui otiosus, quod est maximum peccatum. In silentio namque nemo sic debet esse otiosus ut in eodem otio utilitatem non cogitet proximi, nec sic actuosus ut Dei contemplationem non requirat. Parum enim proficit qui alteri non prodest cum potest. De vitiis meis multoties me jactavi, putans esse insigne virtutis ubi erat lapsus criminis. De virtutibus etiam vitia feci. Justitia namque dum suum modum excedit, crudelitatis vitium gignit, et nimia pietas dissolutionem disciplinae parturit. Sic saepe vitium est quod virtus putatur. Sic remissa segnities mansuetudo creditur, et pigritiae vitium quietis virtutem imitatur. Finxi me esse quod non eram; dixi me velle quod nolebam, vel nolle quod volebam. Aliud ore dicebam, et aliud corde volvebam; et ita sub ovina pelle vulpinam conscientiam conservabam. Vulpina plane conscientia est tepida conversatio, animalis cogitatio, ficta confessio, brevis et rara compunctio; obedientia sine devotione, oratio sine intentione, lectio sine aedificatione, sermo sine circumspectione.

30. O quam dura mihi sunt ista quae loquor, quoniam me ipsum loquendo ferio. Verumtamen quia me peccatorem non nego, sed peccatum meum cognosco, erit fortasse apud Deum pium judicem ipsa cognitio culpae impetratio veniae. Dicam ergo, dicam miseriam meam, si forte sua pietas moveat illum. Dicam peccatum meum, quoniam notitia peccati initium est salutis. Magnam porto coronam, et vestem rotundam; regulam servo jejuniorum; statutis psallo horis; sed cor meum longe est a Deo meo. Exteriorem superficiem intuens [var. mundans] salva mihi omnia arbitror, non sentiens vermem interiorem qui interiora corrodit. Unde Oseas: 'Comederunt alieni robur meum et ignoravi' [Osee 7:9]. Et ideo pergens totus in ea quae foris sunt et ignarus interiorum meorum, sicut aqua effusus sum et ad nihilum redactus sum, preeteritorum obliviscens, praesentium negligens, futura non providens. Ingratus sum ad beneficia, pronus ad mala, et tardus ad bona.

31. Si me non inspicio, nescio me ipsum; si autem me inspicio, tolerare me non possum; tanta invenio in me quae digna sunt reprehensione et confusione; et quanto me subtilius et saepius discutio, tanto plures abominationes in angulis cordis mei invenio. Ex quo namque peccare coepi, nunquam unum diem sine peccato transire potui, nec adhuc peccare cesso, sed de die in diem peccata peccatis addo et ea quae prae oculis habeo inspicio, nec gemo; erubescenda video, nec erubesco. Dolenda intueor, nec doleo, quod est mortis signum et damnationis indicium. Membrum enim quod doloren non sentit, mortuum est, et morbus insensibilis est incurabilis. Levis sum et dissolutus, nec me corrigo, sed ad peccata quae confessus sum quotidie redeo; nec caveo foveam in quam miser ego cecidi vel alios cadere feci aut vidi. Cumque plorare et orare deberem pro malis quae feci et bonis quae neglexi, proh dolor! versum est mihi in contrarium. Nam tepui et frigui a fervore orationis et jam sine sensu frigidus remansi; et ideo flere me ipsum non possum, quoniam gratia lacrymarum recessit a me.

CAPUT XI: De individuo comitatu conscientiae nos ubique remordentis.

32. Peccata mea celare non possum, quoniam quocumque vado, conscientia mea mecum est, secum portans quidquid in ea posui, sive bonum sive malum. Servat vivo, restituet defuncto depositum quod servandum accepit. Si male facio, adest illa; si autem bene facere videor et inde extollor, adest illa. Adest vivo, sequitur mortuum. Ubique mihi gloria vel confusio est inseparabilis pro qualitate depositi. Sic, sic in domo propria et a propria familia habeo accusatores, testes, judices, et tortores. Accusat me conscientia, testis est memoria, ratio judex, voluptas carcer, timor tortor, oblectamentum tormentum. Quotquot enim fuerunt oblectamenta mala, tot erunt tormenta dira in poena; nam inde punimur unde delectamur.

CAPUT XII: De tribus inimicis hominis: carne, mundo, et diabolo.

33. Adjuva me, Domine Deus meus, quoniam inimici mei animam meam circumdederunt: corpus scilicet, mundus, et diabolus. A corpore fugere non possum, nec ipsum a me fugare. Circumferre illud necesse est, quoniam alligatum est mihi; perimere non licet, sustentare cogor; et cum illud impinguo, hostem meum adversum me nutrio. Si enim satis comedero et id robustum fuerit, sanitas et fortitudo ejus mihi adversantur. Mundus vero circumcingit et obsidet me undique, et per quinque portas, videlicet per quinque corporis sensus, scilicet visum, auditum, gustum, odoratum, et tactum, sagittis suis me vulnerat, et 'mors intrat per fenestras' [cf. Jer 9:21] meas in animam meam. Respicit oculus et mentis sensum avertit. Audit auris et intentionem cordis inflectit. Odoratus cogitationem impedit. Os loquitur et fallit. Per tactum ardor libidinis pro aliqua parva occasione excitatur; et nisi illico respuatur, subito totum corpus occupat, urit, et incendit. Primo carnem cogitatione modicum titillat, deinde delectatione turpi mentem maculat, et ad extremum per consensum pravitatis sibi mentem subjugat. Porro diabolus, quem videre non possum, et ideo minus ab eo mihi cavere, tetendit arcum suum, et in eo paravit sagittas suas, ut vulneret me repente. Narravit ut absconderet laqueos suos, et dixit: 'Quis videbit eos?' [Ps 63:6] Laqueum posuit in auro et argento; et in omnibus quibus abutimur, cum illis male delectamur et illaqueamur. Nec solum laqueum posuit sed et viscum. Viscus est amor possessionis, affectus cognationis, cupiditas honoris, et carnis voluptas; quibus anima inviscatur et irretitur, ne pennis contemplationis per plateas supernae Sion volare possit. Sagittae diaboli sunt ira, invidia, luxuria, et caetera quibus anima vulneratur. Et quis est ille qui jacula ejus ignea exstinguere possit?

Proh dolor! his telis superatur saepe fidelis.
Heu mihi! quot video bella parata mihi!

34. Undique tela volant, undique tentamenta, undique pericula. Quocumque me vertam, nulla securitas est. Et quae mulcent et quae tristant vel molestant, omnia timeo; esuries et refectio, somnus et vigiliae, labor et quies pugnant contra me. Non minus suspectus est mihi jocus quam ira. Multos siquidem jocando scandalizavi. Nec minus prospera vereor quam adversa. Prospera namque suavitate sua incautum me faciunt et decipiunt. Adversa vero, quia aliquid amaritudinis habent, velut potiones amarae me suspectum et timidum faciunt. Magis timeo malum quod facio in abscondito quam quod in aperto. Malum namque quod nemo videt nullus reprehendit; et ubi non timetur reprehensor, securus accedit tentator, et facilius perpetratur iniquitas. Nimirum utrobique bellum, utrobique periculum, utrobique timendum; et sicut in hostili regione versantibus, hac illacque circumspiciendum est et ad omnem strepitum circumagenda est cervix. Caro suggerit mihi mollia, mundus vana, diabolus amara. Quia quoties carnalis cogitatio mentem importune pulsat de cibo et potu, de somno caeterisque similibus ad carnis curam pertinentibus, caro mihi loquitur. Cum de ambitione saeculi, de jactantia, de arrogantia cogitatio vana in corde versatur, de mundo est. Quando autem ad iram et iracundiam et amaritudinem animi provocor, diabolica suggestio est; cui non aliter quam ipsi diabolo resistendum est, nec aliter ab ea cavendum quam ab ipsa damnatione. Daemonum officium est suggestiones malas ingerere; nostrum est illis non consentire. Nam quoties resistimus, diabolum superamus, angelos laetificamus, Deum honorificamus. Ipse enim nos hortatur ut pugnemus, adjuvat ut vincamus; certantes in bello spectat, deficientes sublevat, vincentes coronat.

CAPUT XIII: De impuguatione trium dictorum inimicorum.

35. Caro mea de luto est, et ideo lutosas et voluptuosas cogitationes ab illa habeo; vana et curiosas a mundo; a diabolo malas et malitiosas. Isti tres inimici me impugnant et persequuntur, nunc quidem aperte, nunc vero occulte, semper autem malitiose. Diabolus namque plus confidit in adjutorio carnis, quoniam magis nocet domesticus hostis. Illa vero ad subversionem meam cum illo foedus iniit, utpote de peccato nata et in peccato nutrita, vitiis corrupta ab ipsa origine, sed multo amplius vitiata prava consuetudine. Hinc est quod tam acriter concupiscit adversus spiritum, quod assidue murmurat et impatiens est disciplinae, quod illicita suggerit, nec rationi obtemperat, nec inhibetur ullo timore. Huic accedit, hanc adjuvat, hac utitur tortuosus ille serpens hostis humani generis; cui nullum aliud est desiderium, nullum negotium, nullum studium, nisi perdere animas nostras. Hic est qui jugiter malum machinatur, argute loquitur, artificiose suggerit, callide decipit. Illicitos motus insufflat, venenatas cogitationes inflammat; movet bella, nutrit odia, incitat gulam, movet libidinem, desideria carnis instigat, et peccati occasiones parat, et mille nocendi artibus corda hominum pulsare non cessat. Hinc est quod baculo nostro nos caedit et manus nostras proprio cingulo ligat; ut caro, quae data est nobis in adjutorium, fiat nobis in ruinam et scandalum. Gravis lucta et grave periculum est adversus domesticum hostem pugnare, maxime cum nos advenae simus et ille civis. Ille suam inhabitat regionem, nos exules sumus et peregrini. Magnum quoque discrimen est adversus diabolicae fraudis astutiam tam crebros, imo continuos sustinere conflictus; quem astutum fecit tam natura subtilis quam longa exercitatio malitiae hujus.

CAPUT XIV: De desiderio patriae coelestis et summa ejusdem felicitate.

36. Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. Ego vero, qui usque adhunc diem contra me vixi, jamjam per tuam gratiam mihi vivere incipiam. Sic enim in hoc mundo vivere debemus ut cum corpus coeperit a vermibus devorari in sepulcro, anima laetetur cum sanctis in coelo. Illuc spiritus dirigendus est quo est iturus; illuc festinare debemus ubi semper vivamus et ubi mori amplius non timeamus. Si sic amamus istam labilem et caducam vitam, ubi cum tanto labore vivimus, ubi comedendo, bibendo, dormiendo vix carnis necessitatibus satisfacimus, multo magis amare debemus vitam aeternam, ubi nullum laborem sustinebimus, ubi summa semper jucunditas, summa felicitas, felix libertas, et felix beatitudo; ubi similes erunt homines angelis Dei et 'fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum' [Matt 13:43]. Qualis, putas, tunc erit splendor animarum quando solis splendorem habebit lux corporum? Nulla erit ibi tristitia, nulla angustia, nullus dolor, nullus timor, nullus ibi labor, nulla mors, sed perpetua sanitas semper ibi perseverat.

37. Non surgit ibi malitia, nec carnis miseria. Nulla est ibi aegritudo, nulla omnino necessitas; non est ibi fames, non sitis, non frigus, non aestus, non lassitudo jejunii, nec ulla tentatio inimici, nec peccandi voluntas, nec delinquendi facultas, sed totum laetitia, totum exsultatio possidet. Homines quoque angelis sociati sine ulla carnis infirmitate in perpetuum manebunt. Ibi erit jucunditas infinita, beatitudo sempiterna, in qua qui semel suscipitur semper tenetur. Ibi est requies a laboribus, pax est ab hostibus, amoenitas de novitate, securitas de aeternitate, suavitas atque dulcedo de Dei visione. Et quis non illic habitare vehementer desideret, et propter pacem et propter amoenitatem, et propter aeternitatem, et propter Dei visionem? Nullus est ibi peregrinus, sed quicumque illuc venire merebuntur, securi in propria patria manebunt, semper laeti, semper satiati de visione Dei. Et quanto plus aliquis hic Deo obediens fuerit, tanto ampliorem ab eo mercedem ibi recipiet; quantoque amplius Deum amabit, tanto propius videbit quem cernere cupit.

CAPUT XV: De proprietatibus et affectionibus veteris hominis, ejusque mortificatione et mutatione per Christum.

38. Dies hominis sicut umbra super terram, et nulla est mora, et tunc proprie nihil est cum stare videtur. Cur ergo thesaurizat in terra homo cum sine dilatione transeat et illud quod colligitur et ipse qui colligit? Et tu homo, quem fructum exspectas in mundo, cujus fructus ruina est, cujus finis mors est? Utinam saperes et intelligeres, ac novissima prudenter videres! Scio quemdam qui per annos plurimos tecum familiariter vixit, ad mensam tuam sedit, cibum de manu tua sumpsit, in sinu tuo dormivit, cum voluit tecum colloquium habuit; hic jure haereditario servus tuus est. Sed quia ab ineunte aetate delicate nutristi eum et virgae pepercisti, contumax effectus est: levavit calcaneum suum super caput tuum et te in servitutem redegit, et tui crudeliter dominatur.

39. Sed fortasse dices, Quis est hic? Vetus homo tuus, qui conculcat spiritum tuum, qui pro nihilo habet terram desiderabilem, qui sola quae carnis sunt sapit. Homo iste a nativitate caecus est et surdus et mutus; inveteratus dierum malorum, rebellis virtuti et veritati, imicus crucis Christi. Deridet innocentem et simplicem transeuntem, ambulat in magnis et in mirabilibus supra se. Arrogantia ejus est plus quam fortitudo ejus. Nullum reveretur. 'Dicit in insipientia sua: Non est Deus' [cf. Ps 13:1, 52:1]. Tabescit bonis, et malis pascitur alienis. Immundis cogitationibus pascitur, non fatigabitur in illis transgrediens usque ad finem. Dispergit et dissipat propria, sicut prodigus; cupit et rapit aliena sicut avarus; turpitudinem et ignominiam congregat sibi; simulans et callidus provocat iram Dei. Homo iste totus in peccatis natus est, et sic nutritus, amicus iniquitatis, filius mortis, vas irae in contumeliam, aptus ad interitum. Qui cum talis sit, enarrat justitias Dei et assumit testamentum ejus per os suum. Odit disciplinam, projicit dominum suum post dorsum suum. Cum videt furem, currit cum eo, et cum adulteris portionem suam ponit. Adversus filium matris suae ponit scandalum [Ps 49:16-20]. Super terram etiam thesaurizat iram in die irae. Vult a te haereditatem tuam tollere et desuper terram auferre; et tu tantam injuriam non vindicas, sed dissimulas, nec ei verbum durum loqueris, nec vultum iratum ostendis, sed blandienti tibi arrides? Ludis cum illusore; nescis quia Israel est qui tecum ludit? [Gen 21:9] Ludus iste non est pueritiae nec simplicitatis vel innocentiae, sed illusio est animae, sed persecutio, sed mors. Jam te in foveam quam fecit praecipitavit; jam effeminatus es; jam jugo miserrimae servitutis pressus sub pedibus ejus misere et viliter conculcaris.

40. O miser et miserabilis homo! Quis te liberabit de vinculo improperii hujus? Exsurgat Deus, et cadat armatus iste; cadat et conteratur inimicus homo, contemptor Dei, cultor sui, amator mundi, servus diaboli. Quid tibi videtur? Si recte sentis, mecum dices: Reus est mortis, crucifigatur. Noli ergo dissimulare, noli differre, noli parcere; sed festinanter, audacter, instanter crucifige homidem istum, sed cruce Christi, in qua est salus et vita; ad quem si ex corde clamaveris, Crucifixus tuus audiet te, benigne respondens: 'Hodie mecum eris in paradiso' [Luke 23:43]. O Christi pietas! o inopinata salus miseri! Tam gratuita est et probata dilectio Dei, tam stupenda dulcedo, tam inopinata dignatio, tam invicta mansuetudo, ut qui ad eum clamaverit, exaudiat illum, quoniam misericors es. O quanta est misericordia Dei! Quam ineffabilis mutatio dexterae Excelsi! Heri eras in tenebris, hodie in splendore lucis; heri in ore leonis, hodie in manu mediatoris; heri in porta inferni, hodie in deliciis paradisi. Sed quid prosunt hae litterae admonitionis nisi deleas de libro conscientiae tuae litteras mortis? Quid prosunt haec scripta, lecta, et intellecta, nisi temetipsum legas et intelligas? Da ergo operam internae lectioni ut legas, inspicias, et cognoscas te ipsum; legas ut diligas Deum, ut pugnes et vincas mundum et omnem inimicum; quatenus labor convertatur in requiem, luctus in gaudium, et post tenebras hujus vitae videas ortum surgentis aurorae; videas etiam meridianum Solem justitiae, in quo sponsum cum sponsa prospicies, unum eumdemque Dominum gloriae, qui vivit et regnat per infinita saecula. Amen.