394.
[I.] Quod tres Amores universales sint, Amore Caeli, Amor Mundi, et Amor Sui. Exordium fit ex tribus his amoribus, quia sunt universales et fundamentales omnium, et quia charitas commune habet cum
unoquovis ex illis: nam per Amorem Caeli intelligitur amor in Dominum, et quoque amor erga proximum, et quia uterque ille spectat usum ut finem, vocari potest amor usuum. Amor Mundi non solum est amor
opum et possessionum, sed etiam amor omnium quae mundus suppeditat, et delectat sensus corporis, ut pulchritudo oculos, harmonia aures, fragrantia nares, lautitiae linguam, mulcimina cutem; tum etiam,
decori amictus, commodae habitationes, consortia, ita omnes jucunditates ex his, et ex pluribus aliis objectis. Amor Sui non solum est amor honoris, gloriae, famae, eminentiae, sed etiam amor merendi
et ambiendi functiones, et sic regnandi super alios. Quod charitas commune cum unoquovis ex tribus illis amoribus habeat, est quia charitas in se spectata est amor usuum; charitas enim vult proximo
facere bonum (et bonum est idem cum usu), et quisque ex illis amoribus usus spectat ut suos fines, amor caeli usus spirituales, amor mundi usus naturales qui nuncupari possunt civiles, et amor sui
usus corporeos, qui etiam nuncupari possunt domestici pro se et suis.