908.
Quod omnia Caeli et Ecclesiae sint ex bono amoris, et bonum amoris ex Domino, non videri potest, et inde nec sciri, nisi demonstretur. Quod non sciatur quia non videtur, est quia bonum non intrat
cogitationem hominis sicut verum; verum enim in cogitatione videtur, quia est ex luce Caeli, at bonum modo sentitur, quia est ex calore Caeli; et raro aliquis, dum reflectit super illa quae cogitat, attendit
ad illa quae sentit, sed quae videt: haec causa est quod eruditi attribuerint cogitationi omnia et non affectioni, et quod Ecclesia attribuerit fidei omnia et non amori; cum tamen verum, quod
hodie in Ecclesia vocatur fidei vel fides, est modo forma boni quod est amoris (videatur supra, n. 875). Nunc quia homo non videt bonum in cogitatione sua, bonum enim ut dictum est modo sentitur, et
sentitur sub varia specie jucundi, et quia homo non attendit ad ea quae in cogitatione sentit, sed quae ibi videt, ideo omne id vocat bonum quod ex jucundo sentit; et ex jucundo sentit malum, quia hoc
ingeneratum est ex nativitate, et procedit ex amore sui et mundi. Haec causa est, quod nesciatur quod bonum amoris sit omne Caeli et Ecclesiae, et quod hoc in homine non sit nisi a Domino, et quod
non influat a Domino apud alium quam qui fugit mala cum jucundis eorum ut peccata. Haec sunt quae intelliguntur per Domini verba, quod Lex et Prophetae pendeant a duobus mandatis his, "Amabis Deum"
super omnia, "et proximum sicut te ipsum" (Matth. xxii. 35-40{1});
et asseverare possum, quod non detur granum veri quod in se verum est, apud hominem, nisi quantum id est ex bono amoris a Domino; et
inde nec granum fidei quae in se est fides, hoc est viva, salutifera et spiritualis, nisi quantum id est ex charitate quae a Domino. Quoniam bonum amoris est omne Caeli et Ecclesiae, ideo universum
Caelum et universa Ecclesia a Domino ordinata sunt secundum affectiones amoris, et non secundum aliquid cogitationis separatae ab illis; cogitatio enim est affectio in forma, sicut loquela est sonus
in forma. @1 35-40 pro "35 ad 38"$