1:1 visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda 1:2 audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me 1:3 cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit 1:4 vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum 1:5 super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens 1:6 a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo 1:7 terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili 1:8 et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur 1:9 nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus 1:10 audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae 1:11 quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui 1:12 cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis 1:13 ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri 1:14 kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens 1:15 et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt 1:16 lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse 1:17 discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam 1:18 et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt 1:19 si volueritis et audieritis bona terrae comedetis 1:20 quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est 1:21 quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae 1:22 argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua 1:23 principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos 1:24 propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis 1:25 et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum 1:26 et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis 1:27 Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia 1:28 et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur 1:29 confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis 1:30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua 1:31 et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat 2:1 verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem 2:2 et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes 2:3 et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem 2:4 et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium 2:5 domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini 2:6 proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt 2:7 repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius 2:8 et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum 2:9 et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis 2:10 ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius 2:11 oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa 2:12 quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur 2:13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan 2:14 et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos 2:15 et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum 2:16 et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est 2:17 et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa 2:18 et idola penitus conterentur 2:19 et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram 2:20 in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones 2:21 et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram 2:22 quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse 3:1 ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae 3:2 fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem 3:3 principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici 3:4 et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis 3:5 et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem 3:6 adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua 3:7 respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi 3:8 ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius 3:9 agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala 3:10 dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet 3:11 vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei 3:12 populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant 3:13 stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos 3:14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra 3:15 quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum 3:16 et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant 3:17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit 3:18 in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas 3:19 et torques et monilia et armillas et mitras 3:20 discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures 3:21 et anulos et gemmas in fronte pendentes 3:22 et mutatoria et pallia et linteamina et acus 3:23 et specula et sindones et vittas et theristra 3:24 et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium 3:25 pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio 3:26 et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit 4:1 et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum 4:2 in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israhel 4:3 et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem 4:4 si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris 4:5 et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio 4:6 et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia 5:1 cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei 5:2 et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas 5:3 nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate inter me et inter vineam meam 5:4 quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas 5:5 et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem 5:6 et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem 5:7 vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor 5:8 vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terrae 5:9 in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore 5:10 decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres 5:11 vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis 5:12 cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis 5:13 propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit 5:14 propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum 5:15 et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur 5:16 et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia 5:17 et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenae comedent 5:18 vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum 5:19 qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud 5:20 vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum 5:21 vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes 5:22 vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem 5:23 qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo 5:24 propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israhel blasphemaverunt 5:25 ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta 5:26 et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet 5:27 non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius 5:28 sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis 5:29 rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat 5:30 et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius 6:1 in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum 6:2 seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant 6:3 et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius 6:4 et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo 6:5 et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis 6:6 et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari 6:7 et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur 6:8 et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me 6:9 et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere 6:10 excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum 6:11 et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta 6:12 et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae 6:13 et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea 7:1 et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam 7:2 et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti 7:3 et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis 7:4 et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae 7:5 eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentes 7:6 ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel 7:7 haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud 7:8 sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus 7:9 et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis 7:10 et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens 7:11 pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra 7:12 et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum 7:13 et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo 7:14 propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel 7:15 butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum 7:16 quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum 7:17 adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum 7:18 et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur 7:19 et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus 7:20 in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam 7:21 et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves 7:22 et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae 7:23 et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt 7:24 cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terra 7:25 et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris 8:1 et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare 8:2 et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae 8:3 et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari 8:4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum 8:5 et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens 8:6 pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae 8:7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius 8:8 et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel 8:9 congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini 8:10 inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus 8:11 haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens 8:12 non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis 8:13 Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester 8:14 et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem 8:15 et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur 8:16 liga testimonium signa legem in discipulis meis 8:17 et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum 8:18 ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion 8:19 et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis 8:20 ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux 8:21 et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum 8:22 et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua 9:1 primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium 9:2 populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis 9:3 multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia 9:4 iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian 9:5 quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis 9:6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis 9:7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc 9:8 verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel 9:9 et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes 9:10 lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus 9:11 et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet 9:12 Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta 9:13 et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt 9:14 et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una 9:15 longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est 9:16 et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati 9:17 propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta 9:18 succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi 9:19 in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet 9:20 et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam 9:21 in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta 10:1 vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt 10:2 ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent 10:3 quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram 10:4 ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta 10:5 vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea 10:6 ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum 10:7 ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum 10:8 dicet enim 10:9 numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria 10:10 quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria 10:11 numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius 10:12 et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius 10:13 dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes 10:14 et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret 10:15 numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est 10:16 propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis 10:17 et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una 10:18 et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus 10:19 et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos 10:20 et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate 10:21 reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem 10:22 si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam 10:23 consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae 10:24 propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti 10:25 adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum 10:26 et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti 10:27 et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei 10:28 veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua 10:29 transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit 10:30 hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth 10:31 migravit Medemena habitatores Gebim confortamini 10:32 adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem 10:33 ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur 10:34 et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet 11:1 et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet 11:2 et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis 11:3 et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet 11:4 sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium 11:5 et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renis eius 11:6 habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos 11:7 vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas 11:8 et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet 11:9 non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes 11:10 in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum 11:11 et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris 11:12 et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israhel et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae 11:13 et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim 11:14 et volabunt in umeros Philisthim per mare simul praedabuntur filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus eorum et filii Ammon oboedientes erunt 11:15 et desolabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati 11:16 et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israhel in die qua ascendit de terra Aegypti 12:1 et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me 12:2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem 12:3 haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris 12:4 et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius 12:5 cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra 12:6 exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel 13:1 onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos 13:2 super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces 13:3 ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea 13:4 vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli 13:5 venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram 13:6 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet 13:7 propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet 13:8 et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum 13:9 ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea 13:10 quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo 13:11 et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo 13:12 pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo 13:13 super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius 13:14 et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient 13:15 omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio 13:16 infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur 13:17 ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint 13:18 sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum 13:19 et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram 13:20 non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi 13:21 sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi 13:22 et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis 14:1 prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob 14:2 et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos 14:3 et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti 14:4 sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum 14:5 contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium 14:6 caedentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter 14:7 conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit 14:8 abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos 14:9 infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum 14:10 universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es 14:11 detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes 14:12 quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes 14:13 qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis 14:14 ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo 14:15 verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci 14:16 qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna 14:17 qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit vinctis eius non aperuit carcerem 14:18 omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua 14:19 tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum 14:20 non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum 14:21 praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum 14:22 et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus 14:23 et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum 14:24 iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi 14:25 sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur 14:26 hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes 14:27 Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam 14:28 in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud 14:29 ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen eius absorbens volucrem 14:30 et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam 14:31 ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius 14:32 et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius 15:1 onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit 15:2 ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur 15:3 in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum 15:4 clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi 15:5 cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt 15:6 aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit 15:7 secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos 15:8 quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius 15:9 quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae 16:1 emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion 16:2 et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon 16:3 ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas 16:4 habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram 16:5 et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est 16:6 audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius 16:7 idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui laetantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas 16:8 quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare 16:9 super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit 16:10 et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in vineis non exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli 16:11 super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris 16:12 et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit 16:13 hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc 16:14 et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus 17:1 onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina 17:2 derelictae civitates Aroer gregibus erunt et requiescent ibi et non erit qui exterreat 17:3 et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt dicit Dominus exercituum 17:4 et erit in die illa adtenuabitur gloria Iacob et pingue carnis eius marcescet 17:5 et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut quaerens spicas in valle Rafaim 17:6 et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel 17:7 in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi eius ad Sanctum Israhel respicient 17:8 et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius et quae operati sunt digiti eius non respiciet lucos et delubra 17:9 in die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israhel et erit deserta 17:10 quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis 17:11 in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter 17:12 vae multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum 17:13 sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate 17:14 in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non subsistet haec est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos 18:1 vae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina Aethiopiae 18:2 qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad populum terribilem post quem non est alius gentem expectantem expectantem et conculcatam cuius diripuerunt flumina terram eius 18:3 omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubae audietis 18:4 quia haec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis 18:5 ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio germinabit et praecidentur ramusculi eius falcibus et quae derelicta fuerint abscidentur excutientur 18:6 et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae et aestate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt 18:7 in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cuius diripuerunt flumina terram eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion 19:1 onus Aegypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius et cor Aegypti tabescet in medio eius 19:2 et concurrere faciam Aegyptios adversum Aegyptios et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus civitatem regnum adversus regnum 19:3 et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos 19:4 et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum 19:5 et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur 19:6 et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum calamus et iuncus marcescet 19:7 nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua siccabitur arescet et non erit 19:8 et maerebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete super faciem aquae marcescent 19:9 confundentur qui operabantur linum pectentes et texentes subtilia 19:10 et erunt inrigua eius flaccentia omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces 19:11 stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum 19:12 ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum 19:13 stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Aegyptum angulum populorum eius 19:14 Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens 19:15 et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem 19:16 in die illa erit Aegyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam 19:17 et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam 19:18 in die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum civitas Solis vocabitur una 19:19 in die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti et titulus iuxta terminum eius Domini 19:20 et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos 19:21 et cognoscetur Dominus ab Aegypto et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa et colent eum in hostiis et muneribus et vota vovebunt Domino et solvent 19:22 et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos 19:23 in die illa erit via de Aegypto in Assyrios et intrabit Assyrius Aegyptum et Aegyptius in Assyrios et servient Aegyptii Assur 19:24 in die illa erit Israhel tertius Aegyptio et Assyrio benedictio in medio terrae 19:25 cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus meus Aegypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea Israhel 20:1 in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam 20:2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus 20:3 et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et disculciatus trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam 20:4 sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti et transmigrationem Aethiopiae iuvenum et senum nudam et disculciatam discopertis natibus ignominiam Aegypti 20:5 et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto gloria sua 20:6 et dicet habitator insulae huius in die illa ecce haec erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos 21:1 onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili 21:2 visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci 21:3 propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem 21:4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum 21:5 pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum 21:6 haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet 21:7 et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu 21:8 et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus 21:9 ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram 21:10 tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis 21:11 onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte 21:12 dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite 21:13 onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim 21:14 occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti 21:15 a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii 21:16 quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar 21:17 et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est 22:1 onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta 22:2 clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello 22:3 cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt 22:4 propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei 22:5 dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem 22:6 et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus 22:7 et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta 22:8 et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus 22:9 et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris 22:10 et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum 22:11 et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis 22:12 et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci 22:13 et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur 22:14 et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum 22:15 haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi 22:16 quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi 22:17 ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te 22:18 coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui 22:19 et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te 22:20 et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae 22:21 et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda 22:22 et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat 22:23 et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui 22:24 et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum 22:25 in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est 23:1 onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis 23:2 tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te 23:3 in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium 23:4 erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines 23:5 cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro 23:6 transite maria ululate qui habitatis in insula 23:7 numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum 23:8 quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae 23:9 Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae 23:10 transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi 23:11 manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius 23:12 et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi 23:13 ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam 23:14 ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra 23:15 et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis 23:16 sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit 23:17 et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae 23:18 et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem 24:1 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius 24:2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet 24:3 dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc 24:4 luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae 24:5 et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum 24:6 propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci 24:7 luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde 24:8 cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae 24:9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam 24:10 adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte 24:11 clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae 24:12 relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas 24:13 quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia 24:14 hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari 24:15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel 24:16 a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt 24:17 formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae 24:18 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae 24:19 confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra 24:20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat 24:21 et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram 24:22 et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur 24:23 et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus 25:1 Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen 25:2 quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur 25:3 super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te 25:4 quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem 25:5 sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies 25:6 et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae 25:7 et praecipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes 25:8 praecipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est 25:9 et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et laetabimur in salutari eius 25:10 quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro 25:11 et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius 25:12 et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem 26:1 in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale 26:2 aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem 26:3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus 26:4 sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum 26:5 quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem 26:6 conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum 26:7 semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum 26:8 et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae 26:9 anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis 26:10 misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini 26:11 Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret 26:12 Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis 26:13 Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui 26:14 morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum 26:15 indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae 26:16 Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis 26:17 sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine 26:18 concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae 26:19 vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam 26:20 vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio 26:21 ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos 27:1 in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est 27:2 in die illa vinea meri cantabit ei 27:3 ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam 27:4 indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in proelio gradiar super eam succendam eam pariter 27:5 an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem faciet mihi 27:6 qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine 27:7 numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est 27:8 in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus 27:9 idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra 27:10 civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius 27:11 in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei 27:12 et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus filii Israhel 27:13 et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in terra Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem 28:1 vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino 28:2 ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam 28:3 pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim 28:4 et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud 28:5 in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui 28:6 et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam 28:7 verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium 28:8 omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus 28:9 quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus 28:10 quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi 28:11 in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum 28:12 cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire 28:13 et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur 28:14 propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem 28:15 dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus 28:16 idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet 28:17 et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt 28:18 et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem 28:19 quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui 28:20 coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest 28:21 sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo 28:22 et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram 28:23 auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum 28:24 numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam 28:25 nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis 28:26 et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud 28:27 non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo 28:28 panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum 28:29 et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam 29:1 vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt 29:2 et circumvallabo Arihel et erit tristis et maerens et erit mihi quasi Arihel 29:3 et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam 29:4 humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit 29:5 et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt 29:6 eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis 29:7 et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam 29:8 et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion 29:9 obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate 29:10 quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet 29:11 et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim 29:12 et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras 29:13 et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis 29:14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur 29:15 vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos 29:16 perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis 29:17 nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur 29:18 et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt 29:19 et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt 29:20 quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem 29:21 qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto 29:22 propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius erubescet 29:23 sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israhel praedicabunt 29:24 et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem 30:1 vae filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum 30:2 qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum et os meum non interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in umbra Aegypti 30:3 et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam 30:4 erant enim in Tanis principes tui et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt 30:5 omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium 30:6 onus iumentorum austri in terra tribulationis et angustiae leaena et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit 30:7 Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi super hoc superbia tantum est quiesce 30:8 nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad aeternum 30:9 populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini 30:10 qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea quae recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores 30:11 auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israhel 30:12 propterea haec dicit Sanctus Israhel pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo 30:13 propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio eius 30:14 et comminuetur sicut conteritur lagoena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de fovea 30:15 quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israhel si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis 30:16 et dixistis nequaquam sed ad equos fugiemus ideo fugietis et super veloces ascendemus ideo veloces erunt qui persequentur vos 30:17 mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et quasi signum super collem 30:18 propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes qui expectant eum 30:19 populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi 30:20 et dabit vobis Dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum 30:21 et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram 30:22 et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut inmunditiam menstruatae egredere dices ei 30:23 et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose 30:24 et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est 30:25 et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres 30:26 et erit lux lunae sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit 30:27 ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius et gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans 30:28 spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum 30:29 canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israhel 30:30 et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis 30:31 a voce enim Domini pavebit Assur virga percussus 30:32 et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis praecipuis expugnabit eos 30:33 praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam 31:1 vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt 31:2 ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem 31:3 Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur 31:4 quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem eius 31:5 sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans 31:6 convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israhel 31:7 in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum 31:8 et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt 31:9 et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem 32:1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt 32:2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta 32:3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt 32:4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane 32:5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior 32:6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat 32:7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium 32:8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit 32:9 mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum 32:10 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet 32:11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros 32:12 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili 32:13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis 32:14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum 32:15 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur 32:16 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit 32:17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum 32:18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta 32:19 grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas 32:20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini 33:1 vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris 33:2 Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis 33:3 a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes 33:4 et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo 33:5 magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia 33:6 et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius 33:7 ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt 33:8 dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines 33:9 luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus 33:10 nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor 33:11 concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos 33:12 et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur 33:13 audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam 33:14 conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis 33:15 qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum 33:16 iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt 33:17 regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe 33:18 cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum 33:19 populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia 33:20 respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur 33:21 quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum 33:22 Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos 33:23 laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam 33:24 nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas 34:1 accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eius 34:2 quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem 34:3 interfecti eorum proicientur et de cadaveribus eorum ascendet fetor tabescent montes sanguine eorum 34:4 et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu 34:5 quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium 34:6 gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom 34:7 et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium 34:8 quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii Sion 34:9 et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem 34:10 nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eam 34:11 et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem 34:12 nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt et omnes principes eius erunt in nihilum 34:13 et orientur in domibus eius spinae et urticae et paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua strutionum 34:14 et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem 34:15 ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi alter ad alterum 34:16 requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea 34:17 et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis in mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea 35:1 laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium 35:2 germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri 35:3 confortate manus dissolutas et genua debilia roborate 35:4 dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos 35:5 tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt 35:6 tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine 35:7 et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci 35:8 et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam 35:9 non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi et ambulabunt qui liberati fuerint 35:10 et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus 36:1 et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas 36:2 et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis 36:3 et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis 36:4 et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis 36:5 aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me 36:6 ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo 36:7 quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis 36:8 et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum 36:9 et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus 36:10 et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam 36:11 et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum 36:12 et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum 36:13 et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum 36:14 haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos 36:15 et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum 36:16 nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae 36:17 donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum 36:18 ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum 36:19 ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim numquid liberaverunt Samariam de manu mea 36:20 quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea 36:21 et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei 36:22 et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis 37:1 et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini 37:2 et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam 37:3 et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti 37:4 si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt 37:5 et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam 37:6 et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me 37:7 ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua 37:8 reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis 37:9 et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens 37:10 haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum 37:11 ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari 37:12 numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar 37:13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava 37:14 et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino 37:15 et oravit Ezechias ad Dominum dicens 37:16 Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram 37:17 inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem 37:18 vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum 37:19 et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos 37:20 et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus 37:21 et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum 37:22 hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem 37:23 cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israhel 37:24 in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius 37:25 ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum 37:26 numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum 37:27 habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret 37:28 habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me 37:29 cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti 37:30 tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum 37:31 et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum 37:32 quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud 37:33 propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem 37:34 in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus 37:35 et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum 37:36 egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum 37:37 et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve 37:38 et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo 38:1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives 38:2 et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum 38:3 et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno 38:4 et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens 38:5 vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos 38:6 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam 38:7 hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est 38:8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat 38:9 scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua 38:10 ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum 38:11 dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit 38:12 generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me 38:13 sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me 38:14 sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me 38:15 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae 38:16 Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me 38:17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea 38:18 quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam 38:19 vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam 38:20 Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini 38:21 et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur 38:22 et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini 39:1 in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset et convaluisset 39:2 laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua 39:3 introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone 39:4 et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quae in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis 39:5 et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum 39:6 ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus 39:7 et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis 39:8 et dixit Ezechias ad Isaiam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis 40:1 consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester 40:2 loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis 40:3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri 40:4 omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas 40:5 et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est 40:6 vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri 40:7 exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus 40:8 exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum 40:9 super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester 40:10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo 40:11 sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit 40:12 quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera 40:13 quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi 40:14 cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi 40:15 ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus 40:16 et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum 40:17 omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei 40:18 cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei 40:19 numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius 40:20 forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur 40:21 numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae 40:22 qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum 40:23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit 40:24 et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos 40:25 et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus 40:26 levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit 40:27 quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit 40:28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius 40:29 qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat 40:30 deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent 40:31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient 41:1 taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus 41:2 quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius 41:3 persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit 41:4 quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum 41:5 viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt 41:6 unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare 41:7 confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur 41:8 et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei 41:9 in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te 41:10 ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei 41:11 ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi 41:12 quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te 41:13 quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te 41:14 noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel 41:15 ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones 41:16 ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis 41:17 egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos 41:18 aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum 41:19 dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul 41:20 ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud 41:21 prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob 41:22 accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis 41:23 adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul 41:24 ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos 41:25 suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum 41:26 quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros 41:27 primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo 41:28 et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum 41:29 ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum 42:1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet 42:2 non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius 42:3 calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium 42:4 non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt 42:5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam 42:6 ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium 42:7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris 42:8 ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus 42:9 quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam 42:10 cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum 42:11 sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt 42:12 ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt 42:13 Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur 42:14 tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul 42:15 desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam 42:16 et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos 42:17 conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri 42:18 surdi audite et caeci intuemini ad videndum 42:19 quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini 42:20 qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies 42:21 et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret 42:22 ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde 42:23 quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura 42:24 quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius 42:25 et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit 43:1 et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu 43:2 cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te 43:3 quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te 43:4 ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua 43:5 noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te 43:6 dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae 43:7 et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum 43:8 educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt 43:9 omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere 43:10 vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit 43:11 ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator 43:12 ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus 43:13 et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud 43:14 haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes 43:15 ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester 43:16 haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam 43:17 qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt 43:18 ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini 43:19 ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina 43:20 glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo 43:21 populum istum formavi mihi laudem meam narrabit 43:22 non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel 43:23 non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in ture 43:24 non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis 43:25 ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor 43:26 reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris 43:27 pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati sunt in me 43:28 et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam 44:1 et nunc audi Iacob serve meus et Israhel quem elegi 44:2 haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi 44:3 effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam 44:4 et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas 44:5 iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Iacob et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israhel adsimilabitur 44:6 haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus 44:7 quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt adnuntient eis 44:8 nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et formator quem ego non noverim 44:9 plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur 44:10 quis formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile 44:11 ecce omnes participes eius confundentur fabri enim sunt ex hominibus convenient omnes stabunt et pavebunt et confundentur simul 44:12 faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis suae esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet 44:13 artifex lignarius extendit normam formavit illud in runcina fecit illud in angularibus et in circino tornavit illud et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo 44:14 succidit cedros tulit ilicem et quercum quae steterat inter ligna saltus plantavit pinum quam pluvia nutrivit 44:15 et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud 44:16 medium eius conbusit igni et de medio eius carnes comedit coxit pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit va calefactus sum vidi focum 44:17 reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu 44:18 nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intellegant corde suo 44:19 non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque sentiunt ut dicant medietatem eius conbusi igne et coxi super carbones eius panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam ante truncum ligni procidam 44:20 pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea 44:21 memento horum Iacob et Israhel quoniam servus meus es tu formavi te servus meus es tu Israhel non oblivisceris mei 44:22 delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua revertere ad me quoniam redemi te 44:23 laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate extrema terrae resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius quoniam redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur 44:24 haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus stabiliens terram et nullus mecum 44:25 irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens 44:26 suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda aedificabimini et deserta eius suscitabo 44:27 qui dico profundo desolare et flumina tua arefaciam 44:28 qui dico Cyro pastor meus es et omnem voluntatem meam conplebis qui dico Hierusalem aedificaberis et templo fundaberis 45:1 haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur 45:2 ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas aereas conteram et vectes ferreos confringam 45:3 et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel 45:4 propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me 45:5 ego Dominus et non est amplius extra me non est deus accinxi te et non cognovisti me 45:6 ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter 45:7 formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec 45:8 rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi eum 45:9 vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est 45:10 vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis 45:11 haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi 45:12 ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi 45:13 ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum 45:14 haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus 45:15 vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator 45:16 confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in confusione fabricatores errorum 45:17 Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi 45:18 quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius 45:19 non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta 45:20 congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem 45:21 adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me 45:22 convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius 45:23 in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et iurabit omnis lingua 45:24 ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei 45:25 in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel 46:1 conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem 46:2 contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit 46:3 audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva 46:4 usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo 46:5 cui adsimilastis me et adaequastis et conparastis me et fecistis similem 46:6 qui confertis aurum de sacculo et argentum statera ponderatis conducentes aurificem ut faciat deum et procidunt et adorant 46:7 portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non audiet de tribulatione non salvabit eos 46:8 mementote istud et fundamini redite praevaricatores ad cor 46:9 recordamini prioris saeculi quoniam ego sum Deus et non est ultra Deus nec est similis mei 46:10 adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet 46:11 vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meae et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud 46:12 audite me duro corde qui longe estis a iustitia 46:13 prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam 47:1 descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera 47:2 tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam discoperi umerum revela crus transi flumina 47:3 revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo 47:4 redemptor noster Dominus exercituum nomen illius Sanctus Israhel 47:5 sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum 47:6 iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti iugum tuum valde 47:7 et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui 47:8 et nunc audi haec delicata et habitans confidenter quae dicis in corde tuo ego sum et non est praeter me amplius non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem 47:9 venient tibi duo haec subito in die una sterilitas et viduitas universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem 47:10 et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua haec decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et praeter me non est altera 47:11 veniet super te malum et nescies ortum eius et inruet super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria quam nescies 47:12 sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior 47:13 defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi 47:14 ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammae non sunt prunae quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum 47:15 sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te 48:1 audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia 48:2 de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius 48:3 priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt 48:4 scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea 48:5 praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista 48:6 quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis 48:7 nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea 48:8 neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te 48:9 propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas 48:10 ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis 48:11 propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo 48:12 audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus 48:13 manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul 48:14 congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis 48:15 ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius 48:16 accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius 48:17 haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas 48:18 utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris 48:19 et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea 48:20 egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob 48:21 non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae 48:22 non est pax dicit Dominus impiis 49:1 audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei 49:2 et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me 49:3 et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te gloriabor 49:4 et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo 49:5 et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea 49:6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae 49:7 haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te 49:8 haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas 49:9 ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum 49:10 non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos 49:11 et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae exaltabuntur 49:12 ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi 49:13 laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur 49:14 et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei 49:15 numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui 49:16 ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis meis semper 49:17 venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a te exibunt 49:18 leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa 49:19 quia deserta tua et solitudines tuae et terra ruinae tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus et longe fugabuntur qui absorbebant te 49:20 adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem 49:21 et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant 49:22 haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt 49:23 et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum 49:24 numquid tolletur a forte praeda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit 49:25 quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui iudicaverunt te ego iudicabo et filios tuos ego salvabo 49:26 et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob 50:1 haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram 50:2 quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti 50:3 induam caelos tenebris et saccum ponam operimentum eorum 50:4 Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum 50:5 Dominus Deus aperuit mihi aurem ego autem non contradico retrorsum non abii 50:6 corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus 50:7 Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar 50:8 iuxta est qui iustificat me quis contradicet mihi stemus simul quis est adversarius meus accedat ad me 50:9 ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos 50:10 quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum 50:11 ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis 51:1 audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis 51:2 adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum 51:3 consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis 51:4 adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet 51:5 prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt 51:6 levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet 51:7 audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis 51:8 sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum 51:9 consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem 51:10 numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati 51:11 et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus 51:12 ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine mortali et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet 51:13 et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit caelos et fundavit terram et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis 51:14 cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet usque ad internicionem nec deficiet panis eius 51:15 ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et intumescunt fluctus eius Dominus exercituum nomen meum 51:16 posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te ut plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu 51:17 elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces 51:18 non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et non est qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos enutrivit 51:19 duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te 51:20 filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui 51:21 idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino 51:22 haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meae non adicies ut bibas illud ultra 51:23 et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus 52:1 consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus 52:2 excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion 52:3 quia haec dicit Dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini 52:4 quia haec dicit Dominus Deus in Aegyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum 52:5 et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores eius inique agunt dicit Dominus et iugiter tota die nomen meum blasphematur 52:6 propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum 52:7 quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus 52:8 vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion 52:9 gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem 52:10 paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri 52:11 recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio eius mundamini qui fertis vasa Domini 52:12 quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis praecedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israhel 52:13 ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde 52:14 sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum 52:15 iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt 53:1 quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est 53:2 et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum 53:3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum 53:4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum 53:5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus 53:6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum 53:7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum 53:8 de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum 53:9 et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius 53:10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur 53:11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit 53:12 ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit 54:1 lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus 54:2 dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida 54:3 ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit 54:4 noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius 54:5 quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabitur 54:6 quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus 54:7 ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te 54:8 in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus 54:9 sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et non increpem te 54:10 montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et foedus pacis meae non movebitur dixit miserator tuus Dominus 54:11 paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris 54:12 et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles 54:13 universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis 54:14 et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi 54:15 ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibi 54:16 ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum 54:17 omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus 55:1 o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac 55:2 quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra 55:3 inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles 55:4 ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentibus 55:5 ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quae non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israhel quia glorificavit te 55:6 quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est 55:7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum 55:8 non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque viae vestrae viae meae dicit Dominus 55:9 quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris 55:10 et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti 55:11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad quae misi illud 55:12 quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu 55:13 pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur 56:1 haec dicit Dominus custodite iudicium et facite iustitiam quia iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut reveletur 56:2 beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum 56:3 et non dicat filius advenae qui adheret Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum 56:4 quia haec dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae volui et tenuerint foedus meum 56:5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit 56:6 et filios advenae qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen eius ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum 56:7 adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis 56:8 ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israhel adhuc congregabo ad eum congregatos eius 56:9 omnes bestiae agri venite ad devorandum universae bestiae saltus 56:10 speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia 56:11 et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum 56:12 venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius 57:1 iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus 57:2 veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua 57:3 vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri et fornicariae 57:4 super quem lusistis super quem dilatastis os et eiecistis linguam numquid non vos filii scelesti semen mendax 57:5 qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum immolantes parvulos in torrentibus subter inminentes petras 57:6 in partibus torrentis pars tua haec est sors tua et ipsis effudisti libamen obtulisti sacrificium numquid super his non indignabor 57:7 super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum et illuc ascendisti ut immolares hostias 57:8 et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum quia iuxta me discoperuisti et suscepisti adulterum dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis dilexisti stratum eorum manu aperta 57:9 et ornasti te regi unguento et multiplicasti pigmenta tua misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos 57:10 in multitudine viae tuae laborasti non dixisti quiescam vitam manus tuae invenisti propterea non rogasti 57:11 pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es 57:12 ego adnuntiabo iustitiam tuam et opera tua non proderunt tibi 57:13 cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum 57:14 et dicam viam facite praebete iter declinate de semita auferte offendicula de via populi mei 57:15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum 57:16 non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam 57:17 propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui 57:18 vias eius vidi et dimisi eum et reduxi eum et reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius 57:19 creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum 57:20 impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum 57:21 non est pax dixit Deus meus impiis 58:1 clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum 58:2 me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt 58:3 quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis 58:4 ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester 58:5 numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino 58:6 nonne hoc est magis ieiunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe 58:7 frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris 58:8 tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te 58:9 tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest 58:10 cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies 58:11 et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae 58:12 et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietem 58:13 si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem 58:14 tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui os enim Domini locutum est 59:1 ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris eius ut non exaudiat 59:2 sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret 59:3 manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur 59:4 non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem 59:5 ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum 59:6 telae eorum non erunt in vestimentum neque operientur operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum 59:7 pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum 59:8 viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem 59:9 propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non adprehendet nos iustitia expectavimus lucem et ecce tenebrae splendorem et in tenebris ambulavimus 59:10 palpavimus sicut caeci parietem et quasi absque oculis adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis quasi mortui 59:11 rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbae meditantes gememus expectavimus iudicium et non est salutem et elongata est a nobis 59:12 multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus 59:13 peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii 59:14 et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi 59:15 et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo praedae patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius quia non est iudicium 59:16 et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et iustitia eius ipsa confirmavit eum 59:17 indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli 59:18 sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem reddet 59:19 et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit 59:20 et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob dicit Dominus 59:21 hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum 60:1 surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est 60:2 quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur 60:3 et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui 60:4 leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent 60:5 tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi 60:6 inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes 60:7 omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis meae glorificabo 60:8 qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas 60:9 me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te 60:10 et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui 60:11 et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur 60:12 gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur 60:13 gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum glorificabo 60:14 et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel 60:15 pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem 60:16 et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob 60:17 pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos iustitiam 60:18 non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio 60:19 non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam 60:20 non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui 60:21 populus autem tuus omnes iusti in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meae opus manus meae ad glorificandum 60:22 minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore eius subito faciam istud 61:1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem 61:2 ut praedicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes 61:3 ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum 61:4 et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in generationem et generationem 61:5 et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt 61:6 vos autem sacerdotes Domini vocabimini ministri Dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis 61:7 pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis 61:8 quia ego Dominus diligens iudicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis 61:9 et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus 61:10 gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis 61:11 sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus 62:1 propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur 62:2 et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit 62:3 et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui 62:4 non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur 62:5 habitabit enim iuvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te Deus tuus 62:6 super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis 62:7 et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra 62:8 iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti 62:9 quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis 62:10 transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos 62:11 ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo 62:12 et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta 63:1 quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum 63:2 quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari 63:3 torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi 63:4 dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meae venit 63:5 circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi 63:6 et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum 63:7 miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum 63:8 et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvator 63:9 in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi 63:10 ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos 63:11 et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui 63:12 qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum 63:13 qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem 63:14 quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae 63:15 adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se 63:16 tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum 63:17 quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae 63:18 quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam 63:19 facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos 64:1 utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent 64:2 sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur 64:3 cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt 64:4 a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te 64:5 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur 64:6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos 64:7 non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae 64:8 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos 64:9 ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos 64:10 civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata 64:11 domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas 64:12 numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer 65:1 quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen meum 65:2 expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas 65:3 populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper qui immolant in hortis et sacrificant super lateres 65:4 qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum 65:5 qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die 65:6 ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum 65:7 iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum 65:8 haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum 65:9 et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi 65:10 et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me 65:11 et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunae mensam et libatis super eam 65:12 numerabo vos in gladio et omnes in caede corruetis pro eo quod vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et quae nolui elegistis 65:13 propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis 65:14 ecce servi mei laetabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis 65:15 et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio 65:16 in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni traditae sunt angustiae priores et quia absconditae sunt ab oculis nostris 65:17 ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor 65:18 sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum eius gaudium 65:19 et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris 65:20 non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit 65:21 et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructum earum 65:22 non aedificabunt et alius habitabit non plantabunt et alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum eorum inveterabunt 65:23 electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis 65:24 eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam 65:25 lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus 66:1 haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae 66:2 omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos 66:3 qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est 66:4 unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt 66:5 audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur 66:6 vox populi de civitate vox de templo vox Domini reddentis retributionem inimicis suis 66:7 antequam parturiret peperit antequam veniret partus eius peperit masculum 66:8 quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos 66:9 numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus tuus 66:10 laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam 66:11 ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius 66:12 quia haec dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis 66:13 quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos et in Hierusalem consolabimini 66:14 videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et indignabitur inimicis suis 66:15 quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigae eius reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis 66:16 quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino 66:17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem simul consumentur dicit Dominus 66:18 ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et videbunt gloriam meam 66:19 et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus 66:20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini 66:21 et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit Dominus 66:22 quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum 66:23 et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus 66:24 et egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis omni carni .