45.
Interrogati etiam sunt de Sole mundi, qualiter ille ex tellure illorum apparet; ajebant quod magnus, et quod major ibi appareat quam ex aliis telluribus; dicebant hoc se scire ex idea aliorum spirituum
de sole. Ulterius dicebant, quod temperies illis esset media, nec calida nimis nec frigida; dicere illis tunc dabatur, quod ita provisum sit illis a Domino, ut non illis nimius calor ex eo quod Tellus
illorum propinquior Soli esset quam tellures aliae, quoniam calor non venit ex propinquitate ad solem, sed ab athmosphaerae aereae altitudine et densitate, ut patet a frigore super montibus altis
etiam in climatibus calidis; tum quoque quod calor varietur secundum radiorum solis incidentiam rectam et obliquam, ut patet a temporibus hyemis et aestatis in unaquavis regione. Haec sunt quae de Spiritibus
et Incolis telluris Mercurii datum est scire.