Conv. Calvin (Whitehead) n. 1

Previous Number Next Number See English 

1. Legi Athanasii Symbolum coram Calvino, et cum {2}his ibi. Est fides recta, ut credamus et confiteamur quod Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius, Deus et Homo est, Deus ex substantia Patris, ante saecula genitus, et homo ex {3}substantiis in saecula natus. {4}Qui licet Deus et Homo, non duo tamen, sed unus est Christus. Unus autem non conversione Divinitatis in carnem, {5}sed assumtione humanitatis in Deum. Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae; nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et Homo unus est Christus. @1 Symbolo T; symbolum A$ @2 his A; haec T$ @3 ex substantiis A; ex substantia [Matris] T$ @4 Qui licet Deus et Homo A; Qui licet Deus [sit] et Homo T$ @5 Sed assumtione T; sed conversione A$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church