1.
DOCTRINA VITAE PRO NOVA HIEROSOLYMA.
(I.) QUOD OMNIS RELIGIO SIT VITAE, ET QUOD VITA EJUS SIT FACERE BONUM. Omnis homo, cui est religio, scit et agnoscit, quod qui bene vivit, salvetur, et quod qui
male vivit, condemnetur: scit enim et agnoscit, quod, qui bene vivit, bene cogitet, non solum de Deo, sed etiam de proximo; non autem qui male vivit. Vita hominis est ejus amor; et quod homo amat,
non modo libenter facit, sed etiam libenter cogitat. Quod itaque dicatur, quod vita sit facere bonum, est quia facere bonum unum agit cum cogitare bonum; quae si non unum agunt apud hominem, non sunt
vitae ejus. Sed haec in sequentibus demonstranda sunt.