3353.
GENESEOS CAPUT VIGESIMUM SEXTUM
Maxima pars hominum credit quod interitura sint omnia quae in mundo aspectabili, cum ultimum judicium venit, quod nempe conflagrabit
terra, sol et luna dissipabuntur, et sidera evanescent et quod novum caelum et nova terra postea exsurgent; eam opinionem ceperunt ex revelationibus propheticis in quibus talia memorantur sed
quod aliter se res habeat, constare potest ab illis quae de Ultimum Judicio prius n. 900, 931, 1850, 2117-2133 ostensa sunt; inde patet quod Ultimum Judicium non aliud sit quam finis Ecclesiae apud unam
gentem ac initium ejus apud aliam, qui finis et quod initium tunc existit quando nulla amplius agnitio Domini, seu quod idem quando nulla fides; nulla agnitio seu nulla fides est cum nulla charitas,
nam fides nusquam dabilis est quam apud illos qui in charitate sunt; quod tunc Ecclesiae finis sit et ejus translatio ad alios, patet evidenter ab omnibus illis quae Ipse Dominus de ultimo illo die
seu de consummatione saeculi docuit et praedixit apud Evangelistas, nempe apud Matthaeum xxiv, apud Marcum xiii et apud Lucam xxi. Sed quia illa absque clave, qui est sensus internus, a nemine comprehendi
possunt, licet per vices illa quae ibi, evolvere; hic nunc primum haec quae apud Matthaeum, [2] Accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes, Dic nobis quando ista fient, et quodnam
signum Tui adventus et consummationis saeculi: et respondens Jesus dixit illis;
Videte ne quis vos seducat, multi enim venient in nomine Meo, dicentes, Ego sum Christus; et multos seducent:
audituri autem estis bella, et rumores bellorum; videte ne turbemini; oportet enim omnia fieri, sed nondum {1}est finis. Excitabitur namque gens contra gentem, et regnum contra
regnum; et erunt fames, et pestes et terrae motus variis locis. Omnia vero haec initium dolorum, xxiv 3-8;
qui in sensu litterae manent, non scire possunt num haec et quae sequuntur
in illo capite, dicta sint de destructione Hierosolymae et {2}dispersione gentis Judaicae, vel num de fine dierum qui Ultimum Judicium vocatur; at qui in sensu interno sunt, clare vident quod hic de fine
Ecclesiae agatur, qui finis est qui hic et alibi vocatur adventus Domini et consummatio saeculi: et quia ille finis intelligitur, sciri potest quod omnia illa significent talia quae sunt Ecclesiae;
quid autem significant, constare potest a singulis in sensu interno: ut, quod `multi venient in nomine Meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent'; ibi `nomen' non significat nomen, nec `Christus'
Christum, sed `nomen' significat illud per quod colitur Dominus, n. 2724, 3006; et `Christus' ipsum verum, n. 3009, 3010; ita quod venturi qui dicent, hoc esse fidei, seu hoc esse verum, cum tamen
nec fidei sit, nec verum, sed falsum: quod `audituri sint bella et rumores bellorum' est quod existent de veris disceptationes et lites, quae sunt bella in sensu spirituali: quod `excitabitur gens
contra gentem, et regnum contra regnum' significat quod pugnaturum malum cum malo, et falsum cum falso; quod `gens' sit bonum, at in opposito sensu malum, videatur n. 1259, 1260, 1416, 1849, et quod
`regnum' sit verum, {3}at in opposito sensu falsum, n. 1672, 2547: `et erunt fames et pestes, et terrae motus variis locis' est quod amplius nullae cognitiones boni et veri, ac ita quod Ecclesiae status
sit mutatus, quod est `terrae motus.' @1 erit$ @2 dissipatione$ @3 sed$