657.
Quod per 'infimas, secundanas et tertianas' significentur scientifica, rationalia et intellectualia, inde quoque sequitur: sunt tres gradus intellectualium in homine; ejus infimum est scientificum,
medium est rationale, supremum est intellectuale; haec ita distincta sunt inter se ut nusquam confundantur; sed quod homo hoc nesciat, causa est quod in sensuali et scientifico solum vitam ponat; et cum
ei inhaeret, ne quidem scire potest quod rationale ejus sit a scientifico distinctum, minus tunc quod intellectuale; cum tamen ita se res habet quod Dominus per intellectuale apud hominem influat in
ejus rationale, et per rationale in scientificum memoriae, inde vita sensuum, visus et auditus; hic est verus influxus, et hoc est verum commercium animae cum corpore; absque influxu vitae Domini in
intellectualia apud hominem (seu potius in voluntaria, et per voluntaria in intellectualia, et per intellectualia in rationalia, et per rationalia in ejus scientifica quae sunt memoriae) {1} nusquam
dari potest vita apud hominem: et tametsi homo in falsis est et malis, usque tamen est influxus vitae Domini per voluntaria et intellectualia, sed recipiuntur illa quae influunt, in parte rationali secundum
ejus formam; et facit ut homo possit ratiocinari, possit reflectere, possit intelligere quid verum et bonum; sed de his, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; tum quomodo se habet vita
apud bruta. @1 Parentheses inserted by Ed.$