146.
Visi sunt spiritus, qui similes sibi cum homines in sua tellure fuerunt; erant facie non absimili faciei hominum nostrae Telluris, praeter quod Oculi eorum parvi essent, et quoque Nasus parvus: hoc
quia videbatur mihi ut aliquantum deforme, dicebant quod parvi oculi et parvus nasus illis pulchritudo sint. Foemina visa est, induta toga, in qua rosae varii coloris: quaerebam unde in tellure illa
sibi parant vestes, respondebant, quod legant ex herbis talia quae contexunt in fila; et quod fila dein statim componant duplici ac triplici ordine, ac humectent aqua glutinosa, et sic consistentiam inducant,
colorando illam telam postea ex succis herbaceis. Ostensum quoque est, quomodo parant fila; sedent desupinatae in solio, et per digitos pedum convolvunt illa, et convoluta trahunt ad se, et
subigunt per manus.