4281.
Per quod `luxata vola femoris Jacobi in luctando illo cum eo significetur quod prorsus illa conjunctio in Jacobi posteris laesa et emota, constare potest (c)a significatione `luxari' in illo sensu,
quod sit emoveri et sic laedi; quod `vola femoris' sit conjunctio, ex illis quae supra n. 4280 dicta sunt, patet; et quod `Jacob' in Verbo, non solum sit Jacob, sed etiam omnes ejus posteri, constat
ex qua plurimis locis, ut Num. xxiii 7, 10, 21, 23; xxiv 5, 17, 19; Deut. xxxiii 10; Esai. xl 27; xliii 1, 22; xliv 1, 2, 21; xlviii 12; lix 20; Jer. x 16, 25; xxx 7, 10, 18; xxxi 7, 11; xlvi 27,
28; Hos. x 11; Amos vii 2; Mich. ii 12; iii 8; Ps. xiv 7; xxiv 6; lix 14 [A.V. 13]; lxxviii 5; xcix 4; et alibi. [2] Quod Jacob et ejus posteri tales fuerint ut (o)apud illos amor caelestis spiritualis
cum bono naturali non conjungi potuerit, hoc est, homo internus seu spiritualis cum externo seu naturali, patet a singulis quae de gente illa in Verbo relata sunt; non enim sciverunt nec scire
volebant quid internus seu spiritualis homo, quapropter {1} nec illis revelatum id fuit; crediderunt enim quod nihil apud hominem daretur quam externum et naturale; in omni illorum cultu nec aliud
spectabant, usque adeo ut cultus Divinus illis {2} non fuerit aliter quam idololatricus, nam cum internus cultus ab externo separatur, non est nisi idololatricus; Ecclesia, quae apud illos instituta
fuit {3}, non fuit Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae, quare Ecclesia illa appellatur Ecclesia repraesentativa {4}; quod repraesentativum Ecclesiae dari possit apud tales, videatur
n. 1361, 3670, 4208; in repraesentationibus enim non reflectitur super personam sed super rem quae repraesentatur; quapropter non solum personae repraesentarunt Divina, caelestia et spiritualia, sed
etiam res inanimatae, sicut Aharonis vestes, arca, altare, boves et oves quae sacrificabantur, candelabrum cum lucernis, panis dispositionis super mensa aurea, oleum quo ungebantur, (o)tura, ac
similia alia; inde erat quod reges aeque mali quam boni repraesentarent regium Domini, et summi sacerdotes aeque mali quam boni, illa quae Divini Sacerdotii Domini sunt, quando functi sunt munere suo
(o)in externa forma secundum statuta et praecepta: ut itaque apud illos repraesentativum Ecclesiae existeret, data illis erant talia statuta et tales leges per manifestam revelationem quae prorsus
repraesentativae essent, quapropter quamdiu in illis erant, (c)et illa stricte observabant, tamdiu repraesentare potuerunt; at quando deflexerunt ab illis, ut ad statuta (o)et leges aliarum gentium,
et imprimis ad cultum alius Dei, tunc privabant se facultate repraesentandi, idcirco {5} per media externa quae erant captivitates, clades, minae, miracula, adigebantur ad leges et ad statuta
vere repraesentativa, non autem per media interna, prout illi qui cultum internum habent in externo. Haec significantur per quod `luxata vola femoris Jacobi' in sensu interno historico, qui spectat
Jacobum et ejus posteros. @1 i etiam$ @2 apud illos$ @3 quod apud illos Ecclesia instituta fuerit$ @4 quae Ecclesia repraesentativa appellanda$ @5 quapropter$