Last Judgment (Post) (Rogers) n. 1

Next Number See English 

1. DE ULTIMO JUDICIO De Anglis Angli apparent paulo ad dextrum, anterius in plano mox supra caput; lux apud illos apparet interior, quam apud alios in Christiano orbe, qua luce recipitur spirituale influens desuper, perspiciunt momento quod influit, ac momento recipiunt, nec demittunt id ita crasse in naturale suum, sicut alii; inde est quod etiam spirituale in naturali appareat clarum, aliis autem obscurius, sed sunt illi qui tales, qui rectum et sincerum amaverunt, et ex recto et sincero egerunt, et qui simul de Deo ex religione [cogitarunt].


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church