Ecclesiastical History (Elliott) n. 1

See English 

1. Quod nova Historia Ecclesiastica describenda sit, quia nunc est adventus Domini, praedictus apud Matthaeum {1}xxiv. @1 xxiv A; xxv W$
Quod alia Ecclesia fuerit ante Concilium Nicaenum quando erat Symbolum Apostolicum, quod exscribetur. Quod alia post Concilium Nicaenum, ac porro postquam Symbolum Athanasianum conscriptum est. Quod cardo Ecclesiae versus sit de Deo Triuno et de Domino, imprimis de tribus personis ab aeterno.
Recenseantur libri a Domino per me scripti ab initio usque ad hodie.
Quod talis ibi scriptura sit ut luceat coram illis qui credunt in Dominum, et novam revelationem, at quod obscura sit, et nullius momenti illis qui illa negant, ac qui non in favore illorum sunt propter varias causas externas. Experientiae quod talis scriptura sit: 1 Ex censoribus librorum Hollandiae convocatis in mundo spirituali, quorum unus dixit cum legerat, quod sint {1}dignissimi prae omni libro alio praeter Verbum, et alius qui dixit quod nihil videat in illis nisi talia quae futilia, {2}mera phantastica, et sic ut nullius momenti {3}rejicienda. 2 In Anglia similiter, quod missi ad academias quia ordo Ecclesiasticus illa rejecit. {4}3 Ab illis in Gothoburgo, {5}Bejer et Rosen et aliis, tum quoque quidam viderunt magnalia Dei, quidam vero nihil viderunt {6}nisi dolos, quidam nihil quicquam. 4 In Svecia a Filenio, aliter ab aliis, qui forte {7}nominandi. {8}5***6 Quod simile evenit in Svecia apud illum qui historiam literarum scribit. {9}7 Praeter alibi. @1 dignissima a Et Alius A; 2. Et Alius W$ @2 mera lectio dubia A; nova W$ @3 rejicienda A; et rejicienda W 2:3 A W quod missi: quae missa A W$ @4 3: 4 A; et W$ @5 Bejer A; Beijer W$ @6 nisi dolos, quidam: nisi doli A W$ @7 nominandi lectio dubia A; nominentur W$ @8 ***illegible multum A; Quod cum certus legeret scripta typis impressa, apparuerint sicut futilia, id dum argus et sinister adstiterunt, aliter cum alii W$ @9 7: om A W$
De Oetinger in {1}Wurtemburg, ex ejus epistola. @1 Wurtemburg A; Wurtemburg W$
De Gottingen-
Quod cum edita est SUMMARIA EXPOSITIO, apparuerit coelum angelicum ab oriente ad occidentem, a meridie in septentrionem, purpureum cum pulcherrimis floribus; hoc coram me et coram regibus {1}Daniae, et aliis; alia vice sicut flammeum, pulchre. @1 Daniae: Danibus A W$
{1}Quod inscriptum libris, Adventus Domini, omnibus in mundo spirituali, ibid. ex mandato duobus exemplaribus in Hollandia idem inscripsi. @1 ibid. A; item W$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church