521.
Sed, mi amice, malum haereditarium non aliunde est quam ex parentibus; non quidem ipsum malum, quod homo actualiter committit, sed inclinatio ad illud. Quod ita sit, quisque agnoscet, modo rationem,
adjungat experientiis. Quis non scit quod filii nascantur in communem similitudinem suorum parentum quoad facies, ac mores et animos, et quoque nepotes et pronepotes in avorum et atavorum, et quod inde
a multis internoscantur familiae, et quoque nationes; sicut Africanae ab Europaeis, Neapolitanae a Germanis, Angli a Gallis, et sic porro? Et quis non cognoscit Judaeum a facie, oculis, loquelis
et gestibus? Et si potuissetis sentire sphaeram vitae exundantem ex cujusvis nativa indole, potuisses similiter convinci de similitudine animorum et mentium. [2.] Ex his sequitur, quod homo non nascatur
in ipsa mala, sed modo in inclinationem ad mala, sed procliviorem plus aut minus ad particularia; quare post mortem nullus judicatur ex aliquo malo haereditario, sed ex actualibus, quae ipse commisit.
Hoc etiam evidens est ex hoc statuto Domini: "Non morietur pater propter filium, et filius non morietur propter patrem, quisque ex peccato suo morietur" (Deut. xxiv. 16). Hoc mihi certum factum
est in mundo spirituali ex infantibus qui moriuntur, quod modo inclinent ad mala, ita quod velint, at usque non [1]faciant illa; educantur enim sub auspicio Domini, et salvantur. [3.] Supradicta
illa inclinatio et proclivitas ad mala a parentibus traducta in liberos et in posteros, unice frangitur per novam nativitatem a Domino, quae vocatur regeneratio; absque hac inclinatio illa non modo non
interrupta manet, sed etiam a successivis parentibus accrescit, et proclivior ad mala fit, et tandem ad omne genus eorum. Inde est quod Judaei adhuc sint imagines Judae patris eorum, qui Canaanitidem
in uxorem duxit, et ex adulterio cum Thamare nuru sua tres eorum stirpes genuit. Quare hoc haereditarium successu temporis apud illos ita adauctum est, usque ut non possint amplecti religionem Christianam
ex fide cordis: dicitur, quod non possint, quia interior mentis eorum voluntas adversatur, et haec voluntas dat non posse.