1:1 primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere 1:2 usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est 1:3 quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei 1:4 et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum 1:5 quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies 1:6 igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel 1:7 dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate 1:8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae 1:9 et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum 1:10 cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis 1:11 qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum 1:12 tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter 1:13 et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi 1:14 hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius 1:15 et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti 1:16 viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum 1:17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius 1:18 et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius 1:19 et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis 1:20 scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius 1:21 oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus 1:22 incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis 1:23 et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam 1:24 et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum 1:25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum 1:26 et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis 2:1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco 2:2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes 2:3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum 2:4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis 2:5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt 2:6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes 2:7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt 2:8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus 2:9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam 2:10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani 2:11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei 2:12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse 2:13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti 2:14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea 2:15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia 2:16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel 2:17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt 2:18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt 2:19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi 2:20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus 2:21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit 2:22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis 2:23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis 2:24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo 2:25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear 2:26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe 2:27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem 2:28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua 2:29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem 2:30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius 2:31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem 2:32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus 2:33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis 2:34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis 2:35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 2:36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis 2:37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres 2:38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus 2:39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster 2:40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava 2:41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia 2:42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus 2:43 fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis 2:44 omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia 2:45 possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat 2:46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis 2:47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum 3:1 Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam 3:2 et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum 3:3 is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet 3:4 intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos 3:5 at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis 3:6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula 3:7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae 3:8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum 3:9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum 3:10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi 3:11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes 3:12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare 3:13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti 3:14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis 3:15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus 3:16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum 3:17 et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri 3:18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic 3:19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata 3:20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum 3:21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum 3:22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis 3:23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe 3:24 et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos 3:25 vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae 3:26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua 4:1 loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei 4:2 dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis 4:3 et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera 4:4 multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia 4:5 factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem 4:6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali 4:7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos 4:8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores 4:9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est 4:10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus 4:11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli 4:12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri 4:13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant 4:14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere 4:15 iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem 4:16 dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare 4:17 sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum 4:18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu 4:19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate 4:20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui 4:21 at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat 4:22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis 4:23 dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent 4:24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 4:25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 4:26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius 4:27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel 4:28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri 4:29 et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum 4:30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu 4:31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia 4:32 multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia 4:33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis 4:34 neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant 4:35 et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat 4:36 Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere 4:37 cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum 5:1 vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum 5:2 et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit 5:3 dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri 5:4 nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo 5:5 audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant 5:6 surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt 5:7 factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit 5:8 respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti 5:9 Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te 5:10 confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum 5:11 et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec 5:12 per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis 5:13 ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus 5:14 magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum 5:15 ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum 5:16 concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes 5:17 exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo 5:18 et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica 5:19 angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit 5:20 ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius 5:21 qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur 5:22 cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt 5:23 dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus 5:24 ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret 5:25 adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum 5:26 tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur 5:27 et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum 5:28 dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius 5:29 respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus 5:30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno 5:31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum 5:32 et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi 5:33 haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos 5:34 surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri 5:35 dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis 5:36 ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum 5:37 post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt 5:38 et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur 5:39 si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi 5:40 et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos 5:41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati 5:42 omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum 6:1 in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum 6:2 convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis 6:3 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus 6:4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus 6:5 et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum 6:6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus 6:7 et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei 6:8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo 6:9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano 6:10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur 6:11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum 6:12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium 6:13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem 6:14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses 6:15 et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli 7:1 dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent 7:2 qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram 7:3 et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero 7:4 tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis 7:5 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium 7:6 locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis 7:7 et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto 7:8 et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas 7:9 et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo 7:10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam 7:11 venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri 7:12 cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum 7:13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius 7:14 mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque 7:15 et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri 7:16 et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem 7:17 cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto 7:18 quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph 7:19 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur 7:20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui 7:21 exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium 7:22 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis 7:23 cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel 7:24 et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio 7:25 existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt 7:26 sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum 7:27 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos 7:28 numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium 7:29 fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos 7:30 et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi 7:31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini 7:32 ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare 7:33 dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est 7:34 videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum 7:35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo 7:36 hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta 7:37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me 7:38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis 7:39 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum 7:40 dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei 7:41 et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum 7:42 convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel 7:43 et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem 7:44 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat 7:45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David 7:46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob 7:47 Salomon autem aedificavit illi domum 7:48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit 7:49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est 7:50 nonne manus mea fecit haec omnia 7:51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos 7:52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis 7:53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis 7:54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum 7:55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei 7:56 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum 7:57 et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus 7:58 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum 7:59 positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius 8:1 facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos 8:2 curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum 8:3 Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam 8:4 igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum 8:5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum 8:6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat 8:7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt 8:8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate 8:9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum 8:10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna 8:11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos 8:12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres 8:13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur 8:14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem 8:15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum 8:16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu 8:17 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum 8:18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam 8:19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum 8:20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri 8:21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo 8:22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui 8:23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse 8:24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis 8:25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant 8:26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta 8:27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem 8:28 et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam 8:29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum 8:30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis 8:31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum 8:32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum 8:33 in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius 8:34 respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo 8:35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum 8:36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari 8:37 [] 8:38 et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum 8:39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens 8:40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream 9:1 Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum 9:2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem 9:3 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo 9:4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris 9:5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris 9:6 [] 9:7 sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes 9:8 surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum 9:9 et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit 9:10 erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine 9:11 et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat 9:12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat 9:13 respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem 9:14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum 9:15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel 9:16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati 9:17 et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto 9:18 et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est 9:19 et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot 9:20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei 9:21 stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum 9:22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus 9:23 cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent 9:24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent 9:25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta 9:26 cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus 9:27 Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu 9:28 et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini 9:29 loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum 9:30 quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum 9:31 ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur 9:32 factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae 9:33 invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus 9:34 et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit 9:35 et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum 9:36 in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat 9:37 factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo 9:38 cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos 9:39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas 9:40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit 9:41 dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam 9:42 notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino 9:43 factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium 10:1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica 10:2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper 10:3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli 10:4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei 10:5 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus 10:6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare 10:7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant 10:8 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen 10:9 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam 10:10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus 10:11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram 10:12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli 10:13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca 10:14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum 10:15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris 10:16 hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum 10:17 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam 10:18 et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium 10:19 Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te 10:20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos 10:21 descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis 10:22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te 10:23 introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum 10:24 altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis 10:25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit 10:26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum 10:27 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant 10:28 dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem 10:29 propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me 10:30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait 10:31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei 10:32 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare 10:33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino 10:34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus 10:35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi 10:36 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus 10:37 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes 10:38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo 10:39 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno 10:40 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri 10:41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis 10:42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum 10:43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum 10:44 adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum 10:45 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est 10:46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum 10:47 tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos 10:48 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus 11:1 audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei 11:2 cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione 11:3 dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis 11:4 incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens 11:5 ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me 11:6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli 11:7 audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca 11:8 dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum 11:9 respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris 11:10 hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum 11:11 et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me 11:12 dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri 11:13 narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus 11:14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua 11:15 cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio 11:16 recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto 11:17 si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum 11:18 his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit 11:19 et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis 11:20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum 11:21 et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum 11:22 pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam 11:23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino 11:24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino 11:25 profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam 11:26 et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani 11:27 in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam 11:28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio 11:29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus 11:30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli 12:1 eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia 12:2 occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio 12:3 videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum 12:4 quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo 12:5 et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo 12:6 cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem 12:7 et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius 12:8 dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me 12:9 et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre 12:10 transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo 12:11 et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum 12:12 consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes 12:13 pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode 12:14 et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam 12:15 at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est 12:16 Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt 12:17 annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum 12:18 facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset 12:19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est 12:20 erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo 12:21 statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos 12:22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis 12:23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit 12:24 verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur 12:25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus 13:1 erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus 13:2 ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos 13:3 tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos 13:4 et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum 13:5 et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio 13:6 et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu 13:7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei 13:8 resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide 13:9 Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum 13:10 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas 13:11 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret 13:12 tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini 13:13 et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam 13:14 illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt 13:15 post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite 13:16 surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite 13:17 Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea 13:18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto 13:19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum 13:20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam 13:21 et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta 13:22 et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas 13:23 huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum 13:24 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel 13:25 cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere 13:26 viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est 13:27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt 13:28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum 13:29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento 13:30 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his 13:31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem 13:32 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est 13:33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te 13:34 quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia 13:35 ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem 13:36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem 13:37 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem 13:38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari 13:39 in hoc omnis qui credit iustificatur 13:40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis 13:41 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis 13:42 exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec 13:43 cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei 13:44 sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini 13:45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes 13:46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes 13:47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae 13:48 audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam 13:49 disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem 13:50 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis 13:51 at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium 13:52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto 14:1 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo 14:2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres 14:3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum 14:4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis 14:5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos 14:6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant 14:7 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat 14:8 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret 14:9 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat 14:10 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos 14:11 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi 14:12 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare 14:13 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes 14:14 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 14:15 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas 14:16 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra 14:17 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent 14:18 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse 14:19 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben 14:20 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam 14:21 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei 14:22 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt 14:23 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam 14:24 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam 14:25 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt 14:26 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei 14:27 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis 15:1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri 15:2 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione 15:3 illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus 15:4 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis 15:5 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi 15:6 conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc 15:7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere 15:8 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis 15:9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum 15:10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus 15:11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi 15:12 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos 15:13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me 15:14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo 15:15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est 15:16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud 15:17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec 15:18 notum a saeculo est Domino opus suum 15:19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum 15:20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine 15:21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur 15:22 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus 15:23 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem 15:24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus 15:25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo 15:26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi 15:27 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem 15:28 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario 15:29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete 15:30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam 15:31 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione 15:32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt 15:33 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos 15:34 [] 15:35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini 15:36 post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant 15:37 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus 15:38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum 15:39 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum 15:40 Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus 15:41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias 16:1 pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili 16:2 huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres 16:3 hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset 16:4 cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis 16:5 et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie 16:6 transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia 16:7 cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu 16:8 cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem 16:9 et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos 16:10 ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis 16:11 navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim 16:12 et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes 16:13 die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant 16:14 et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo 16:15 cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos 16:16 factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando 16:17 haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis 16:18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora 16:19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes 16:20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei 16:21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani 16:22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi 16:23 et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos 16:24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno 16:25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant 16:26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt 16:27 expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos 16:28 clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus 16:29 petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae 16:30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam 16:31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua 16:32 et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius 16:33 et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo 16:34 cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo 16:35 et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos 16:36 nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace 16:37 Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant 16:38 et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent 16:39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem 16:40 exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt 17:1 cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum 17:2 secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis 17:3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis 17:4 et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae 17:5 zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum 17:6 et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt 17:7 quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum 17:8 concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec 17:9 et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos 17:10 fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt 17:11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent 17:12 et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci 17:13 cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem 17:14 statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi 17:15 qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt 17:16 Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem 17:17 disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant 17:18 quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis 17:19 et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina 17:20 nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse 17:21 Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi 17:22 stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video 17:23 praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis 17:24 Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat 17:25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia 17:26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum 17:27 quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum 17:28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus 17:29 genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile 17:30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant 17:31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis 17:32 cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum 17:33 sic Paulus exivit de medio eorum 17:34 quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis 18:1 post haec egressus ab Athenis venit Corinthum 18:2 et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos 18:3 et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis 18:4 [] 18:5 cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum 18:6 contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam 18:7 et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae 18:8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur 18:9 dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas 18:10 propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate 18:11 sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei 18:12 Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal 18:13 dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum 18:14 incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem 18:15 si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse 18:16 et minavit eos a tribunali 18:17 adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat 18:18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum 18:19 devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis 18:20 rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit 18:21 sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso 18:22 et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam 18:23 et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos 18:24 Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis 18:25 hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis 18:26 hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei 18:27 cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant 18:28 vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum 19:1 factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos 19:2 dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus 19:3 ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Iohannis baptismate 19:4 dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum 19:5 his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu 19:6 et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant 19:7 erant autem omnes viri fere duodecim 19:8 introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei 19:9 cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni 19:10 hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles 19:11 virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli 19:12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur 19:13 temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat 19:14 erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant 19:15 respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis 19:16 et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa 19:17 hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu 19:18 multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos 19:19 multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium 19:20 ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur 19:21 his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre 19:22 mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia 19:23 facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via 19:24 Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum 19:25 quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis 19:26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt 19:27 non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit 19:28 his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum 19:29 et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli 19:30 Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli 19:31 quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum 19:32 alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent 19:33 de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo 19:34 quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum 19:35 et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis 19:36 cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere 19:37 adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram 19:38 quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem 19:39 si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit absolvi 19:40 nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius et cum haec dixisset dimisit ecclesiam 20:1 postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam 20:2 cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam 20:3 ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam 20:4 comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus 20:5 hii cum praecessissent sustinebant nos Troade 20:6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem 20:7 in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem 20:8 erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati 20:9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus 20:10 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est 20:11 ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est 20:12 adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime 20:13 nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus 20:14 cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen 20:15 et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum 20:16 proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis 20:17 a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae 20:18 qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim 20:19 serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum 20:20 quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos 20:21 testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum 20:22 et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans 20:23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent 20:24 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei 20:25 et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei 20:26 quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium 20:27 non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis 20:28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo 20:29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi 20:30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se 20:31 propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum 20:32 et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus 20:33 argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi 20:34 ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae 20:35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere 20:36 et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit 20:37 magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum 20:38 dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem 21:1 cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara 21:2 et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen ascendentes navigavimus 21:3 cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus 21:4 inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam 21:5 et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus 21:6 et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua 21:7 nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos 21:8 alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum 21:9 huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes 21:10 et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus 21:11 is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium 21:12 quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam 21:13 tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu 21:14 et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat 21:15 post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem 21:16 venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum 21:17 et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres 21:18 sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores 21:19 quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius 21:20 at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis 21:21 audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi 21:22 quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse 21:23 hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super se 21:24 his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem 21:25 de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione 21:26 tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio 21:27 dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes 21:28 viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum 21:29 viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus 21:30 commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae 21:31 quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem 21:32 qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum 21:33 tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset 21:34 alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra 21:35 et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi 21:36 sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum 21:37 et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti 21:38 nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum 21:39 et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum 21:40 et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens 22:1 viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem 22:2 cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium 22:3 et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie 22:4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres 22:5 sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur 22:6 factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa 22:7 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris 22:8 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris 22:9 et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum 22:10 et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere 22:11 et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum 22:12 Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis 22:13 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum 22:14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius 22:15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti 22:16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius 22:17 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis 22:18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me 22:19 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te 22:20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum 22:21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te 22:22 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere 22:23 vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem 22:24 iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei 22:25 et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare 22:26 quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est 22:27 accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam 22:28 et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum 22:29 protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum 22:30 postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos 23:1 intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem 23:2 princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius 23:3 tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti 23:4 et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis 23:5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices 23:6 sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor 23:7 et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo 23:8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur 23:9 factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus 23:10 et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra 23:11 sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari 23:12 facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum 23:13 erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant 23:14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum 23:15 nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum 23:16 quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo 23:17 vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi 23:18 et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi 23:19 adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi 23:20 ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo 23:21 tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum 23:22 tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset 23:23 et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis 23:24 et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem 23:25 [] 23:26 scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem 23:27 virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est 23:28 volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum 23:29 quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen 23:30 et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te 23:31 milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem 23:32 et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra 23:33 qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum 23:34 cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia 23:35 audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum 24:1 post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum 24:2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam 24:3 semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione 24:4 ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia 24:5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum 24:6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus 24:7 [] 24:8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum 24:9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere 24:10 respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam 24:11 potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem 24:12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate 24:13 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me 24:14 confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt 24:15 spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum 24:16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper 24:17 post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota 24:18 in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu 24:19 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me 24:20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio 24:21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis 24:22 distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos 24:23 iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei 24:24 post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum 24:25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te 24:26 simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo 24:27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum 25:1 Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea 25:2 adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum 25:3 postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via 25:4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum 25:5 qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum 25:6 demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci 25:7 qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare 25:8 Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi 25:9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me 25:10 dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti 25:11 si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello 25:12 tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis 25:13 et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum 25:14 et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus 25:15 de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem 25:16 ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina 25:17 cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum 25:18 de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum 25:19 quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere 25:20 haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis 25:21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem 25:22 Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum 25:23 altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus 25:24 et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius 25:25 ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere 25:26 de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam 25:27 sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare 26:1 Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere 26:2 de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie 26:3 maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias 26:4 et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei 26:5 praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus 26:6 et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus 26:7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex 26:8 quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat 26:9 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere 26:10 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam 26:11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates 26:12 in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum 26:13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant 26:14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare 26:15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris 26:16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi 26:17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te 26:18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me 26:19 unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis 26:20 sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes 26:21 hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere 26:22 auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses 26:23 si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus 26:24 haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt 26:25 at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor 26:26 scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est 26:27 credis rex Agrippa prophetis scio quia credis 26:28 Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri 26:29 et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his 26:30 et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis 26:31 et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste 26:32 Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem 27:1 ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae 27:2 ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense 27:3 sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere 27:4 et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii 27:5 et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae 27:6 et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam 27:7 et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem 27:8 et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa 27:9 multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus 27:10 dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio 27:11 centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur 27:12 et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum 27:13 adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam 27:14 non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo 27:15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur 27:16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham 27:17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur 27:18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt 27:19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt 27:20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae 27:21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam 27:22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis 27:23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio 27:24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum 27:25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi 27:26 in insulam autem quandam oportet nos devenire 27:27 sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem 27:28 qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim 27:29 timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri 27:30 nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere 27:31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis 27:32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere 27:33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes 27:34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit 27:35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare 27:36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum 27:37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex 27:38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare 27:39 cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem 27:40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus 27:41 et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris 27:42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret 27:43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire 27:44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram 28:1 et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis 28:2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus 28:3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius 28:4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere 28:5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est 28:6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum 28:7 in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit 28:8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum 28:9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur 28:10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant 28:11 post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum 28:12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo 28:13 inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos 28:14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam 28:15 et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam 28:16 cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite 28:17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum 28:18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me 28:19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare 28:20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum 28:21 at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum 28:22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur 28:23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam 28:24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant 28:25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros 28:26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis 28:27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos 28:28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient 28:29 [] 28:30 mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum 28:31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione .