310.
In sensu spirituali, per homicidia intelliguntur omnes modi occidendi et perdendi animas hominum, qui sunt varii et multiplices; sicut avertere illos a Deo, religione, et cultu Divino, injiciendo scandala
contra illa, et persuadendo talia quae faciunt aversionem, et quoque aversationem. Tales sunt omnes diaboli et satanae in inferno, cum quibus violatores et prostitutores sanctitatum ecclesiae
in hoc mundo conjuncti sunt. Illi qui animas per falsa destruunt, intelliguntur per Regem abyssi, vocatum "Abaddon" aut "Apollyon" hoc est, perditor, in Apocalypsi ([1]ix. 11): et in Verbo Prophetico
per "occisos," ut in his, "Dixit Jehovah Deus, pasce oves Occisionis, quas possessores earum occiderunt" (Sach. xi. 4, 5, 7). "Occisi sumus omni die, reputati sumus sicut grex mactationis" (Psalm.
xliv. 23, 24 [B.A. 22, 23]). "Venturos radicabit Jacob....; num juxta caedem occisorum ejus occisus est?" (Esai. xxvii. 6, 7.) "[2]Fur non venit, nisi ut furetur et mactet" oves..; "Ego veni
ut vitam et abundantiam habeant" (Joh. x. 10). (Praeter alibi, ut Esai. xiv. 21; xxvi. 21; [3]Ezech. xxxvii. 9; Jerem. iv. 31; xii. 3; Apoc. ix. 4[, 5]; xi. 7.) Inde est quod Diabolus dicatur "Homicida
ab initio" (Joh. viii. 44).